Abbildungen der Seite
PDF

wirst, Cuno de Stophele, Wiricus de Duno (1), Gohfridus de Fleckenstein, Helias deBopardia, Henricusde Grewil, Heinricus de Scarpfenburc, Otto de Sconenburc, Joannes de Wachenshein, etalii quamplures. Actum Faventie, anno, mense et indictione prescriptis.

j Fridericus, Romanorum imperator, capitulo ecclesiae Pataviensis mandat ut Albertum Bohemum eorum confratrem, pro eo quod in episcopos Bavariae insurrexerit, excludant.

(Edit. ex Aventin. excerpt. actor. Alb. Bohemi, ap. Œfble, Scriptor., 1.1, p. 795, et ap. Hofleb, in Bibl. des liter, ver. von Stuttgart, t. XVI, p. 30.)

IX kalendas augusti M. CC. XLI. Pataviense capitulum decano (a) W. de Stennaugen spiritum consilii sanioris. Mittunt litteras imperatoris.

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex, preposito, decano, capitulo Pataviensi. Ait se audisse Albertum Bojemum quondam confratrem et concanonicum eorum, in archiepiscopum Salzburgensem, Pataviensem, Frisingensem episcopos insurrexisse. Mandat excludant.

Ipsum igitur excludunt; monent et rogant ne ille sequatur eum et recipiat.

Fridericus, Romanorum imperator, clero et civibus Wormatiae mandat ut contra quemdam archidiaconum proditorem suum, verisimiliter Albertum Bohemum, quintam partem ecclesiasticorum proventuum extorquere nitentem, viriliter insurgant.

(a) In impressis decanus, male.

(1) Scilicet de Daun. Vid. Iselin Lexic, ad verb.

(Inedit. ex cod. Bibl. Cesar. Vindob., Philol. 305, fol. 156 recto, ubi mendas evidentiores correximus.)

I.

Fredericus, etc., prelatis et clero, etc. Ad notitiam serenitatis nostre noveritis pridem (a) pervenisse qualiter archidiaconus Pataviensis? (b) proditor noster auctoritate cujusdam indulgentie quam asede apostolica dicit impetrasse, nititur a vobis quintam partem omnium ecclesiasticorum proventuum extorquere ut subsidio extorte a vobis pecunie nos ac fideles nostros facilius (c) valeat impugnare. Cum igitur, suscitante in nobisDomino spiritum Helye qui tanquam divine legis emulator, sacerdotes Baal qui lucris illicitis inhiantes perniciosis exemplis prevaricari populum Domini docuerant, in impetu spiritus (?) trucidavit, sustinere nullatenus non possimus ut ecclesie Germanice libertas que hactenus inconcussa extitit, per sacerdotes sacrilegos inconsuetis angariis et exactionibus illicitis felici nostro tempore conculcetur et intollerabili jugo servitutis tributarie opprimatur, devotioni vestre sub pena omnium reddituum vestrorum districtius inhibemus quatinus predicto archidiacono de predicta quinta parte nec respondere nec intendere aliquatenus debeatis. Nosenim causam vestram ut propriam assumentes, sic libertatem vestram defendere curabimus et tueri quod [non] possitis occasione mandati recepti quicquam dispendii sustinere; vobis firmiter promittentes quod si constanter in proposito perstiteritis contra archidiaconum prenotatum, vos extra nostra presidia vel extra tractatum pacis quem cum Ecclesia fecerimus, nullatenus relinquemus eisdem (sic).

II.

Fredericus, etc. Fidei vestre zelum et devotionis constantiam quam ad nos et imperium indesinenter geritis et habetis, tanto dignius per expe

(a) In codice eisdem, male.

(6) In codice Mag., quasi legendum sit Maguntinus; potius tamen in hac epistola et in sequenti de Alberto Bohemo agi credimus. (c) In codice Jidetius, male.

rientiam approbavimus, quanto vos presenti turbacione qae maitoram fidem probavit et animos, comperimus (a) nostri honoris et nominis avidos zelatores, ut nichil eorum vobis defuerit in opere que ad excellentiam nostram nostrorumque conculcationem rebellium poterant provenire. Super quo virtutem vestram dignis commendationum laudibus persequentes, devotionem vestram hortamur quatinus, cum talis proditor noster nitatur quintam partem ecclesiasticorum proventuum a prelatis et clericis civitatum et diocesis Wormatie auctoritate cujusdam indulgentie, sicut dicitur, extorquere, cujus pecunie subsidio (6) nos et fideles nostros liberius valeat impugnare, in defensione ecclesie vestre viriliter exsurgentes sic conatibus et violentiis ejusdem studeatis potenter resistere quod de spoliis ecclesiarum Wormatiensium suum nequeat propoaitum obtinere.

nato Fridericus, Romanorum imperator, recipit in suam gratiam specialem et protectionem Salzburgensem, Ratisponensem et Pataviensem ecclesias, et inhibet ne eorum ministeriales sine praedictorum episcoporum licentia ad aliorum servitia se convertant.

(Inedit. ex cod. Bibl. Cesar. Vindob., Pkilol. 61, fol. 47 recto.)

[Fridericus, etc.] Quanto nos Dominus exaltavit sublimius, tanto benignius inspiravit in nobis spiritum voluntatis illius que ad zelum fidei christiane nos provocat, ad justitie rectitudinem dirigendam sollicitat et ad sacrosanctas ecclesias et ecclesiasticas personas in quibus et per quas pro nostre salutis augmento Deus ipse placabiliter exoratur, favorabiliter promovendas, invitat et afficit mentem nostram. Sane inter ceteros Romani imperii fideles principes et nostri precipuos principatus amicos quibus nostre divinitus nobis date potentie fulciuntur, venerabiles et karissimos

(a) In codice condictionis, male.
(b) In codice obtidio, male.

principes nostros Salzburgensem archiepiscopum, Ratisponensem et Pataviensem episcopos recognoscimus, ipsosque et eorum ecclesias, homines, subditos et fautores, habitos vel habendos, sub Romani imperii et nostra protectione suscipimus, districte et firmiter inhibentes ne quisquam hominum cujuscumque conditionis aut status existat, ipsos in se et suis possessionibus, hominibus suis, fautoribus vel amicis, ausu temerario molestare presumat, aut ipsorum jura, libertates, munificentias sive gratias, illas maximequibus predecessores nostri Romani imperii divi principes antecessores eorum et ipsorum ecclesias largitate regia ditaverunt, quasque tenore presentium confirmatione debita innovamus, violare contendat. Ad hec ministerialibus et eorum hominibus propriis sub imperii et nostre gratie specialis obtentu precipimus et mandamus quatinus ipsis tanquam eorum veris dominis reverenter obediant et potenter assistant, nec ad aliorum nisi imperatoris vel regis Romani servitia sine speciali dominorum suorum licentia se conjungere vel transferre se presumant, ne ecclesie hominum suorum obsequiis careant et prelati predicti debito fraudentur honore. Preterea universa et singula jura quocumque vocabulo censeantur que prelatis predictis et eorum ecclesiis in terris Austrie, Styrie, Karinthie et Bawariecompetunt in hominibus, possessionibus, jurisdictionibus, castris, bonis, feodis seu rebus aliis quibuscumque, ipsis et eorum ecclesiis recognoscimus integre et in totum, et presentibus pollicemur quod ad eorum potestatem et imperium seu dominium quanto citius poterimus reducemus, non obstantesi ab aliquibus potentibus vi vel metu seu alias a predictis prelatis de predictis bonis seu possessionibus aliquid improbe est extortum (1); que viribus vacua esse volumus et nullius habere roboris firmitatem. Et ut animi nostri motum quo eosdem amplectimur principes, res loquatur et operis evidens manifestet effectus, sententias et processus quos iidem nostri principes adversus eos qui premissa vel aliqua premis

(1) Alluditur, ut arbitramur, ad bellicos motus quos comites de Wasserburg et de Schaumburg in terris episcoporum Bavariae suasione Alberti Bohemi suscitabant. Unde privilegium cujus notas chronologicas frustra disqui jivimus, ad hoc tempus non inepte se accommodare censemus.

V. Pws2. 143

sorum violaverint, rite protulerint, ratas habemus et gratas, ipsasque nobis Deo propicio cum ad hoc fuerimus requisiti penali judicio efficaciter persequemur.

Fridericus, Romanorum imperator, cuidam principi suo, monens eum quod sit firmus in fide, procurando disturbare suspecta colloquia principum.

(Inedit. ex codicib. Bibl. Cesar. Paris., fonds Saint-Germain-Harlay, 455, pars III, n° 71, et anc. fonds latin, 4042, fol. 126 recto-verso. Adest quoque in cod. Bibl. Mediomont. Phillipps., n° 8390, cum hac rubrica: Fridericus duci Saxonie quod procuret honorem suum, etc. Epistolam vero potius ad ducem Bavariae scriptam fuisse credimus vel ad lantgravium Thuringiae, comitem Palatinum Saxoniae, qui tunc procuratoris offlcio iu Alemannia fungebatur.)

Fridericus, etc. Cum inter ceteros principes nostros tanto nobis firmius nature vinculum te astringat quanto nobis particeps sanguinis conjunctiori et individua nobis coherere teneris amoris precipui unitate, illam de sinceritate tue fidei obtinemus confidentiam quod honor noster ad potiora semper tuo studio provehatur et exaltatio nostra que tanquam nostri participatione sanguinis specialiter te contingit, per te sollicite et efficaciter procuretur. Industriam igitur tuam monemus quatenus prudenter advertens quid fame tue ex eo adjicias, quid honoris, quid incrementi, si nostre fidei cultor assiduus principes alios exemplo tuo ad continua devotionis opera excites et accendas, causam nostram et imperii que principum est communis, tibi velis assumere apud ipsos efficaciter promovendam, ipsos ad assistendum nobis in arduo negotio imperii quod sub spe eorum strenue sumus aggressi, diligentius exhortando. Preterea nobis suspecta principum colloquia studeas impedire, et ea que in Alamania contra nos infidelium studio cognovimus attemptari totis procures viribus disturbare; sic fame tue in honoris nostri procurando augmento sollicite provisurus ut te dignis extollere laudibus et multiplicibus gratiarum actionibus debeamus.

« ZurückWeiter »