Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Verba jacit, superosque movet; qui rumpere quan

quam

Ferrea non possunt veterum decreta sororum,
Signa tamen luctus dant haud incerta futuri.
Arma ferunt inter nigras crepitantia nubes
Terribilesque tubas auditaque cornua coelo
Praemonuisse nefas; solis quoque tristis imago:
Lurida sollicitis praebebat lumina terris.
Saepe faces visae mediis ardere sub astris,
Saepe inter nimbos guttae cecidere cruentae;
Caerulus et vultum ferrugine Lucifer atra
Sparsus erat, sparsi lunares sanguine currus.
Tristia mille locis Stygius dedit omina bubo,
Mille locis lacrimavit ebur, cantusque feruntur
Auditi sanctis et verba minantia lucis.

781. veterum sororum pro vetera decreta sororum, Parcarum, a re ad ipsas personas efficientes translato epitheto, nisi mavis senes Parcas intelligere ; vetus enim sic dicitur (Virg. Aen. IX, 786.), et Parcae fingebantur senes. Gier. Posterius verum est. Vid. v. 532. De re Cic. de Divin. II. c. 10. Hoc sentit Homerus, quum querentem Jovem inducit, quod Sarpedonem filium a morte contra fatum eripere non posset. Hoc idem significat Graecus ille in eam sententiam versus: Quod fore paratum est, id summum exsuperat Jovem. Vid. ad Met. IX, 430.

Ce

terum prodigia haec ex parte expressa sunt e Virg. Georg. 1, 464 seqq., ubi tamen pro signis instantium ob J. Caesaris caedem bellorum civilium afferuntur. Conf. Tib. II, 5, 71 seqq. Luc. 1, 526 seqq.

783. Tib. II, 5, 73.

Atque tubas atque arma ferunt
crepitantia coelo
Audita et lucos praecinuisse fu-
gam.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

780

785

790

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Tib. v. 74. lucos praecinuisse fugam.
Luc. I, 570. magnaeque per avia voces
Auditae nemorum.

793. minantia. Heinsius nescio unde

Victima nulla litat, magnosque instare tumultus
Fibra monet, caesumque caput reperitur in extis.
Inque foro, circumque domos et templa deorum
Nocturnos ululasse canes, umbrasque silentum
Erravisse ferunt, motamque tremoribus urbem.
Non tamen insidias venturaque vincere fata
Praemonitus potuere deûm, strictique feruntur
In templum gladii: neque enim locus ullus in Urbe

795

800

Ad facinus diramque placet nisi Curia caedem.

Tum vero Cytherea manu percussit utraque
Pectus, et aetheria molitur condere nube,
Qua prius infesto Paris est ereptus Atridae,
Et Diomedeos Aeneas fugerat enses.

805

Talibus hanc genitor:,, Sola insuperabile fatum,

,, Nata, movere paras? Intres licet ipsa sororum
Tecta trium: cernes illic molimine vasto
Ex aere et solido rerum tabularia ferro
Quae neque concursum coeli neque fulminis iram

?

810

delicias suas novavit minacia. Vid. not. percussit pectus. Signum summi luctus. ad I, 93. et Praefat. pag. V.

[blocks in formation]

nec tempore eodem Tristibus aut extis fibrae apparere minaces

Aut puteis manare cruor cessavit. caput, sc. extorum, quod caesum victimarii cultro mali ominis erat. Liv. VIII. c. 9. Decio caput jecinoris a familiari parte caesum aruspex dicitur ostendisse, alioqui acceptam deis hostiam esse. Gier. Conf. Cic. Div. I. c. 39. cur pulmo incisus etiam in bonis extis dirimat tempus et proferat diem. Conf. II. c. 13. et Met. VII, 600.

796. inque foro – canes. Virg. l. 1. v. 470.

Obscoenaeque cancs importunaeque volucres.

Luc. 1, 548. flebile saevi Latravere

[blocks in formation]

III, 481. V, 473. V. iudex in plangi.

804. aetheria, ut Lucr. IV, 183. in aetheriis dispersus nubibus austri. IV Heins., unus Voss. et Bas. 3. et aeria. Cod. Bersm., Bas. 1., Erf., Hamb. 2., Pal. 1., Par. 1., Urb., Xalii Heins. et ed. pr. et interdum. Hamb. 1. sed tandem. Cant. et hunc densa. Goth. 2. et II Heins. et obscura. Unus Voss. et illa deum. Voss. et Bas. 4. et Aeneaden. Posteriores scripturae manifestae interpolationes sunt librariorum, qui accusativum desiderarent.

805. Paris temere certamen inierat singulare cum Atrida Menelao; cum in eo esset ut occideretur, a Venere nube tectus et servatus est. Hom. II. III, 380. τὸν δ ̓ ἐξήρπαξ Αφροδίτη – ἐκάλυψε δ ̓ ἄρ ἠέρι πολλῇ. Eadem Aenean f

lium in certamine cum Diomede nube obtectum servavit. II. V. 311 sqq.

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Nec metuunt ullas tuta atque aeterna ruinas.
Invenies illic incisa adamante perenni
Fata tui generis: legi ipse animoque notavi,
Et referam, ne sis etiamnum ignara futuri.
Hic sua complevit, pro quo, Cytherea, laboras,
Tempora perfectis, quos terrae debuit, annis.
Ut deus accedat coelo templisque colatur,
Tu facies natusque suus, qui nominis heres
Impositum feret unus onus, caesique parentis
Nos in bella suos fortissimus ultor habebit.
Illius auspiciis obsessae moenia pacem

tonitru. Vid. not. ad I, 56. XV, 70.
concursum exhibent Cal., Goth. 2.,
Hamb. 1. et multi Heinsii. Reliqui con-
cussum. Vid. VI, 695. XI, 436. Lucret.
VI, 160. Concussus hac potestate non
inveni.

813. inclusa. Cod. Bersm., plerique Ciof., Arond., Par. 2., Berol., Hamb. 1., Lips. 2., Urb., multi alii Heins., S. Gall., ed. pr. et Ven. 2. inclusa q. e. fixa, ut immota stent. nam adamas est pro materia, quae perrumpi non potest. Vid. ad IV, 453. Et agitur hoc loco de custodia fatorum et tabulariis. Gierig affert Cic. Catil. I. c. 2. senatus consultum inclusum in tabulis.

814. animoque notavi. Conf. IX, 778. XIII, 788.

817. perfectis annis. Hor. Epist. II, 1, 39. centum qui perficit annos: → quos terrae debuit, quos in terra agere ei destinatum fuit.

818. colatur. Uterque Bersm., Cael., Goth. 2., Lips. 2., Zwicc. et multi Heinsii locetur, quod et ipsum sententiae aptum est. Reliqui omnes cum vett. edd. colatur. De templo J. Caesaris vid. ad v. 841.

819. natusque suus, sc. Octavianus Augustus. Vid. v. 750. Suet. Oct. c. 7. Postea Caesaris et deinde Augusti cognomen assumsit: alterum testamento avunculi. suus, ubi ex vulgari more ejus exspectes. Conf. Fast. 1, 446. II, 326. VI., 601. Atque eam scripturam confirmat et ratio sententiae, et codd. uterque Bersm., Berol., Dresd., Goth. 1. 2., Lips. 2., unus Twisd., Vrat., Zwice., plerique Heins. et vett. edd. Vulg. tuus.

820. ferct unus onus. Dresd., Medic. 3. et alius Medic. urbis onus, quod tam parva auctoritate recipere non debebat Heinsius Hor. Epist. II, 1, 1.

627

815

820

Quum tot sustineas et tanta negotia solus.

821. suos, faventes. IV, 373. X, 489. 822. Mutinae D. Brutus a M. Antonio obsessus erat, quem Augustus a senatu jussus cum Hirtio et Pansa Consulibus fugavit, bellumque tertio mense confecit duobus proeliis. Suet. Oct. c. 10. Conf. Fast. IV, 627. Flor. IV. c. 1. sentiet, sc. cum damno suo, quemadmodum nos quoque loquimur. Vid. ad Her. VI, 154. Quomodo vero poeta commode dicere potuerit: Pharsalia sentiet illum, quum Augustus ad Pharsalum non pugnaverit, et: madefient iterum Philippi, licet J. Caesar non apud Philippos pugnaverit, explicat H. Voss ad Virg. G. I, 489.

Ergo inter sese paribus concurrere telis

Romanas acies iterum videre Philippi,

Nec fuit indignum superis, bis sanguine nostro Emathiam et latos Haemi pinguescere campos.

Nomen Macedonia, ut antiquum nomen Emathia apud seriores historiarum ét geographiae scriptores, ut Strabonem, Melam, ultra fines, quos vulgo habent, promovetur: ut saepe Thessaliam, Epirum et Thraciae partem complectatur. Itaque Virgilius campos Pharsalios in Thessalia, ubi a. DCCVI Pompejus a Caesare victus est, et Philippos oppidum Thraciae pro locis unius regionis, scilicet Macedoniae, habere eosque tam vicinos fingere, quasi utraque proelia in uno eodemque tractu facta essent; quemadmodum Lucanus quoque et Pharsalum et Philippos in Emathia ponit. Luc. VI, 350. IX, 271. Scripturam Emathiaque exhibent unus Arg., Arond., Berol., Goth. 1., Hamb. 1., Neap., Lips. 2., Bas. 2. 4., S. Gall., Urb. et VIII Heins. Cod. Bersm.,

[ocr errors]

Victa petent Mutinae; Pharsalia sentiet illum,
Emathiique iterum madefient caede Philippi;
Et magnum Siculis nomen superabitur undis;
Romanique ducis conjux Aegyptia, taedae
Non bene fisa, cadet, frustraque erit illa minata,
Servitura suo Capitolia nostra Canopo.

Quid tibi barbariem gentesque ab utroque jacentes
Oceano numerem? Quodcumque habitabile tellus
Sustinet, hujus erit; pontus quoque serviet illi.
Pace data terris, animum ad civilia vertet
Jura suum, legesque feret justissimus auctor;
Exemploque suo mores reget, inque futuri
Temporis aetatem venturorumque nepotum
Prospiciens, prolem sancta de conjuge natam
Ferre simul nomenque suum curasque jubebit;
Nec, nisi cum senior Pylios aequaverit annos,

Par. 1. 2., Cant., Erf. 1. 2., Mor. 1., Pal. 1., Vat. 1., Vrat., Zwicc., complures Heins. et ed. pr. Emathiaeque. Reliqui Emathiique. Emathiaeque a librariis est, quando Philippi genere fem. non inveniuntur. Emathiique certe simplicius est quam Emathiaque, quod rectius diceretur, si Emathii, non Romani apud Philippos proelio inter se concertassent. Virgilius quoque: bis sanguine nostro Emathiam et latos Haemi pinguescere campos. Unus Arg. et ed. madefacti, quod temere induxit Heinsius.

[ocr errors]

825. et magnum Siculis etc. Apud Siciliam classis S. Pompeji, Pompeji M. filii, (inde magnum nomen) ab Agrippa fusa est itaque patris vires prorsus fractae. Suet. Oct. c. 16.

826. Romani - ducis, M. Antonii. Sensus est: Romani ducis conjux Aegyptia (Cleopatra, quam ille repudiata Octavia Augusti sorore duxerat) taedae non bene fisa (temere sperans se nuptiis Antonii potituram esse imperio Romano. Diod. IV. p. 421.) cadet, sc. victa apud Actium ab Octaviano. Flor. IV. c. 11. Haec mulier Aegyptia ab ebrio imperatore pretium libidinum imperium Rom. petit. Suet. Oct. c. 17.

828. Copitolia nostra, sedes imperii pro ipso imperio. De plurali illo poetico sive dignitatis Capitolia vid. Trist. I, 3, 29. et not. ad Trist. III, 1, 27. Canopus, urbs Aegypti ad ostia Nili sita. Sed Canopus etiam numen Aegyptiorum, Canopi quod maxime colebatur; atque illud h. 1. significatur. Luc. X, 64. Terruit illa (Cleop.) suo si fas Capitolia sistro,

825

830

835

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Aetherias sedes cognataque sidera tanget.
Hanc animam interea caeso de corpore raptam
Fac jubar, ut semper Capitolia nostra Forumque
Divus ab excelsa prospectet Iulius aede!"

Vix ea fatus erat, media cum sede senatus
Constitit alma Venus, nulli cernenda, suique
Caesaris eripuit membris nec in aëra solvi
Passa recentem animam coelestibus intulit astris.
Dumque tulit, lumen capere atque ignescere sensit,
Emisitque sinu. Luna volat altius illa,
Flammiferumque trahens spatioso limite crinem

quem totas tres aetates vixisse constat. XII, 169. XIV, 66. Conf. Pont. II, 8, 41.- Mor. 1., VIII alii Heins. et pro v. 1. Par. 2. et Rottend. patrios. Reliqui similes. Sed quomodo patrios ei optare annos poterat, qui nonnisi LVI annos vixit et ante diem non sua morte sublatus fuerat. Nec melior est scriptura similes sive de aetate accipias sive cum Farnabio similes moribus ac felicitate, in qua interpretatione etiam illud aequaverit habet quod displiceat. Nec poeta aliud h. 1. quam longam aetatem optare voluit. Itaque elegantem Heinsii conjecturam recipere non dubitavi. Trist. V, 6, 61.

Di tamen et Caesar dis accessure,
sed olim

Aequarint Pylios quum tua
fata dies.

Thu., Vrat., Bas. 2. in marg. et IV
Heins. cum patruo senior similes ac. a.
Strozz. cum patrios senior similes ac. a.

839. cognata sidera, sc. per C. J. Caesarem patrem, qui jam ad astra trànsiturus erat.

841. fac jubar. Suet. Caes. c. 88. creditumque est (stellam crinitam) animam esse Caesaris in coelum recepti: et hac de causa simulacro ejus in vertice additur stella. Fast. III, 703.

Ille (Caesar) quidem coelo positus
Jovis atria servat,
Et tenet in magno templa dicata
foro.

Pont. II, 2, 85.
Fratribus assimilis, quos proxima
templa tenentis

Divus ab excelsa Julius aede
videt.

Eandem famam Caesaris in stellam
ransformationis celebravit Virg. Eel.

840

845

[merged small][ocr errors]

843. media sede senatus, media curia. Conf. v. 801. 802.

844. nulli cernenda, ut XIV, 152. nullique videnda. Alter Bersm., Bas. 2. et VII alii Heins. ipsa Venus.

847. lumen. Ita cod. Bersm., Erf. 1., Zwicc., Gron. 1. et V alii Heinsii. Dresd., Goth. 1. 2., Lips. 2., Bas. 1 4., multi Heins. et ed. Ven. 1. men. Vulg. lucem. Scripturam numen non admittit illud ignescere sensit.

пи

848. In scriptura hujus versus codices in duas discedunt partes. Par. 2., Thu., Vrat, et nonnulli Heins. emisitque sinu. Luna v. a. i. Goth. 2, E. sinu. Luna evolat a. i. Berol., Hamb. 1., Medic. 4., Pol. 1., Urb., Vat. et X alii Heins. E. simul. Luna volata. i. Cod. Bersm., Dresd., Zwicc., ed. pr. et Venn. E. sinu: simul evolat a. i. Vulg, E. simul: simul evolat a. i. Prius illud simut vix ferendum, quia illud emisitque partem efficit praecedentis sententiae. At si prius illud simul abjicimus, tenenda etiam scriptura Luna. Nam nihil in critica incertius, quam e duabus corruptis lectionibus conflatae scripturae.

[ocr errors][merged small]
« ZurückWeiter »