Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Nec prosunt domino, quae prosunt omnibus, artes!"
Plura locuturum timido Peneïa cursu

Fugit, cumque ipso verba imperfecta reliquit,
Tum quoque visa decens: nudabant corpora venti,
Obviaque adversas vibrabant flamina vestes,
Et levis impulsos retro dabat aura capillos;
Aucta fuga forma est. Sed enim non sustinet ultra
Perdere blanditias juvenis deus, utque movebat
Ipse Amor, admisso sequitur vestigia passu.
Ut canis in vacuo leporem cum Gallicus arvo
Vidit, et hic praedam pedibus petit, ille salutem;
Alter, inhaesuro similis, jam jamque tenere
Sperat et extento stringit vestigia rostro,
Alter in ambiguo est, an sit comprensus, et ipsis
Morsibus eripitur tangentiaque ora relinquit:
Sic deus et virgo est, hic spe celer, illa timore.
Qui tamen insequitur, pennis adjutus amoris
Ocior est requiemque negat, tergoque fugacis
Imminet, et crinem sparsum cervicibus afflat.
Viribus absumtis expalluit illa, citaeque
Victa labore fugae, spectans Peneïdas undas,

525

530

535

540

„Fer, pater," inquit,,opem, si flumina numen habetis, 545
Qua nimium placui, tellus aut hisce vel istam
Quae facit, ut laedar, mutando perde figuram.“
Vix prece finita, torpor gravis occupat artus;

tur, medicabilis ex Her. 1. 1. Heinsius
de suis tacet.

524. domino. Conf. XIII, 138. VI, 560. 525. multi Heins. rapido.

528. obviaque etc. Conf. X, 591. 529. impulsos. Medic. 3. et III Heinsii impexos. impulsos recte habet de motu aëris. 530. Dresd., Goth. 1., Lips. 2. et meliores (?) Heins. auctaque forma fuga est. 531. juvenis. Apollo enim semper juvenis. Vid. ad v. 441. Vulg. monebat. Optimus Reg., unus Arg., unus Leid., Goth. 1. 2., Rhen., Lips. 2., Par. 1. et ed. pr. movebat, quod certe elegantius est. Varietas nata videtur e similitudine literae v et n in vetere scriptura. 532. admisso. incitato. Conf. infra VI, 237. IX, 83. XI, 512. 533. Gallicus. Gallici canes imprimis apti venationi habebantur. Grat. Cyneg. v. 203. Ceterni expressus locus videtur, certe colorem duxit e Virg. A. XII, 749 sqq. Conf. Metam. VII, 781. 536. vestigia, plantas. Conf. v. 499. IV, 343. V, 198.

[ocr errors]

[blocks in formation]

Conf. v. 143. 541. fugacis. Langerm. a 1. m. fugaci, a 2. m. fugacis cum reliquis codd. et vett. edd. omnibus. Nihilominus Heinsius edidit fugaci, ut etiam decem alios locos huic similes in his carminibus corrupit. VI, 226.

542. Conf. V, 617.

544. Peneidas. Vid. ad v. 452. 545. si h. 1. non est dubitantis, sed pro quando, cum.

546. aut. Ita Bas. 1. 2. 3., Berol., Dresd., pro v. l. Goth. 2., Par. 1.2., Lips. 2., Vrat., multi Heins. et edd. Venn. Reliqui codd. et ed. pr. ait, quam scripturam Jahn. his defendit verbis: Haec inter cursum per pausam dicta sunt, quapropter poeta dicendi vocabulum geminavit. Cf. VI, 281. Verum eam rationem ego probare non possum. Mihi verum videtur aut, et ordo esse talis : Fer, pater, opem; aut tellus, qua (tellure) nimium placui, (vel) hisce vel istam-p. figuram. Vel post aut nihil insolens habet. Vid. IX, 623 sqq. Hoc autem loco facilius ferendum, quia aut alias, alias notiones vel disjungit.

548. De hac transformatione conf. IX, 351 sqq. Bas. 1., Lang. et Par. 2. alligat, quod temere recepit Burman

nus.

Mollia cinguntur tenui praecordia libro ;
In frondem crines, in ramos brachia crescunt;
Pes, modo tam velox, pigris radicibus haeret;
Ora cacumen obit; remanet nitor unus in illa.
Hanc quoque Phoebus amat, positaque in stipite dextra
Sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus,
Complexusque suis ramos ut membra lacertis,
Oscula dat ligno; refugit tamen oscula lignum.
Cui deus,,At quoniam conjux mea non potes esse,
,,Arbor eris certe" dixit,,mea. Semper habebunt
Te coma, te citharae, te nostrae, laure, pharetrae.
Tu ducibus Latiis aderis, cum laeta triumphum
Vox canet, et longas visent Capitolia pompas.
Postibus Augustis eadem fidissima custos
Ante fores stabis, mediamque tuebere quercum.
Utque meum intonsis caput est juvenile capillis,
Tu quoque perpetuos semper gere frondis honores."
Finierat Paean: factis modo laurea ramis
Annuit, utque caput visa est agitasse cacumen.
Est nemus Haemoniae, praerupta quod undique

claudit

Silva: vocant Tempe; per quae Penëus ab imo

550. Briant., Capr., Goth. 1. et 2. a .2., Lips. 2., unus Sulm. et unus Vat. Ciof. et edd. Venn. in frondes.

m.

551. pigris, firmis, immobilibus. De illo haeret conf. IV, 266.

552. obit. Ita Rhen., St. Gall., Par. 2., Cant., Gal., Lang. et pro v. 1. Gron. 1.

Gal. pro v. 1., Goth 2. a 2. m. et nonnulli Heinsii habet. Reliqui habent. Obit mihi suspectum videtur. habet simplicius est. Sed ferri potest etiam habent et exemplis probari. laurus etiam XIV, 720. Plin. Ep. V, 6, 4. Atque etiam puellis nitor tribuitur, i. e. pulcritudo. XI, 471. Hoc suum decus Daphne servat mutata. Gier.

[ocr errors]

nitida

557. Goth. 1. conjux quoniam, quod nescio unde edidit Heinsius.

558. arbor mea ex more, quo di arbores quasdam in tutela habebant. Plin. Hist. N. XII. c. 1. Phaedr. III, 17.

559. Apollo laurea ornatus fingebatur. Etiam triumphantes Romae laureati, et ante fores domus Augustae duae positae erant lauri, et laurus perpetuo viret. Haec omnia poeta ingeniose in usum suum convertit. Conf. III, 668.

560. Latiis. Flor. et Rhen. latis, unde Heinsius feliciter Latiis conjecit, quod retinendum putavi, si quidem scriptura vulgata laetis juxta illud laeta vix ferenda et prorsus inelegans est. Latiis pro Latinis, Romanis, ut passim.

561. Triumphus a Campo Martio in

550

555

560

565

cedebat per urbem in Capitolium, ubi Jovi Capitolino vota persolvebantur. Conf. Trist. IV, 2. ibique not.

562. Augustis, adject. pro Augusti. Vid. v. 473. Plin. H. N. XV. c. 30. Laurus vel gratissima domibus, janitrix Caesarum Pontificumque; sola et domos exornat et ante limina excubat. Vid. not. ad Trist. III, 1, 39.

563. quercum, quernam coronam civicam dicit, quae supra Augusti domus portam suspensa erat, qua erat a senatu donatus inscripta: Ex S. C. ob cives servatos. Vid. ad Trist. 1. 1.

564. intonsis capillis. Apollo juvenis imberbis fingebatur. Conf. XII, 585.

566. finierat. Conf. XIII, 118. Paean, Apollo a Graeco Hauár, quod est medicus. Vid. v. 521. Factis modo, modo natis.

568. Io Inachi Argolidis fluvii filia ab Jove amata et ab eodem, ut furtum Junoni occultaret, in vaccam mutata est. Juno fraudem suspicata vaccam ab Jove petit, et cum impetrasset, Argo oentoculo custodiendam tradit. Hyg. F. 145.

568. Haemonia, vetus nomen Thessaliae ab Haemone rege, Thessali patre. Strab. IX. p. 449. Ceterum animadverte epicum orationis initium. Hom. Od. XIX, 172. Herodot. IV. c. 154.

569. Tempe, vallis illa a veteribus ob eximiam amoenitatem celebrata. Plin.

Effusus Pindo spumosis volvitur undis,
Dejectuque gravi tenues agitantia fumos

Nubila conducit summisque adspergine silvis

Impluit, et sonitu plus quam vicina fatigat.

570

Haec domus, haec sedes, haec sunt penetralia magni

Amnis; in his, residens facto de cautibus antro,
Undis jura dabat nymphisque colentibus undas.
Conveniunt illuc popularia flumina primum,
Nescia gratentur consolenturne parentem:
Populifer Spercheos et irrequietus Enipeus,
Apidanusque senex lenisque Amphrysos et Aeas;
Moxque amnes alii, qui, qua tulit impetus illos,
In mare deducunt fessas erroribus undas.
Inachus unus abest, imoque reconditus antro
Fletibus auget aquas, natamque miserrimus Io
Luget ut amissam: nescit, vitane fruatur

575

580

585

An sit apud manes; sed quam non invenit usquam,

Esse putat nusquam, atque animo pejora veretur.
Viderat a patrio redeuntem Jupiter illam

Flumine, et,,O virgo Jove digna tuoque beatum
,,Nescio quem factura toro, pete" dixerat,,umbras

[merged small][ocr errors][merged small]

571. dejectu, lapsu. Senec. Cons. ad Max. c. 17. dejectus fluminum, et ex uno fonte in orientem occidentemque defusi amnes.

572. summisque adsp. silvis impluit. Vulg. summisque a. s. influit. Flor., Medic. 2., unus Mor., Neap. et III Heins. summasque a. silvas impluit. Ambr. 1., Par. 2., Cant., Gal., pro v. 1. Goth. 2., II Pal. Gebh., Thu. et nonnulli Heins. summisque a. s. impluit. Influit parum elegans est et librariorum inventum videtur. Utrum silvis an silvas ponendum sit, nulla potest esse dubitatio. Sidon. Carm. XXII, 132. de torrente ipsis adspergine tectis impluit.

573. plus quam vicina, ergo etiam

remotiora.

575. in his, sc. penetralibus. Dresd., meliores (?) Heinsii et ed. pr. in hoc. Reliqui codd. omnes et edd. Venn. in his.

590

577. conveniunt illuc, sc. quum filiae ejus fata audissent. popularia, Thessaliae.

579. Spercheos fluvius Thessaliae, qui ex Oeta monte ortus in sinum Maliacum exoneratur. Strab. VIII. p. 356. Conf. Lucan. VI, 323.

580. Apidanusque senex. Codd. omnes et vett. edd. Eridanusque. Sed debet esse fluvius Thessaliae vel illarum regionum. Hinc editor Aldinae ex conjectura ut videtur scite edidit Apidanusque (Conf. not. ad VII, 226.), qui Thessaliae fluvius accepto ad Pharsalum Enipeo in Penëum inlabitur. Plin. H. N. VIII. c. 15. Flumina Thessaliae Apidanus, Phoenix, Enipeus, Onochonos, Pamisus. Senex. Di majorum fluviorum plerumque cani aut senes finguntur. Conf. v. 645. et II, 510. 243. Acas Epiri fluvius, qui a Pindo ortus Apolloniam praeterfluit et in mare Ionium effunditur. Plin. H. N. III. c. 23., ubi Aous dicitur.

582. fessas erroribus. Conf. VIII, 166.

583. Inachus Argolidis fluvius. Strab. VIII, p. 370. Absentia Inachi transitum praebet ad fata lus ejus filiae narranda. Conf. XIII, 576.

584. fletibus auget aquas. De hoc luctu conf. IX, 47.

588. illam. Duo Bersm., unus Vat. Ciof., Men. et pauci Heins. Io, ex glossa,

Aut horum nemorum aut horum,, - et monstraverat
umbras;

,,Dum calet et medio sol est altissimus orbe.
Quod si sola times latebras intrare ferarum;
Praeside tuta deo nemorum secreta subibis,
Nec de plebe deo, sed qui coelestia magna

595

Sceptra manu teneo, sed qui vaga fulmina mitto.

Ne fuge me!": fugiebat enim. Jam pascua Lernae
Consitaque arboribus Lyrcea reliquerat arva;

Cum deus inducta latas caligine terras
Occuluit tenuitque fugam rapuitque pudorem.
Interea medios Juno despexit in agros,
Et, noctis faciem nebulas fecisse volucres
Sub nitido mirata die, non fluminis illas
Esse nec humenti sensit tellure remitti;
Atque, suus conjux ubi sit circumspicit, ut quae
Deprensi toties jam nosset furta mariti.

Quem postquam coelo non reperit;,,Aut ego fallor
,,Aut ego laedor" ait, delapsaque ab aethere summo
Constitit in terris, nebulasque recedere jussit.
Conjugis adventum praesenserat, inque nitentem
Inachidos vultus mutaverat ille juvencam.
Bos quoque formosa est. Speciem Saturnia vaccae

591. aut horum etc. Jahn. cum codd. Viv., Flor., Neap., Thu., et fragm. Leod. dedit:

Altorum nemorum

Vulg.:

et nemorum monstraverat umbras

Aut horum aut horum nemorum

et monstraverat ambas

Pal. 2., II Bersm., Berol., Dresd., Gal., Goth. 1., Par 1. 2., Rhen., Ups. et edd. Venn.

Aut horum nemorum aut horum. II Bersm., Berol., Dresd., Gal., Lips. 2., Vrat., Ups. et ed. pr. et omittunt. Scripturam umbras exhibent etiam Berol., Gal., pro v. 1. Goth. 2., Pal. 2., Par. 1.2., Rhen., Lips. 2., ed. pr. et haud dubie multi quoque Heinsiani. Vera mihi scriptura et majore codicum auctoritate confirmata videtur:

[blocks in formation]

600

605

610

tur. Ibidem Lyrcea oppidum. Pausan. II. c. 25. Val. Flacc. IV, 355.

599. inducta. Conf. v. 263. XI, 498. 603. sub nitido - die. VIII, 1. 604. remitti, exhalari. Virg. Georg. II, 217.

Quae (terra) tenuem exhalat nebulam fumosque volucres, Et bibit humorem, et quum vult, ex se ipsa remittit. Duo Bersm., Dresd., Goth. 2. et Ups. sentit, quod tacite edidit Heinsius.

606. furta, de clandestinis amoribus passim. II, 423. IV, 174. Virg. Georg. İV, 436. Martisque dolos et_dulcia furta. Illud jam tuentur Gal., Par. 2., Rhen. et meliores Heinsii: quod certe elegantius est, quam vulg. bene.

608. laedor, sc. in amore a marito. delapsa. Cf. v. 212.

611. Inachidos, Inachi filiae.

612, Saturnia. Juno erat Saturni filia (v. 112.), igitur simul Jovis soror et conjux. Cf. 620. Val. Flacc. IV, 358 sqq. - plausu fovet hanc (vaccam) et pectora mulcet Juno, renidenti cohibens suspiria vultu.

Mox ita adorta Jovem: da carae
munera nuptae;
Ipsa ego dilectae pecudi jam pa-
scua digna

Quanquam invita probat, nec non, et cujus et unde
Quove sit armento, veri quasi nescia quaerit.
Jupiter e terra genitam mentitur, ut auctor
Desinat inquiri. Petit hanc Saturnia munus.
Quid faciat? Crudele, suos addicere amores;
Non dare, suspectum.. Pudor est qui suadeat illinc,
Hinc dissuadet amor. Victus pudor esset amore;
Sed leve si munus sociae generisque torique
Vacca negaretur, poterat non vacca videri.
Pellice donata non protinus exuit omnem
Diva metum, timuitque Jovem et fuit anxia furti,
Donec Arestoridae servandam tradidit Argo.
Centum luminibus cinctum caput Argus habebat;
Inde suis vicibus capiebant bina quietem,
Cetera servabant atque in statione manebant.
Constiterat quocumque modo, spectabat ad Io;
Ante oculos Io, quamvis aversus, habebat.
Luce sinit pasci; cum sol tellure sub alta est,
Claudit et indigno circumdat vincula collo.
Frondibus arboreis et amara pascitur herba,
Proque toro terrae, non semper gramen habenti,
Incubat infelix, limosaque flumina potat.
Illa etiam supplex Argo cum brachia vellet
Tendere, non habuit quae brachia tenderet Argo;
Et conata queri mugitus edidit ore,
Pertimuitque sonos propriaque exterrita voce est.
Venit et ad ripas, ubi ludere saepe solebat,

Praecipuosque legam fontes. Qua
fraude negaret,

Aut quos inventos timuisset Jupi-
ter astus?

617. quid faciat? Conf. II, 204. Addicere confirmant Flor., Gal., Rhen., meliores Heins. et ed. pr., Flor. c. gl. prodere, dare. Vulg. abdicere. Perperam. 618. suspectum, suspicionem movebat apud Junonem. II Bersm., Berol., Gal., Goth. 1. 2., Pal. 2., Rhen., Lips. 2., Vrat. et ed. pr. suspectum est. Ciof. et Heinsius tacent.

-

623. et fuit anxia furti, et fuit anxia, ne vacca sibi a Jove clam surriperetur. Furti genitivus, quem dicunt exeundi. Vid. not. ad II, 765. et XII, 199.

624. Arestoridae, Arestoris filio. Vid. Apollod. II. c. 1.

625. centum lum. Apoll. 1. 1. Aoyos ὁ Πανόπτης λεγόμενος. εἶχε δὲ οὗτος, ὀφθαλμοὺς ἐν παντὶ τῷ σώματι. Amor. III, 4, 19.

Centum fronte oculos, centum cer-
vice gerebat

Argus.
626. inde, ex illis. VI, 645. XIII,

615

620

625

630

635

829. De suis vicibus conf. Fast. IV, 353. 628. modo. Ita Rhen. et meliores Heinsii. Reliqui loco. - 631. indigno, quod hoc non meruerat. I, 508. X, 723. 632. Unus Par. 2. arbuteis, quod temere recepit Heinsius.

[ocr errors]

635. Conf. III, 723. 637. et conata queri. Unus Heinsii, Pal. 1., Rhen. et a 2. m. Vrat. conatoque queri, quod insolita quaeque ubique admirans temere recepit Heinsius. Conf. Her. XIV, 91., quem locum idem Heinsius invitis codd. corrupit, qui eandem orationem multis quoque aliis locis inscite novavit. II Bersm., Pal., 2., Lips. 2., Dresd., Ups. et ed. pr. et conata loqui. De sententia conf. IV, 588.

639. venit et ad ripas. Ita II Bersm., Berol., Dresd., Gal., Goth. 1. 2., Men., Par. 2., Rhen., Lips. 2., Vrat., plurimi Heins. et vett. edd., ut illud ripas in sequenti versu cum vi et explicationis caussa repetatur. Trist. I, 10, 29.

Hincque (petit) Propontiacis haerentem Cyzicon oris, Cyzicon Haemoniae nobile gentis

opus.

« ZurückWeiter »