Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis
Tantillum vostrae demere saevitiae.
Nam simul id factumst, multis diluta labella
Abstersti guttis omnibus articulis,

Ne quicquam nostro contractum ex ore maneret,
Tamquam conmictae spurca saliva lupae.
Praeterea infesto miserum me tradere Amori
Non cessasti omnique excruciare modo,
Vt mi ex ambrosia mutatum iam foret illud
Suaviolum tristi tristius helleboro.

5

10

Quam quoniam poenam misero proponis amori, 15 Numquam iam posthac basia surripiam.

C.

Caelius Aufilenum et Quintius Aufilenam
Flos Veronensum depereunt iuvenum,

Hic fratrem, ille sororem. hoc est, quod dicitur,

illud

Fraternum vere dulce sodalitium.

Cui faveam potius? Caeli, tibi: nam tua nobis 5
Per facta exhibitast unica amicitia,

Cum vesana meas torreret flamma medullas.
Sis felix, Caeli, sis in amore potens.

CI.

Multas per gentes et multa per aequora vectus
Advenio has miseras, frater, ad inferias,
Vt te postremo donarem munere mortis
Et mutam nequiquam adloquerer cinerem,
Quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,
Heu miser indigne frater adempte mihi.

[blocks in formation]

Nunc tamen interea haec prisco quae more parentum Tradita sunt tristes munera ad inferias,

Accipe fraterno multum manantia fletu,

Atque in perpetuom, frater, ave atque vale. 10

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

Sed cuivis quamvis potius succumbere par est, Quam matrem fratres efficere ex patruo.

CXII.

Multus homo es Naso, neque tecum multus homost qui

Descendit: Naso, multus es et pathicus.

CXIII.

Consule Pompeio primum duo, Cinna, solebant Mucillam: facto consule nunc iterum Manserunt duo, sed creverunt milia in unum Singula. fecundum semen adulterio.

CXIIII.

Firmano saltu non falso Mentula dives
Fertur, qui tot res in se habet egregias,
Aucupium, omne genus piscis, prata, arva fe-
rasque.

Nequiquam: fructus sumptibus exuperat.
5 Quare concedo sit dives, dum omnia desint.
Saltum laudemus, dum modo eo ipse egeat.

CXV.

Mentula habes instar triginta iugera prati,
Quadraginta arvi: cetera sunt maria.
Cur non divitiis Croesum superare potissit
Vno qui in saltu totmoda possideat,

5 Prata, arva, ingentes silvas saltusque paludes que Vsque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum? Omnia magna haec sunt, tamen ipse's maximus

ultro,

Non homo, sed vero mentula magna minax.

CXVI.

Saepe tibi studioso animo venante requirens
Carmina uti possem mittere Battiadae,
Qui te lenirem nobis, neu conarere
Telis infestis icere mi usque caput,

Hunc video mihi nunc frustra sumptum esse la- 5

borem,

Gelli, nec nostras hic valuisse preces. Contra nos tela ista tua evitamus amictu: At fixus nostris tu dabi' supplicium.

[ocr errors]

FRAGMENTA.

1. at non effugies meos iambos.

Porph. ad Hor. c. I, 16, 24: iambici autem versus aptissimi habentur ad maledicendum. ✶✶✶ denique et Catullus cum maledicta minaretur sic ait e. q. s. Ê Porphyrionis commentis fluxit hic v. in anthologiam Cusanam [pg. 110 ed. Klein.].

2. hunc lucum tibi dedico consecroque Priape, qua domus tua Lampsacist quaque silva Priape. nam te praecipue in suis urbibus colit ora Hellespontia ceteris ostriosior oris.

Ter. Maur. v. 2755 sqq. affert haec ad exemplum metri Priapei: eiusdem demonstrandi causa promunt primum versum Atilius Fortunatianus pg. 2675. 2676. 2697; Pseudocensorinus 2727; Marius Victorinus 2567. 2598. 2600, qui et illa nam te praecipue in suis' et Hellespontia ceteris' memorat pg. 2599. V. 2 id quod est silva' verissime supplevit Scaliger. Nota in finibus numerorum recurrentia illa Priape Priape et ora oris.

3.

с

[ocr errors]

с

de mero ligurrire libidost.

Non. pg. 134: ligurrire degustare unde Catullus Priapeo e. q. s. Priapeo' Lachmannus, Priopo' libri; 'mero' ego,

'meo' v.

Ap. 15

42.

4. [~ - et Lario inminens Comum.]

131

Haec ex cod. Vibii Sequestris [Mus. Brit. Add. Mss. 16986,
saec. XV] affert Ellissius, cuius ipsa fere appono verba:
post illa in athamatia lacus lune tenuia ligna accendit ex
quo bibens aut insanit aut sopitur' [pg. 12 Burs.] haec
habet liber minoribus litteris tanquam perscripta pagina
addita, incertum an ab eadem manu: lacus (leg. Larius)
Comi, Catullus et L. iminens (inminens Ellissius) C. -Haec
etsi apte hipponactei partem complent, tamen propter ea
quae Bursianus in praef. de codicibus Vibii disseruit (pg. 12;
cf. et. pg. 4 not. 2], vix aliud quam ex 35, 4 Cat. ab inter-
polatore novello ficta esse facile tibi persuadebis. Et ipse
uncis inclusit Ellissius.

5. Verg. georg. II, 95: quo te carmine dicam, Rhaetica.
Ad quae Servius haec adnotat hanc uvam Cato praecipue
laudat in libris quos scripsit ad filium; contra Catullus eam
vituperat et dicit nulli rei esse aptam miraturque cur eam
laudaverit Cato. sciens ergo utrumque Vergilius medium te-
nuit dicens: q. t. c. d., Rh.’

6. Hinc Theocriti apud Graecos, Catulli apud nos proxu-
meque Vergili incantamentorum amatoria imitatio.
nat. hist. XXVIII, 19.

7. sic sua lascivo cantatast saepe Catullo
femina, cui falsum Lesbia nomen erat,
nec contentus eo multos volgavit amores,

in quibus ipse suum fassus adulteriumst.

Plin.

Hic quae secundo disticho produntur, certissime demon-
strant etiam alia quam quae hodie extant carmina amatoria
nec ea nimis pauca in Catulli libro legisse Nasonem.

8. Hinc etiam Catullus cavĕre dixit. Serv. ad aen. III,
409. ita plurimi fervĕre lavěre.

9. Notandum sane etiam de Iride arcum genere mascu-
lino dicere Vergilium: Catullus et alii genere feminino po-
nunt referentes ad originem, sicut haec Attis et haec Gallus
legimus. Serv. ad aen. V, 609.

Alia autem quaedam aliena a Catullo ut parcamus
chartae hic addere non vacat, cum praesertim facili opera
inveniantur apud Schwabium s. n. IIII. VI. VII. XIII. Prae-
terea videnda quae notavimus ad LXIIII 107 et 235.

« ZurückWeiter »