Mellitos oculos tuos, Iuventi, Siquis me sinat usque basiare, Vsque ad milia basiem trecenta, Nec umquam videar satur futurus,
5 Non si densior aridis aristis
Sit nostrae seges osculationis.
Disertissime Romuli nepotum, Quot sunt quotque fuere, Marce Tulli, Quotque post aliis erunt in annis, Gratias tibi maximas Catullus
Agit pessimus omnium poeta,
Tanto pessimus omnium poeta
Quanto tu optimus omnium patronus.
Hesterno, Licini, die otiosi
Multum lusimus in meis tabellis,
Vt convenerat esse delicatos.
Scribens versiculos uterque nostrum 5 Ludebat numero modo hoc modo illoc, Reddens mutua per iocum atque vinum. Atque illinc abii tuo lepore Incensus, Licini, facetiisque, Vt nec me miserum cibus iuvaret, Nec somnus tegeret quiete ocellos, Sed toto indomitus furore lecto Versarer cupiens videre lucem,
Vt tecum loquerer, simulque ut essem. At defessa labore membra postquam Semimortua lectulo iacebant,
Hoc, iocunde, tibi poema feci, Ex quo perspiceres meum dolorem. Nunc audax cave sis, precesque nostras, Oramus, cave despuas, ocelle,
Ne poenas Nemesis reposcat a te. Est vemens dea: laedere hanc caveto.
Ille mi par esse deo videtur, Ille, si fas est, superare divos,
Qui sedens adversus identidem te Spectat et audit
Dulce ridentem, misero quod omnis
Eripit sensus mihi: nam simul te, Lesbia, aspexi, nihil est super mi
Lingua sed torpet, tenuis sub artus Flamma demanat, sonitu suopte Tintinant aures geminae, teguntur Lumina nocte.
Otium, Catulle, tibi molestumst: Otio exultas nimiumque gestis. Otium et reges prius et beatas Perdidit urbes.
Quid est, Catulle? quid moraris emori? Sella in curuli struma Nonius sedet, Per consulatum peierat Vatinius: Quid est, Catulle? quid moraris emori?
Risi nescioquem modo e corona, Qui, cum mirifice Vatiniana Meus crimina Calvos explicasset, Admirans ait haec manusque tollens, 'Di magni, salaputium disertum!'
Si non omnia displicere vellem 5 Tibi et Fuficio seni recocte
Irascere iterum meis iambis Inmerentibus, unice imperator.
Oramus, si forte non molestumst, Demostres, ubi sint tuae tenebrae. Te campo quaesivimus minore, Te in circo, te in omnibus libellis, Te in templo summi Iovis sacrato. In Magni simul ambulatione Femellas omnes, amice, prendi, Quas vultu vidi tamen serenas. A, vel te sic ipse flagitabam, Camerium mihi, pessimae puellae.' Quaedam inquit, nudum sinum reducens, En heic in roseis latet papillis.' Sed te iam ferre Herculei labos est.
Non custos si fingar ille Cretum, Non si Pegaseo ferar volatu, Non Ladas ego pinnipesve Perseus, Non Rhesi nivea citaque biga: Adde huc plumipedes volatilesque, Ventorumque simul require cursum: Quos cunctos, Cameri, mihi dicares, Defessus tamen omnibus medullis Et multis langoribus peresus Essem te mihi, amice, quaeritando. Tanto ten fastu negas, amice? Dic nobis ubi sis futurus, ede Audacter, conmitte, crede lucei. Num te lacteolae tenent puellae? Si linguam clauso tenes in ore, Fructus proicies amoris omnes: Verbosa gaudet Venus loquella. Vel si vis, licet obseres palatum, Dum vostri sim particeps amoris.
O rem ridiculam, Cato, et iocosam Dignamque auribus et tuo cachinno. Ride, quidquid amas, Cato, Catullum · Res est ridicula et nimis iocosa. Deprendi modo pupulum puellae Trusantem: hunc ego, si placet Dionae, Protelo rigida mea cecidi.
Pulcre convenit inprobis cinaedis, Mamurrae pathicoque Caesarique. Nec mirum: maculae pares utrisque, Vrbana altera et illa Formiana, Inpressae resident nec eluentur: Morbosi pariter, gemelli utrique
Vno in lectulo, erudituli ambo,
Non hic quam ille magis vorax adulter, Rivales sociei puellularum.
10 Pulcre convenit inprobis cinaedis.
Caeli, Lesbia nostra, Lesbia illa, Illa Lesbia, quam Catullus unam Plus quam se atque suos amavit omnes, Nunc in quadriviis et angiportis 5 Glubit magnanimos Remi nepotes.
Bononiensis Rufa Rufulum fellat,
Vxor Meneni, saepe quam in sepulcretis Vidistis ipso rapere de rogo cenam,
Cum devolutum ex igne prosequens panem Ab semiraso tunderetur ustore.
Num te leaena montibus Libystinis Aut Scylla latrans infima inguinum parte Tam mente dura procreavit ac taetra, Vt supplicis vocem in novissimo casu Contemptam haberes a! nimis fero corde?
Collis o Heliconii
Cultor, Vraniae genus,
Qui rapis teneram ad virum Virginem, o Hymenaee Hymen, O Hymen Hymenaee,
« ZurückWeiter » |