Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

5

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Siquis me sinat usque basiare,
Vsque ad milia basiem trecenta,
Nec umquam videar satur futurus,
5 Non si densior aridis aristis
Sit nostrae seges osculationis.

XXXXVIIII.

polls life.

Disertissime Romuli nepotum,
Quot sunt quotque fuere, Marce Tulli,
Quotque post aliis erunt in annis,
Gratias tibi maximas Catullus

Agit pessimus omnium poeta,

Tanto pessimus omnium poeta

Quanto tu optimus omnium patronus.

L.

Hesterno, Licini, die otiosi

Multum lusimus in meis tabellis,

Vt convenerat esse delicatos.

Scribens versiculos uterque nostrum
5 Ludebat numero modo hoc modo illoc,
Reddens mutua per iocum atque vinum.
Atque illinc abií tuo lepore

[blocks in formation]

Incensus, Licini, facetiisque,

Vt nec me miserum cibus iuvaret,
Nec somnus tegeret quiete ocellos,
Sed toto indomitus furore lecto
Versarer cupiens videre lucem,

Vt tecum loquerer, simulque ut essem.
At defessa labore membra postquam
Semimortua lectulo iacebant,

Hoc, iocunde, tibi poema feci,
Ex quo perspiceres meum dolorem.
Nunc audax cave sis, precesque nostras,
Oramus, cave despuas, ocelle,

Ne poenas Nemesis reposcat a te.
Est vemens dea: laedere hanc caveto.

LI.

Ille mi par esse deo videtur,
Ille, si fas est, superare divos,

Qui sedens adversus identidem te
Spectat et audit

Dulce ridentem, misero quod omnis

Eripit sensus mihi: nam simul te,
Lesbia, aspexi, nihil est super mi

Lingua sed torpet, tenuis sub artus
Flamma demanat, sonitu suopte
Tintinant aures geminae, teguntur
Lumina nocte.

LIb.

Otium, Catulle, tibi molestumst:
Otio exultas nimiumque gestis.
Otium et reges prius et beatas
Perdidit urbes.

LII.

Quid est, Catulle? quid moraris emori?
Sella in curuli struma Nonius sedet,
Per consulatum peierat Vatinius:
Quid est, Catulle? quid moraris emori?

15

20

5

10

15

5

5

5

10

13

LIII.

Risi nescioquem modo e corona,
Qui, cum mirifice Vatiniana
Meus crimina Calvos explicasset,
Admirans ait haec manusque tollens,
'Di magni, salaputium disertum!'

[blocks in formation]

Oramus, si forte non molestumst,
Demostres, ubi sint tuae tenebrae.
Te campo quaesivimus minore,
Te in circo, te in omnibus libellis,
Te in templo summi Iovis sacrato.
In Magni simul ambulatione
Femellas omnes, amice, prendi,
Quas vultu vidi tamen serenas.
A, vel te sic ipse flagitabam,
Camerium mihi, pessimae puellae.'
Quaedam inquit, nudum sinum reducens,
En heic in roseis latet papillis.'
Sed te iam ferre Herculei labos est.

[blocks in formation]

Non custos si fingar ille Cretum,
Non si Pegaseo ferar volatu,
Non Ladas ego pinnipesve Perseus,
Non Rhesi nivea citaque biga:
Adde huc plumipedes volatilesque,
Ventorumque simul require cursum:
Quos cunctos, Cameri, mihi dicares,
Defessus tamen omnibus medullis
Et multis langoribus peresus
Essem te mihi, amice, quaeritando.
Tanto ten fastu negas, amice?
Dic nobis ubi sis futurus, ede
Audacter, conmitte, crede lucei.
Num te lacteolae tenent puellae?
Si linguam clauso tenes in ore,
Fructus proicies amoris omnes:
Verbosa gaudet Venus loquella.
Vel si vis, licet obseres palatum,
Dum vostri sim particeps amoris.

LVI.

[ocr errors]

O rem ridiculam, Cato, et iocosam
Dignamque auribus et tuo cachinno.
Ride, quidquid amas, Cato, Catullum·

Res est ridicula et nimis iocosa.
Deprendi modo pupulum puellae
Trusantem: hunc ego, si placet Dionae,
Protelo rigida mea cecidi.

LVII.

Pulcre convenit inprobis cinaedis,
Mamurrae pathicoque Caesarique.
Nec mirum: maculae pares utrisque,
Vrbana altera et illa Formiana,
Inpressae resident nec eluentur:
Morbosi pariter, gemelli utrique

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small]

5

5

5

Vno in lectulo, erudituli ambo,

Non hic quam ille magis vorax adulter,
Rivales sociei puellularum.

10 Pulcre convenit inprobis cinaedis.

LVIII.

Caeli, Lesbia nostra, Lesbia illa,
Illa Lesbia, quam Catullus unam
Plus quam se atque suos amavit omnes,
Nunc in quadriviis et angiportis

Glubit magnanimos Remi nepotes.

LVIIII.

[ocr errors]

Bononiensis Rufa Rufulum fellat,

[ocr errors]

Vxor Meneni, saepe quam in sepulcretis
Vidistis ipso rapere de rogo cenam,

Cum devolutum ex igne prosequens panem
Ab semiraso tunderetur ustore.

LX.

Num te leaena montibus Libystinis
Aut Scylla latrans infima inguinum parte
Tam mente dura procreavit ac taetra,
Vt supplicis vocem in novissimo casu
Contemptam haberes a! nimis fero corde?

LXI.

Collis o Heliconii

Cultor, Vraniae genus,

Qui rapis teneram ad virum
Virginem, o Hymenaee Hymen,
O Hymen Hymenaee,

[ocr errors]
[ocr errors]

5

« ZurückWeiter »