Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

DE CARMINUM

ALIQUOT HORATIANORUM

CHRONOLOGIA

SCRIPSIT

GUILIELMUS FUERSTENAU.

BODL

HERSFELDAE,

TYPIS ET SUMPTIBUS FL. SCHUSTERI.

MDCCCXXXVIII.

зуб.

[blocks in formation]

Si jam omnino multum nostra interesse par

est, ut scripta cujusque auctoris secundum tempora quibus ea composuit digeramus, quia tum demum plane intelligentur et de auctore ipso rectius judicabitur id inprimis in Horatii carminibus legendis opus est, cum paucorum tantum, vel Graecorum vel Romanorum, poëtarum quotquot nobis relicti sunt carmina adeo res, praesentes designent iisque originem debeant, ut Eclogae Horatii. Accedit, quod quae ad externas Horatii vitae conditiones pertinent, fere omnia ex ipsis ejus carminibus haurire possumus, ita ut pauca tantum ex iis qui de vita ejus antiqui exposuerunt assumamus necesse sit. Quapropter nihil mirum, quod fere omnes qui Horatio interpretando operam navarunt, praesertim recen

tioribus temporibus, chronologiam carminum Ho ratianorum minime neglexerunt. Attamen ante Bentlejum editores occasione tantum oblata de temporibus quibus Horatius carmina sua scripserit quaesiverunt, donec Bentlejus 1) hac quaestione acri suo judicio subjecta tempora omnium Horatii carminum constituit ac definiit. Et jam paullo ante Bentlejum Jo. Massonus 2) in iis constituendis operam suam eamque egregiam praestiterat, cujus tamen Bentlejus non multam habuit rationem. Illa Bentleji ordinis operum Horatianorum definitio usque ad nostram aetatem ab omnibus fere editoribus pro vera accepta est, nisi quod Sanadonus), Janius 4) et Mitscherlichius ") singulorum

1) In Praefat. ad editionem Horatii. Cantabr. 1711. 4. et Amstel. 1728.]

2) Vita Horatii, ordine chronologica delineata, ut sit vice commentarii historici critici. Lugd. 1708. 8. 3) Les Poesies d'Horace, disposées suivant l'ordre chronologique. II. Voll. Paris. 1728. 4.

4) Q. H. Fl. Opera rec. etc. Chr. Dav. Jani. T. I. Lips. 1778. T. II. ib. 1782.

5) Q. H. Fl. Opera. T. I. et II. Gottg. 114-16, 8.

Carminum tempora hic illic aliter atque Bentlejus Inter recentiores Weichertus 6)

constituerunt.

multa docte contra Bentlejum disputavit; Car. Passovius 7) autem rarius tantum a Bentlejo discessit, et Grote fendius), quamvis saepius, tamen ita, ut non semper in ejus sententias abire possis. Nuperrime autem Kirchnerus 9) summam totius quaestionis aggressus Bentleji temporum Carminum Horatianorum constitutionem ita refutavit, ut post ejus disputationem vix quidquam hac de re amplius dici posse videretur, nisi Kirchnerus et ipse de multis obiter tantum monuisset, et nonnunquam etiam minus recte singulorum Carminum tempus definiisse videretur. Quapropter non omnino inu

6) Poëtarum Latinorum etc. reliquiae. Lips. 1830. 8. pag. 346. sq. pag. 453, sq. et passim.

7) In dissertatione inscripta: Des Q. H. Fl. Leben u. Zeitalter, editioni et translat.! suae metricae Epistolaru m Horatt. praemissa, inprimis not. 166. et 183.

8) In Ersch. et Gruber. Encycl. Sect. II. Tom. X. pag. 457-476.

9) Quaestiones Horatianae etc. Naumburg. 1834. 4. pag, 1–41.

« ZurückWeiter »