Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

tissima rerum conditio bello Perusino inter Lue. Antonium et Octovianum orta adeo taedium reipublicae et consilium patriam relinquendi apud Horatium efficeret; et ad id tempus, fere medium vel exeuntem annum 713. U. C. refero cum Kirchnero 22) Epod. XVI.:,, Altera jam teritur" etc., quae aptissime cum nostro carmine comparari potest. —

23

Apparet ex hac conjectura, tam Kirchneri sententiam, Horatium Odarum tres libros priores scripsisse intra annos aetatis 26—47., a. U. C. 715–736. 23), quam Grotefendii, Horatium ante a. 724. U. C. nullam Odarum composuisse 24), falsam esse. Sin autem Grotefendius sententiam suam, carmen lib. I, 37., quod recte anno 724. U. C. tribuit, omnium

Aliter de hac

22) Quaestt. Horatt, I. §. 41. pag. 22. Epodo Passovius sentit, de Horat, vita et tempp. pag. XVII. not. 183.:,,In's Jahr 722. gehört Epod. VII. „und XVI, welche beide in sichern Zügen auf die ,,Anfänge oder Vorbereitungen zu den letzten entschei,,denden Kämpfen zwischen Octavianus und Antonius ,,hindeuten." Quod de septima facile concedo, non autem de Epod. XVI; vid. quae doctissime contra hanc sententiam disputavit Kirchnerus, 1, c. pag. 21. sqq. 23) L. e. pag. 40. §. 77.

24) L. c. pag. 466.B.:,,Aus dem Bisherigen erhellt zur ,,Genüge, dass Horatius vor dem J. R. 724., da er „auf d. Nachricht von d. Antonius u. d. Cleopatra ,,Tode seine Freude im höhern Schwunge einer Al,,kaischen Ode (C. I, 37.) äusserte, noch kein lyrisches ,,Gedicht bekannt gemacht hatte" etc.

Odarum primam esse, eo potissimum probari censet, quod in ejus quinto versu Synaloephe occurrat, et praeterea v. 5. et v. 14. caesura non suo loco adhibita sit, quod in nullo alio carmine Alcaico sibi permiserit Horatius, vereor ne haec argumenta parum valere possint. Synaloephe enim (vel potius Synizesis) in v. 5.:,,antehac" tam saepe invenitur, tam apud alios poëtas quam apud Horatium ipsum et quidem etiam in iis carminibus, quae se cundum Grotefendium ipsum posterioribus temporibus composita sunt, ut inde vix quidquam concludi possit. Cfr. Od. I, 2, 29. (secundum Grotefendium a. U. C. 727. scripta): cui; Od. I, 35, 17. (a. U. C. 727. apud Grotef.): anteit; II, 18, 34. (Grotef. a. U. C. 726.): pueris. Et mirum sane est, quod Grotefendius dixit, in nullo alio versu Alcaico permisisse sibi Horatium caesuram nisi post quintam syllabam, praeter vers. 14. Od. I, 37. (nam v. 5.: ,,Antehac nefas depromere Caecubum", quem Grotef. etiam profert, huc omnino non pertinet, quia elisio et vocabula composita caesuram virilem non turbant), cum tamen Od. IV, 14, 17,:,,Spectandus in certamine Martio" item jam post quartam syllabam adhibita sit, sicuti Od. I, 37, 4.: „Mentemque lymphatam Mareotico" post sextam demum. autem ex ipsius Grotefendii sententia libri quarti carmina inter postrema referenda sint, ex illis argumentis metricis omnino non sequi videtur, carmen 37. lib. I., a. U. C. 724. scriptum, ut vitiosum metrica ratione, omnium primum esse debere.

Cum

Id autem ne taceam, jam Rodellium 25) hoc carmen ad a. U. C. 713. retulisse notat Mitscherlichius in Vita Horatii ad hunc annum. Non magis autem, quam cum Massono et Sanadono eosque secutis consentio cum Tanaq. Fabro 26) et Dacerio 27), qui ad annum U. C. 725 id referunt, non tamen a Mitscherlichio (in Vita Horatii ad hunc annum) satis refutati, qui obesse inquit inundationem Tiberis, quae post Caesaris mortem nulla memoretur. supr. not. 19,

Cfr.

Caput II.

De carmine libri primi septimo.

Passovius 28), Kirchnerus 29) aliique adscribunt hoc carmen anno U. C. 722., sed, ut videtur, minus

recte.

25) Sine dubio in edit. Horat. in usum Delphini, Tolosae 1683. et saepius, quam tamen inspicere non potui.

26) Edit. Horat. a. 1671. 12.

27) Edit. Horat. Parisiis 1681. et saepius.

28) De Horatii vita et tempp. pag. LIV. not. 149.

29) In tabula chronologiae Horatianae, Quaestionibus Horatt. addita.

Eorum carminum, quae in Epodon libro conjuncta sunt, nihil aliud est proprium neque ullum aliud vinculum inter se ea conjungit, nisi externum metri quod habent communis, unde etiam nomen eorum ortum est. Sunt enim Epodi ejusmodi carmina, quorum metrum est dicolon distrophon, et ita quidem comparatum, ut versus longiores excipiantur brevioribus, vel jambici jambicis, vel dacty lici dactylicis, vel utrique mixti. Et ita etiam veteres Grammatici statuerunt; nam Hephaestion 30) ea de re haec dicit: Εἰσὶ δὲ ἐν τοῖς ποιήμασι καὶ οἱ ἀῤῥενικῶς οὕτω καλούμενοι ἐπῳδοί, ὅταν μεγάλῳ στίχῳ περιττόν τι ἐπιφέρεται, οἷον Πάτερ Λυκάμβα, ποῖον ἐφράσω τόδε Τίς σὰς παρήειρε φρένας; et Diomedis 31) verba haec sunt: ,,Epodi dicuntur ,,versus quolibet modo scripti, et sequentes clausu,,las habentes particularum, quales sunt Epodi Ho„ratii, in quibus singulis versibus singulae clausulae ,,adjiciuntur, ut „Nox erat“ etc. et „Altera jam" etc. ,,Deinde,,Suis et ipsa viribus ruit", et quicunque ,,sunt similes. Dicti autem Epodi ovvεndoxinõs, a „partibus versuum, quae legitimis et integris versi,,bus inάdovrα, id est accinuntur." Commune argumentum igitur, ut sint carmina probrosa in aliorum objurgationem confecta, quod Passovius 32) probare studet, minime habere videntur, cum plu

30) Enchirid. de poëmatt. cap. 12. pag. 129. Gaisf. 31) De orat. pag. 482. B. Putsch.

32) L. c. pag. LXX sqq.

res sint inter eas, in quibus plane nihil contumeliosi indagabis. Sed Horatius ipse illud indicare videri posset, esse Epodos suas carmina similis argumenti, quale Satirae habent, siquidem Epod. XIV. 7. ita intelligimus, ut plerique editores intellexerunt, qui censuere, verba: „,Inceptos olim promis,,sum carmen jambos Ad umbilicum adducere" ipsam Epodorum collectionem significare. Si Horatius per inceptos illos jambos Epodos suas intelligi voluisset, tum profecto nulla alia de causa eas jambos appellare potuisset, nisi propter sententias earum et indolem exagitantes; nam metrum epodorum jambicum non est necessarium et proprium, sed adventicium tantummodo et in nonnullis tantum earum adhibitum 33). Sed Epodos jam propterea vix intelligendas esse arbitror, quia singularis numerus: ,,carmen promissum" non totum aliquem librum vel collectionem carminum, sed unum singulare carmen indicat, et quia singulas Epodos simulac eas confecerat, cum amicis, igitur cum Maecenate quoque communicavit, quapropter hujus parum intererat, ut finiret Horatius Epodon Syllogen eamque publici juris faceret. Horatii carmina autem singula in lucem prodiisse, videmus ex versu octavo Epod. VIII.: ,,An malas Canidia tractavit dapes?", ubi probrosa in Canidiam carmina sua (Epod. V. et XVII.) significat atque de iis loquitur ut de re nota 34).

33) Cfr. Mar. Victorin. art. grammat. lib. III. init. pag. 2587. sq. Putsch.

34) Kirchner. Quaestt. Horatt. I §. 51. pag. 27.

« ZurückWeiter »