Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

QU AE SUPERSUNT

OMNIA OPERA

VARIETATE LECTION OM

NOVIS COMMENTARIIS, EXCURSIBUS

IMITATIONIBUS GALLICIS

VITA AUCTORIS ET INDICE ABSOLUTISSIMO

INSTRUXIT

PHILIPP. AMAT. DE: GOLBÉRY

R REGIA ANTIQUARIORUM sociétaTÉ
ET IN SUPREMA ALSATIÆ CURIA CONSILIÁRIŲs era:

[ocr errors]
[ocr errors][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Somniis agitatus quam

infestissimis, de typographorum in me delictis integram noctem cogitabam. Illi enim nuper lineolas aliquot mihi ita deformaverant; ut fere jurassem me in posterum a stylo ac charta manus procul habiturum. Nihil omnino est, quod ægrum scriptorem magis excruciare possit, quam ineptiæ istæ, quibus, velit nolit, onustus, in medium prodire cogitur, inscitiæ atque insulsitatis accusationibus ipse obnoxius, dum illi curis soluti hoc tantum in animo habent, ut jam novum auctorem dilacerent. Erat sane, cur memet auxius huc illuc in lecto volutarem ; typographi enim loco Cattorum quos inter Persas ortos, in Germaniam migrasse. dixeram , Celtas nostros ad orientem solem relegaverant. At ista dun trepidam mentem exagitant, pressit languentis lumina sera gisies': ecce Tibullus ipse est visus nostra ponere sedi pedem?; ħunc pone sequebatur venustissima puella : quis non primo adspectu Deliam agnovisset? Talis enim erat, qualis describi non potest; vel qualis tibi, amice lector, inter ferventes amoris æstus illa videbatur, cui primum dixisti, tu mihi sola places?. Post januam Nemesis adstare, juxtaque imago vaga ac incerta , modoGlyceræ, modo Neæræ nomen mentita. Nullus fere aberat eorum qui in poetæ carminibus memorantur, nisi forte Marathus, quem abesse gaudebam, et Messala , qui

! Liv. III, El, iv, v. 22.
2 Ibid, v. 24.

Lib. IV , El. xii, v. 3.

quam iratus sum : parum abfuit quin , in ipsis inferis, mihi vultus unguibus lacerarent Nemesis et Delia, quum me ille ad summænianas uxores seduxerit, quarum janua Romæ in Suburra omnibus patebat. Delia , simul ac compertum habuit surrexisse interpretem, qui hæc serio assereret, non potuit sibi temperare, quominus aliquid de mea fide suspicaretur ; merum autem esse mendacium nullo modo existimabat, firmiterque in opinione remansit, hæc clam se, et clam Nemesi , a me revera commissa esse.

DELIA

Id etiam cave ne, quod Codicis Lipsiensis librarius inepte fecit, Lydiam pro mě nescio quam Tibullo submittas, qui se satis infidum erga me præstitit.

TIBULLUS.

Nimium dicax evadis, o semper carissima; jocaris certe.

DELIA.

Seria loquor; id te fugit nunc, quod cecinisti quondam perfide jactabundus; sæpe aliam tenui.

TIBULLUS.

Tu quoque

oblita quod sequitur, hæc taces,

sed jam, quum gaudia adirem, Admonuit dominæ deseruitque Venus '. Ceterum pudet dicere, quæ damno meo subintellexerint hic pravi ac perditi homines : Di meliora püs, errorengue

1, Elegr, v. 39-40 * Goog III, 513.

EDITOR.

Suspicor, optime Tibulle, hic te majore in culpa versari quam editores. Ovidius enim hoc modo, quæ dixisti, imitatus est, sed postquam nullas consurgere posse per artes '....

DELIA.

Possem et ego...... at

Si quis et imprudens adspexerit, occulat ille ,

Perque Deos omnes se meminisse negeta. Sed Gebhardhum adhuc carpere libet; is enim, quia olim Isidis in fano pro Tibulli felici reditu vota solvi, me genibus jussit, perinde ac scopis, humum verrere : quod deambulandi genus sibi habeat!

EDITOR. Difficile est, mehercule, novam editionem proferre; præsertim post tot eruditorum virorum lucubrationes. Eorum nullus est, qui non me plurimum doctrina ingenioque vincat. Quid proficiam, si Statium, si Brouckhusium, si Heynium vana elusit opera? Quid? si neque H. Voss. neque Wunderlich. metam attigere? Nonne eadem persona fungar, qua , apud illustrem fabularum' conditorem Gallicarum musca illa celeberrima , quæ, aurigæ naso insidens, nunc ad

equorum colla, nunc rursus ad rhedam volitat. Non is sum , qui aliorum lucubrationibus provectus, subito exclamem, montis cacumen nunc demum et mea ipsius opera superatum esse; incepto igitur labori renuntio : Ipse mihi si præscribat : varias lectiones Tibullus.

* Am. Lib. III, El. vil, v. 75.
* Tibal. Lib. I, El. 11, v. 37, 38.
* Carm. in Messal. v. 179.

« ZurückWeiter »