Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

in durum silicem, qui nunc quoque dicitur index; inque nihil merito vetus est infamia saxo.

(Mercury went to Attica and sought the help of Aglauros in his love for Herse, the daughter of Cecrops. Minerva opposed this.)

Protinus Invidiae nigro squalentia tabo tecta petit. Domus est imis in vallibus huius abdita, sole carens, non ulli pervia vento, tristis et ignavi plenissima frigoris, et quae

760

igne vacet semper, caligine semper abundet. Huc ubi pervenit belli metuenda virago,

765

constitit ante domum, neque enim succedere tectis
fas habet, et postes extrema cuspide pulsat.
Concussae patuere fores. Videt intus edentem
vipereas carnes, vitiorum alimenta suorum,
Invidiam, visaque oculos avertit. At illa
surgit humo pigre semesarumque relinquit
corpora serpentum passuque incedit inerti;
utque deam vidit formaque armisque decoram,
ingemuit vultumque ima ad suspiria duxit.
Pallor in ore sedet, macies in corpore toto,
nusquam recta acies, livent rubigine dentes,
pectora felle virent, lingua est suffusa veneno.
Risus abest, nisi quem visi movere dolores.

Nec fruitur somno, vigilacibus excita curis,

770

775

sed videt ingratos intabescitque videndo

780

successus hominum, carpitque et carpitur una,

suppliciumque suum est. Quamvis tamen oderat illam,

talibus adfata est breviter Tritonia dictis : 'Infice tabe tua natarum Cecropis unam.

Sic opus est. Aglauros ea est.' Haud plura locuta 785 fugit et impressa tellurem reppulit hasta.

Illa deam obliquo fugientem lumine cernens

[graphic][ocr errors][merged small]

murmura parva dedit, successurumque Minervac indoluit, baculumque capit, quod spinea totum vincula cingebant; adopertaque nubibus atris, quacumque ingreditur, florentia proterit arva exuritque herbas et summa cacumina carpit adflatuque suo populos urbesque domosque

790

polluit, et tandem Tritonida conspicit arcem
ingeniis opibusque et festa pace virentem,
vixque tenet lacrimas, quia nil lacrimabile cernit.
Sed postquam thalamos intravit Cecrope natae,
iussa facit pectusque manu ferrugine tincta
tangit et hamatis praecordia sentibus implet,
inspiratque nocens virus piceumque per ossa
dissipat et medio spargit pulmone venenum.

795

Soo

[graphic][merged small]

Neve mali causae spatium per latius errent,
germanam ante oculos fortunatumque sororis
coniugium pulchraque deum sub imagine ponit,
cunctaque magna facit. Quibus inritata, dolore
Cecropis occulto mordetur et anxia nocte,
anxia luce gemit, lentaque miserrima tabe
liquitur, ut glacies inserto saucia sole;

805

felicisque bonis non lenius uritur Herses

quam cum spinosis ignis supponitur herbis,

810

quae neque dant flammas lenique tepore cremantur.

Denique in adverso venientem limine sedit exclusura deum. Cui blandimenta precesque verbaque iactanti mitissima, 'Desine,' dixit, 'hinc ego me non sum nisi te motura repulso.' 'Stemus,' ait, 'pacto,' velox Cyllenius, 'isto,' caelatasque fores virga patefecit. At illi surgere conanti, partes quascumque sedendo flectimus ignava nequeunt gravitate moveri. Illa quidem pugnat recto se attollere trunco, sed genuum iunctura riget, frigusque per inguen labitur, et pallent amisso sanguine venae. Utque malum late solet immedicabile cancer serpere et inlaesas vitiatis addere partes, sic letalis hiems paulatim in pectora venit vitalesque vias et respiramina clausit. Nec conata loqui est, nec, si conata fuisset, vocis habebat iter. Saxum iam colla tenebat, oraque duruerant, signumque exsangue sedebat. Nec lapis albus erat: sua mens infecerat illam. Has ubi verborum poenas mentisque profanae cepit Atlantiades, dictas a Pallade terras linquit et ingreditur iactatis aethera pennis.

815

820

825

830

835

Sevocat hunc genitor. Nec causam fassus amoris

[ocr errors]

Fide minister,' ait, 'iussorum, nate, meorum,

[blocks in formation]

litora iussa petunt, ubi magni filia regis

ludere virginibus Tyriis comitata solebat.

Non bene conveniunt nec in una sede morantur
maiestas et amor. Sceptri gfavitate relicta,
ille pater rectorque deum cui dextra trisulcis
ignibus armata est, qui nutu concutit orbem,
induitur faciem tauri mixtusque iuvencis
mugit et in teneris formosus obambulat herbis.
Quippe color nivis est, quam nec vestigia duri
calcavere pedis nec solvit aquaticus auster.
Colla toris exstant; armis palearia pendent;
cornua parva quidem, sed quae contendere possis
facta manu, puraque magis perlucida gemma.
Nullae in fronte minae, nec formidabile lumen ;
pacem vultus habet. Miratur Agenore nata,
quod tam formosus, quod proelia nulla minetur.
Sed, quamvis mitem, metuit contingere primo:
mox adit et flores ad candida porrigit ora.
Nunc latus in fulvis niveum deponit harenis;
paulatimque metu dempto modo pectora praebet
virginea palpanda manu, modo cornua sertis
impedienda novis. Ausa est quoque regia virgo,
nescia quem premeret, tergo considere tauri,
cum deus a terra siccoque a litore sensim

845

850

855

860

865

870

fissa pedum primis vestigia ponit in undis: inde abit ulterius mediique per aequora ponti

imposita est; tremulae sinuantur flamine vestes.

fert praedam. Pavet haec litusque ablata relictum respicit, et dextra cornum tenet, altera dorso

875

« ZurückWeiter »