Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

porrigitur, digitosque ligat iunctura rubentes,
penna latus vestit, tenet os sine acumine rostrum.
Fit nova Cycnus avis nec se caeloque Iovique
credit, ut iniuste missi memor ignis ab illo ;
stagna petit patulosque lacus, ignemque perosus,
quae colat, elegit contraria flumina flammis.
Squalidus interea genitor Phaethontis et expers
ipse sui decoris, qualis, cum deficit orbem,
esse solet, lucemque odit seque ipse diemque,
datque animum in luctus et luctibus adicit iram,
officiumque negat mundo. 'Satis,' inquit, ab aevi
sors mea principiis fuit inrequieta, pigetque
actorum sine fine mihi, sine honore laborum.
Quilibet alter agat portantes lumina currus!
Si nemo est, omnesque dei non posse fatentur,
ipse agat, ut saltem, dum nostras temptat habenas,
orbatura patres aliquando fulmina ponat.
Tum sciet, ignipedum vires expertus equorum,
non meruisse necem, qui non bene rexerit illos.'
Talia dicentem circumstant omnia Solem

numina, neve velit tenebras inducere rebus,

375

380

385

390

395

supplice voce rogant. Missos quoque Iuppiter ignes excusat precibusque minas regaliter addit.

Conligit amentes et adhuc terrore paventes

Phoebus equos, stimuloque dolens et verbere saevit;
saevit enim natumque obiectat et imputat illis.
At pater omnipotens ingentia moenia caeli
circuit et, ne quid labefactum viribus ignis
corruat, explorat. Quae postquam firma suique
roboris esse videt, terras hominumque labores

400

perspicit. Arcadiae tamen est impensior illi Fontes et nondum audentia labi

cura suae.

Alumina restituit, dat terrae gramina, frondes arboribus, laesasque iubet revirescere silvas.

405

Jupiter loved the nymph Callisto, whom he saw in Arcadia. Juno became angry and determined to destroy Callisto's beauty.)

Dixit et adversa prensis a fronte capillis

stravit humi pronam. Tendebat bracchia supplex :
bracchia coeperunt nigris horrescere villis,
curvarique manus et aduncos crescere in ungues
officioque pedum fungi, laudataque quondam
ora Iovi lato fieri deformia rictu.

480

Neve preces animos et verba precantia flectant, posse loqui eripitur, vox iracunda minaxque plenaque terroris rauco de gutture fertur.

Mens antiqua tamen facta quoque mansit in ursa,
adsiduoque suos gemitu testata dolores
qualescumque manus ad caelum et sidera tollit
ingratumque Iovem, nequeat cum dicere, sentit.
Ah quotiens, sola non ausa quiescere silva,
ante domum quondamque suis erravit in agris!
Ah quotiens per saxa canum latratibus acta est
venatrixque metu venantum territa fugit !
Saepe feris latuit visis, oblita quid esset,
ursaque conspectos in montibus horruit ursos,
pertimuitque lupos, quamvis pater esset in illis.

Ecce, Lycaoniae proles, ignara parentis,

485

490

495

Arcas adest, ter quinque fere natalibus auctus;
dumque feras sequitur, dum saltus eligit aptos
nexilibusque plagis silvas Erymanthidas ambit,
incidit in matrem, quae restitit Arcade viso
et cognoscenti similis fuit. Ille refugit

500

[graphic][merged small]

immotosque oculos in se sine fine tenentem nescius extimuit, propiusque accedere aventi vulnifico fuerat fixurus pectora telo.

Arcuit omnipotens pariterque ipsosque nefasque sustulit et celeri raptos per inania vento imposuit caelo vicinaque sidera fecit.

Intumuit Iuno, postquam inter sidera paelex

505

fulsit, et ad canam descendit in aequora Tethyn
Oceanumque senem, quorum reverentia movit
saepe deos, causamque viae scitantibus infit:
'Quaeritis aetheriis quare regina deorum

510

sedibus huc adsim? Pro me tenet altera caelum. Mentiar, obscurum nisi nox cum fecerit orbem, nuper honoratas summo, mea vulnera, caelo videritis stellas illic ubi circulus axem

515

ultimus extremum spatioque brevissimus ambit.

Est vero cur quis Iunonem laedere nolit

offensamque tremat, quae prosum sola nocendo?

O, ego quantum egi! Quam vasta potentia nostra est! 520 Esse hominem vetui, facta est dea. Sic ego poenas sontibus impono, sic est mea magna potestas. Vindicet antiquam faciem vultusque ferinos detrahat, Argolica quod in ante Phoronide fecit. Cur non et pulsa ducat Iunone meoque

conlocet in thalamo socerumque Lycaona sumat ? At vos si laesae contemptus tangit alumnae, gurgite caeruleo Septem prohibete triones.'

525

(Her request was granted and Juno went away in her chariot with her peacocks. The change in them suggested that of the raven, turned black for divulging the unfaithfulness of Coronis to Apollo; of a maiden, changed to a crow for disclosing Ericthonius in the basket; of Nyctimene, changed to an owl; of Ocyrrhoë, changed to a mare, for foretelling the fate of Aesculapius, the son of Coronis and Apollo, who was brought to the centaur Chiron.)

Flebat opemque tuam frustra Philyreïus heros, Delphice, poscebat. Nam nec rescindere magni iussa Iovis poteras, nec, si rescindere posses, Elin Messeniaque arva colebas. Illud erat tempus quo te pastoria pellis

tunc aderas.

680

texit, onusque fuit baculum silvestre sinistrae, alterius dispar septenis fistula cannis.

processisse boves. Videt has Atlantide Maia natus et arte sua silvis occultat abactas. Senserat hoc furtum nemo nisi notus in illo

Dumque amor est curae, dum te tua fistula mulcet, incustoditae Pylios memorantur in agros

685

[ocr errors]

690

695

rure senex; Battum vicinia tota vocabant. Divitis hic saltus herbosaque pascua Nelei nobiliumque greges custos servabat equarum. Hunc timuit blandaque manu seduxit et illi 'Quisquis es, hospes,' ait, 'si forte armenta requiret haec aliquis, vidisse nega; neu gratia facto nulla rependatur, nitidam cape praemia vaccam,' et dedit. Accepta voces has reddidit hospes, Tutus eas. Lapis iste prius tua furta loquetur,' et lapidem ostendit. Simulat Iove natus abire, mox redit et versa pariter cum voce figura, 'Rustice, vidisti si quas hoc limite,' dixit, 'ire boves, fer opem furtoque silentia deme. Iuncta suo pariter dabitur tibi femina tauro.' At senior, postquam est merces geminata, 'Sub illis montibus,' inquit, 'erunt.' Et erant sub montibus illis. Risit Atlantiades et, 'Me mihi, perfide, prodis? Me mihi prodis?' ait periuraque pectora vertit

700

705

« ZurückWeiter »