Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Nec contentus eo, missi de gente Molossa
obsidis unius iugulum mucrone resolvit,
atque ita semineces partim ferventibus artus
mollit aquis, partim subiecto torruit igni.
Quos simul imposuit mensis, ego vindice flamma
in dominum dignosque everti tecta Penates.
Territus ipse fugit, nactusque silentia ruris
exululat, frustraque loqui conatur.
Ab ipso

conligit os rabiem, solitaeque cupidine caedis

230

vertitur in pecudes, et nunc quoque sanguine gaudet. 235 In villos abeunt vestes, in crura lacerti : fit lupus et veteris servat vestigia formae. Canities eadem est, eadem violentia vultus, idem oculi lucent, eadem feritatis imago. Occidit una domus ; sed non domus una perire digna fuit: qua terra patet, fera regnat Erinys. In facinus iurasse putes. Dent ocius omnes quas meruere pati, sic stat sententia, poenas.'

240

Dicta Iovis pars voce probant stimulosque frementi

adiciunt, alii partes adsensibus implent.

245

Est tamen humani generis iactura dolori

omnibus, et, quae sit terrae mortalibus orbae forma futura, rogant, quis sit laturus in aras tura, ferisne paret populandas tradere terras. Talia quaerentes (sibi enim fore cetera curae) rex superum trepidare vetat, subolemque priori dissimilem populo promittit origine mira.

Iamque erat in totas sparsurus fulmina terras; sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aether conciperet flammas longusque ardesceret axis.

250

255

Esse quoque in fatis reminiscitur adfore tempus
quo mare, quo tellus correptaque regia caeli
ardeat et mundi moles operosa laboret.
Tela reponuntur manibus fabricata Cyclopum.
Poena placet diversa, genus mortale sub undis
perdere et ex omni nimbos demittere caelo.

260

[graphic][merged small]

Protinus Aeoliis Aquilonem claudit in antris et quaecumque fugant inductas flamina nubes, emittitque Notum. Madidis Notus evolat alis, terribilem picea tectus caligine vultum ; barba gravis nimbis, canis fluit unda capillis, fronte sedent nebulae, rorant pennaeque sinusque. Utque manu late pendentia nubila pressit, fit fragor; hinc'densi funduntur ab aethere nimbi. Nuntia Iunonis varios induta colores concipit Iris aquas alimentaque nubibus adfert. Sternuntur segetes et deplorata coloni

vota iacent, longique perit labor inritus anni.

Nec caelo contenta suo est Iovis ira, sed illum

265

270

caeruleus frater iuvat auxiliaribus undis.

Convocat hic amnes. Qui postquam tecta tyranni

6

intravere sui, Non est hortamine longo

nunc,' ait, utendum. Vires effundite vestras,
sic opus est. Aperite domos, ac mole remota
fluminibus vestris totas immittite habenas.'
Iusserat. Hi redeunt, ac fontibus ora relaxant,
et defrenato volvuntur in aequora cursu.
Ipse tridente suo terram percussit. At illa
intremuit motuque vias patefecit aquarum.
Exspatiata ruunt per apertos flumina campos,
cumque satis arbusta simul pecudesque virosque
tectaque cumque suis rapiunt penetralia sacris.
Siqua domus mansit potuitque resistere tanto
indeiecta malo, culmen tamen altior huius
unda tegit, pressaeque latent sub gurgite turres.
Iamque mare et tellus nullum discrimen habebant :
omnia pontus erant; deerant quoque litora ponto.
Occupat hic collem, cumba sedet alter adunca
et ducit remos illic ubi nuper ararat.
Ille supra segetes aut mersae culmina villae
navigat, hic summa piscem deprendit in ulmo.
Figitur in viridi, si fors tulit, ancora prato,
aut subiecta terunt curvae vineta carinae.
Et, modo qua graciles gramen carpsere capellae,
nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocae.
Mirantur sub aqua lucos urbesque domosque
Nereïdes; silvasque tenent delphines, et altis
incursant ramis agitataque robora pulsant.
Nat lupus inter oves, fulvos vehit unda leones,

275

280

285

290

295

300

unda vehit tigres. Nec vires fulminis apro,
crura nec ablato prosunt velocia cervo.
Quaesitisque diu terris, ubi sistere detur,
in mare lassatis volucris vaga decidit alis.
Obruerat tumulos immensa licentia ponti,
pulsabantque novi montana cacumina fluctus.

305

310

Maxima pars unda rapitur; quibus unda pepercit,

illos longa domant inopi ieiunia victu.

Separat Aonios Oetaeis Phocis ab arvis, terra ferax, dum terra fuit. Sed tempore in illo pars maris et latus subitarum campus aquarum. Mons ibi verticibus petit arduus astra duobus, nomine Parnasus, superantque cacumina nubes. Hic ubi Deucalion, nam cetera texerat aequor, cum consorte tori parva rate vectus adhaesit, Corycidas nymphas et numina montis adorant fatidicamque Themin, quae tunc oracla tenebat. Non illo melior quisquam nec amantior aequi vir fuit, aut illa metuentior ulla deorum.

Iuppiter ut liquidis stagnare paludibus orbem, et superesse virum de tot modo milibus unum, et superesse videt de tot modo milibus unam, innocuos ambos, cultores numinis ambos, nubila disiecit, nimbisque aquilone remotis et caelo terras ostendit et aethera terris. Nec maris ira manet, positoque tricuspide telo mulcet aquas rector pelagi, supraque profundum exstantem atque umeros innato murice tectum caeruleum Tritona vocat, conchaeque sonanti inspirare iubet fluctusque et flumina signo

315

320

325

330

[ocr errors]

iam revocare dato. Cava bucina sumitur illi
tortilis, in latum quae turbine crescit ab imo,
bucina, quae, medio concepit ubi aëra ponto,
litora voce replet sub utroque iacentia Phoebo.
Tunc quoque, ut ora dei madida rorantia barba
contigit et cecinit iussós inflata receptus,
omnibus audita est telluris et aequoris undis,
et quibus est undis audita, coërcuit omnes.
Flumina subsidunt, collesque exire videntur;
iam mare litus habet, plenos capit alveus amnes,
surgit humus, crescunt loca decrescentibus undis.
Postque diem longam nudata cacumina silvae
ostendunt limumque tenent in fronde relictum.

Redditus orbis erat. Quem postquam vidit inanem, et desolatas agere alta silentia terras,

Deucalion lacrimis ita Pyrrham affatur obortis :
'O soror, o coniunx, o femina sola superstes,
quam commune mihi genus et patruelis origo,
deinde torus iunxit, nunc ipsa pericula iungunt,
terrarum, quascumque vident occasus et ortus,
nos duo turba sumus; possedit cetera pontus.
Haec quoque adhuc vitae non est fiducia nostrae
certa satis; terrent etiam nunc nubila mentem.
Quis tibi, si sine me fatis erepta fuisses,
nunc animus, miseranda, foret? quo sola timorem
ferre modo posses? quo consolante doleres?

335

340

345

350

355

360

Namque ego, crede mihi, si te quoque pontus haberet,

te sequerer, coniunx, et me quoque pontus haberet.

O utinam possem populos reparare paternis artibus atque animas formatae infundere terrae !

« ZurückWeiter »