Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Aut ubi lassata est, seductos nacta recessus
Gurgitis, inclusa sua membra refrigerat unda.
Ecce fretum findens alti novus incola ponti,
Nuper in Euboica versis Anthedone membris,
Glaucus adest: visæque cupidine virginis hæret:
Et, quæcumque putat fugientem posse morari,
Verba refert. Fugit illa tamen, veloxque timore
Pervenit in summum positi prope littora montis.
Ante fretum est ingens, apicem collectus in unum,
Longa sine arboribus convexus ad æquora vertex.
Constitit hic: et tuta loco, monstrumne, Deusne
Ille sit, ignorans, admiraturque colorem,
Cæsariemque humeros, subjectaque terga, tegentem,
Ultimaque excipiat quod tortilis inguina piscis.

905

910

915

dens in aliquos recessus maris, tingit suos artus aqua inclusa. Ecce Glaucus novus incola profundi maris, artubus nuper mutatis Anthedone Euboica, dividens pontum accedit: atque consistit amore conspectæ puellæ: et dicit quæcumque autumat posse retinere fugientem. Illa tamen prorumpit, atque levis metu pervenit ad fastigium montis siti ad littus. Est vertex sine arboribus inclinatus in mare reductus in &num cacumen juxta vastum æquor. Hic substitit; atque secura loco, nesciens an ille Deus esset, an prodigium, admiratur et colorem, et capillos velantes humeros, et dorsum submissum, et quod piscis flexilis subjiciatur extremis inguinibus. Advertit

901 Unus Leid. vest. exit aren.-902 Cant. O. et plurimi alii seductaque.903 Arg. Gurg. inclusi; Gron. in summa; Med. in clausa; unus Heins. in liquida; Med. alius in clara; Gron. tert. immensa.-904 Ex duobus Heins. recepit findens pro vulg. scindens: in Fl. S. Marci et tert. Bonon. freto, et in uno Med. et R. fretum stridens; ex quo idem conj. stringens.—906 Hæret est ex S. Marci, N. Urbin. Sec. Pal. O. et sex aliis; vulg. ardet: plurimi etiam Codd. ardens.-907 Pr. V. pr. Pal. Cant. pr. Erfurt. et decem alii Hæc quæcumq. sed tum scribendum Heins. monet Ut quæcumq. videt: Urbin. cum decem aliis Hic; pr. R. His.-910 S. Marci, aliique ex melioribus complures apic. conjectus in; Thuan. conjunctus: unus Heins. collatus; et ipse conj. cuneatus.-911 O. et tres alii habent sine; vulg. sub. Quidam Codd. conversus pro convexus. Deinde Heidelb. ad æthera vert.-914 Tres libri subjectaq. membra teg. Mor. colla. Tum tenentem Burm. dedit ex duobus pro vulg. tegentem: Heins. tamen conj. terentem: unus jacentem, alius rigentem.— 915 Heins. conj. ing. pistris : atque ita Gronovius Obs. I. 18. ut Æn. III. 427.

NOTÆ

905 Euboica] Quia Euboea, quæ Egæi est insula, a Boeotia parvo Euripo tantum diremta est.

Anthedone] Urbs est Bootiæ mari

tima.

906 Glaucus] Deus maris factus ex homine; quod ipse modo narrabit: lege tantum.

915 Excipiat] Atrum desinebat in piscem.

Sentit et innitens, quæ stabat proxima, moli,

Non ego prodigium, non sum fera bellua, virgo;

Sum Deus, inquit, aquæ: nec majus in æquora Proteus Jus habet, aut Triton, Athamantiadesve Palæmon.

Ante tamen mortalis eram: sed scilicet altis

920

Deditus æquoribus, jam tum exercebar in illis.
Nam modo ducebam ducentia retia pisces:

Nunc in mole sedens moderabar arundine linum.

Sunt viridi prato confinia littora, quorum

Altera pars undis, pars altera cingitur herbis;

925

Quas neque cornigeræ morsu læsere juvencæ,
Nec placidæ carpsistis oves, hirtave capellæ.
Non apis inde tulit collectos sedula flores:
Non data sunt capiti genialia serta, nec unquam
Falciferæ secuere manus. Ego primus in illo
Cespite consedi, dum lina madentia sicco.

930

Glaucus ; atque insidens scopulo qui prope erat, Ego, ait, non sum monstrum, o puella, non sum aspera bellua, sum Deus maris; neque Proteus, et Triton, et Palæ mon Athamantiades majorem habet potestatem in maria. Prius tamen eram homo : verum enimvero studiosus profundarum aquarum, jam tum natabam in illis. Nunc enim trahebam retia trahentia pisces; nunc quiescens super scopulo flectebam filum virga. Sunt littora contermina prato virenti, quorum pars alia cingitur aquis, pars alia graminibus, quæ neque juvencæ cornuta decerpserunt morsu, neque mites pecudes aut hispida capra totondistis. Apis diligens non inde exportavit flores libatos; coronæ voluptariæ non sunt oblatæ capiti, neque unquam manus falce instructæ exsciderunt. Ego primus requievi in illo cespite, dum exsicco lina humida.

de Scylla. 'immani corpore pistrix:' et Claudian. de Tritone, 'Qua pistris commissa viro.'-916 Nonnulli Sensit.-917 non sum ex melioribus; vulg. nec. -918 Alii Sed D. Deinde æquora est ex tert. Med. et Ro. vulg. æquore.919 Aut Heins. dedit ex quatuor libris cum Edd. nonnullis; vulg. et ve etiam ex emend. ejusdem; vulg. que.-921 Jam tum est ex melioribus pro vulg. tantum.-922 Pr. V. a man. sec. et duo Mor. duc. capientia ret.-923 Bas. in rupe sed.-925 Jun. et duo alii Alt. p. viridis, p. Deinde unus liber alt. tingitur herb. Mor. clauditur; tres fungitur.-927 Gron. placid. læsistis ov.—928 Multi ex præstantioribus coll. semine flor.-930 Heins. conj. Eg. pronus in.—

NOTE

918 Proteus] Deus maris, Neptuni et Phoenices filius, in omnes formas mutabilis, phocarum pastor.

919 Triton] Neptuni ejusdem ex Amphitrite filius, atque tubicen; de quo Metam. 1. 1.

Palamon] Portumnus a Latinis dictus est hic Athamantis et Inus filius: cujus metamorphosim vidimus 1. iv.

921 Jam tum] Istud cogitent qui aliquando cœlo recipi cupiunt.

Utque recenserem captivos ordine pisces,
Insuper exposui, quos aut in retia casus,
Aut sua credulitas in aduncos egerat hamos.
Res similis fictæ : (sed quid mihi fingere prodest?)
Gramine contacto cœpit mea præda moveri,
Et mutare latus, terraque, ut in æquore, niti.
Dumque moror, mirorque simul, fugit omnis in undas
Turba suas dominumque novum littusque relinquunt.
Obstupui: dubiusque diu, quæ causa, requiro :
Num Deus hoc aliquis, num succus fecerit herbæ.

935

940

Quæ tamen has, inquam, vires habet herba? manuque

Pabula decerpsi, decerptaque dente momordi.

Vix bene combiberant ignotos guttura succos:

Cum subito trepidare intus præcordia sensi;
Alteriusque rapi naturæ pectus amore.

945

Nec potui restare loco: Repetendaque nunquam
Terra, vale, dixi, corpusque sub æquora mersi.
Di maris exceptum socio dignantur honore :
Utque mihi, quæcumque feram, mortalia demant,

950

Atque ut numerarem singulatim pisces captos, insuper exposui quos aut fors duxerat in retia, aut sua credulitas in curvos hamos. Res similis falsæ: verum quid mea refert fallere? Herba contacta mea præda cœpit moveri, atque exsilire in latera, et micare in terra sicut in mari. Dumque maneo, et simul stupeo, omnis multitudo prorumpit in aquas suas, atque deserunt novum dominum cum littore. Obstupui, atque diu incertus perpendo quæ causa; num Deus aliquis, num succus graminis hoc præstiterit. Quod tamen gramen, dixi, pollet his viribus? atque revelli herbas manu, et dente momordi revulsas. Vix fauces satis degustaverant succos inexpertos, cum statim sensi viscera intus salire, et cor tangi amore alterius naturæ. Neque potui consistere in loco: atque dixi, Tellus, nunquam adeunda, vale ; et immisi corpus sub maria. Dii maris decorant exceptum honore communi: et orant Oceanum atque Tethyn ut mihi auferant omnia quæ habeam morti obnoxia. Ego purgor ab illis;

.....

—931 Alii lin. manantia succ.—933 Mor. et A. Desuper. Plurimi etiam imposui. -936 Pr. Strozzæ Gramineo tactu cop.-937 Heins. recepit mutare ex Fl. S. Marci, N. tert. et quart. Med. O. pr. Mor. Arund. aliisque plurimis pro vulg. motare.-939 Pro novum quatuor libri suum. Leid. littusq. revolvunt; octodecim relinquit; octo reliquit.-940 Vulg. dubitoque diu causamque req. In V. et quibusdam Ciofan. dubiusq. fui: duo dubitoque prius, et Mor. simul. Heins. conj. Obst. subitaque rei quæ causa requiro; vel dubiusque, fugæ quæ causa r.-941 Castigatiores hoc; vulg. hæc. Deinde in uno Ciofan. ac duobus V. an succ. -942 Pr. Strozzæ et quinque alii Quas tam. hæc inq.-944 Duo Med. comb. ignaros gutt.-945 Bas. et alius trep. ratus præc. Heins. conj. metu. Deinde tert. Bonon. mea pectora sens.-947 Loco dedit Heins. ex tert. Med. pro vulg. diu.-948 Equora ex melioribus; vulg. æquore.-949 Decem libri mar. ac.

Oceanum Tethynque rogant. Ego lustror ab illis :
Et purgante nefas novies mihi carmine dicto
Pectora fluminibus jubeor supponere centum.
Nec mora diversis lapsi de fontibus amnes,
Totaque vertuntur supra caput æquora nostrum.
Hactenus acta tibi possum memoranda referre:
Hactenus et memini: nec mens mea cetera sensit.
Quæ postquam rediit; alium me corpore toto,
Ac fueram nuper, nec eundem mente, recepi.
Hanc ego tum primum viridem ferrugine barbam,
Cæsariemque meam, quam longa per æquora verro,
Ingentesque humeros, et cœrula brachia vidi,
Cruraque pinnigero curvata novissima pisce.

955

960

Quid tamen hæc species, quid Dis placuisse marinis,
Quid juvat esse Deum, si tu non tangeris istis ?

965

atque jubeor submittere pectora centum fluviis, curmine a me novies prolato quod delet nefas. Et sine dilatione, fluvii fluentes ex diversis scaturiginibus, et totum mare excurrit supra caput nostrum. Hactenus tibi possum narrare facta digna memoria, hactenus quoque recordor: neque animus meus advertit reliqua. Qui postquam rediit, recollegi me toto corpore alium ac fueram nuper, neque eundem ingenio. Ego tum primum spectavi glaucam hanc barbam atque subnigram, et meos capillos, quos traho per vasta maria, et magnos humeros, et lacertos cæruleos, et pedes ultimo sinuatos in piscem pinniferum. Quid tamen prodest hæc forma, quid gratum fuisse Diis marinis, quid esse Deum, si tu non moveris istis? Scylla

ceptum soc.-952 Bas. carm. lecto.-954 Quidam, de montibus.--956. 957 Hos duo versus, ut valde frigidos et jejunos, tollendos esse opinatur Heins. et mox legit, Utque animus rediit, aut, Mox, ubi mens rediit. Improbat Burm. Multi, poss. miranda referr.-958 In multis libris redeunt pro rediit.-959 Unus Ciofan. et duo V. Quam fuer.-960 Viridem pro viridi e multis dedit Heins. qui etiam in principio malit Hac pro Hanc.-965 Unus Heins. non frangeris istis.

NOTE

951 Tethyn] Quæ uxor Oceani, Cœli et Terræ filia, nequaquam cum Thetide Nerei confundenda.

952 Nefas] Quodcumque ex humana labe profectum, impietas præsertim. Qua fabula puros esse debere qui cum Deo vivere volunt, atque insuper minimos et ex humili plebe delectos illi acceptos esse, modo sint pii, quivis facile colligat. Ce

terum Palæphatus ad historiam refert cujusdam piscatoris natandi peritissimi, quam huc prolixius transcribere supervacaneum videtur.

963 Curvata] Nimirum curva et plicatilis est piscis cauda.

964 Species] Eaque egregia, si Diis placet. Verum ita quisque propemodum sibi placet: illi maxime qui maxime bruti,

1628 P. OVIDII NASONIS METAMORPH. LIB. XIII.

Talia dicentem, dicturum plura, reliquit

Scylla Deum. Furit ille, irritatusque repulsa

Prodigiosa petit Titanidos atria Circes.

destituit Deum talia proferentem, et plura prolaturum. Ille insanit, atque impulsus contemtu adit aulam Circes monstris plenam.

NOTE

968 Prodigiosa] Quia monstris plena ex veneficiis Circes.

Titanidos] Titani Solis filiæ.

Circes] Quæ veneficiis et incantamentis ab omnibus cognita meretrix, mox sese insuper prodet.

« ZurückWeiter »