Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

905

Aut ubi lassata est, seductos nacta recessus
Gurgitis, inclusa sua membra refrigerat unda.
Ecce fretum findens alti novus incola ponti,
Nuper in Euboica versis Anthedone membris,
Glaucus adest: visæque cupidine virginis hæret:
Et, quæcumque putat fugientem posse morari,
Verba refert. Fugit illa tamen, veloxque timore
Pervenit in summum positi prope littora montis.
Ante fretum est ingens, apicem collectus in unum,
Longa sine arboribus convexus ad æquora vertex.
Constitit hic: et tuta loco, monstrumne, Deusne
Ille sit, ignorans, admiraturque colorem,
Cæsariemque humeros, subjectaque terga, tegentem,

, Ultimaque excipiat quod tortilis inguina piscis.

[merged small][ocr errors][merged small]

dens in aliquos recessus maris, tingit suos artus aqua inclusa. Ecce Glaucus novus incola profundi maris, artubus nuper mutatis Anthedone Euboica, dividens pontum accedit : atque consistit amore conspectæ puellæ : et dicit quæcumque autumat posse retinere fugientem. Illa tamen prorumpit, atque levis metu pervenit ad fastigium montis siti ad littus. Est vertex sine arboribus inclinatus in mare reductus in anum cacumen juxta vastum æquor. Hic substitit ; atque secura loco, nesciens an ille Deus esset, an prodigium, admiratur et colorem, et capillos relantes humeros, et dorsum submissum, et quod piscis flexilis subjiciatur extremis inguinibus. Advertit

[ocr errors]

901 Unus Leid. vest. exit aren._902 Cant. 0. et plurimi alii seductaque.903 Arg. Gurg, inclusi ; Gron. in summa; Med. in clausa'; unus Heins. in liquida ; Med. alius in clara ; Gron. tert. immensa.-904 Ex duobus Heins. recepit findens pro vulg. scindens: in Fl. S. Marci et tert. Bonon. freto, et in uno Med. et R. fretum stridens ; ex quo idem conj. stringens.-906 Hæret est ex S. Marci, N. Urbin. Sec. Pal. (. et sex aliis ; vulg. ardet: plurimi etiam Codd. ardens.-907 Pr. V. pr. Pal. Cant. pr. Erfurt. et decem alii Hæc quæcumq. sed tum scribendum Heins. monet Ut quæcumq. videt : Urbin. cum decem aliis Hic; pr. R. His.-910 S. Marci, aliique ex melioribus complures apic. conjectus in ; Thuan. conjunctus: unus Heins. collatus; et ipse conj. cuneatus.-911 0. et tres alii habent sine ; vulg. sub. Quidam Codd. conversus pro convexus. Deinde Heidelb, ad æthera vert.-914 Tres libri subjectaq. membra teg. Mor. colla. Tum tenentem Burm. dedit ex duobus pro vulg. tegentem: Heins. tamen conj. terentem: unus jacentem, alius rigentem.915 Heins. conj. ing. pistris : atque ita Gronovius Obs. 1. 18. ut Æn. III. 427.

[ocr errors]

NOTÆ
905 Euboica] Quia Eubea, quæ 906 Glaucus] Deus maris factus ex
Ægæi est insula, a Bæotia parvo homine; quod ipse modo narrabit :
Euripo tantum diremta est.

lege tantum.
Anthedone] Urbs est Bæotiæ mari- 915 Excipiat] Atrum desinebat in
tima.

piscem.

Sentit: et innitens,' quæ stabat proxima, moli,
Non ego prodigium, non sum fera bellua, virgo;
Sum Deus, inquit, aquæ : nec majus in æquora Proteus
Jus habet, aut Triton, Athamantiadesve Palæmon.
Ante tamen mortalis eram : sed scilicet altis

920
Deditus æquoribus, jam tum exercebar in illis.
Nam modo ducebam ducentia retia pisces :
Nunc in mole sedens moderabar arundine linum.
Sunt viridi prato confinia littora, quorum
Altera pars undis, pars altera cingitur herbis;

925 Quas neque cornigeræ morsu læsere juvencæ, Nec placidæ carpsistis oves, birtæve capellæ. Non apis inde tulit collectos sedula flores: Non data sunt capiti genialia serta, nec unquam Falciferæ secuere manus. Ego primus in illo

930 Cespite consedi, dum lina madentia sicco.

Glaucus; atque insidens scopulo qui prope erat, Ego, ait, non sum monstrum, o puella, non sum aspera bellua, sum Deus maris ; neque Proteus, et Triton, et Pala; mon Athamantiades majorem habet potestatem in maria. Prius tamen eram homo : verum enimrero studiosus profundarum aquarum, jam tum natabam in illis. Nunc enim trahebam retia trahentia pisces; nunc quiescens super scopulo flectebam filum virga. Sunt littora contermina prato virenti, quorum pars alia cingitur aquis, pars alia graminibus, quæ neque juvencæ cornutæ decerpserunt morsu, neque mites pecudes aut hispidæ capræ totondistis. Apis diligens non inde exportavit flores libatos ; coronæ voluptariæ non sunt oblatæ capiti, neque unquam manus falce instructæ exsciderunt. Ego primus requievi in illo cespite, dum exsicco lina humida.

6

6

de Scylla. 'immani corpore pistrix :' et Claudian. de Tritone, 'Qua pistris commissa viro.'-916 Nonnulli Sensit.—917 non sum ex melioribus ; vulg. nec. --918 Alii Sed D. Deinde æquora est ex tert. Med. et Ro. vulg. æquore.-919 Aut Heins. dedit ex quatuor libris cum Edd. nonnullis; vulg. et: ve etiam ex emend. ejusdem; valg. que.—921 Jam tum est ex melioribus pro vulg. tantum.-922 Pr. V. a man. sec. et duo Mor. duc. capientia ret.--923 Bas, in rupe sed.-925 Jun. et duo alii Alt. p. viridis, p. Deinde unus liber alt. tingitur herb. Mor. clauditur; tres fungitur.-927 Gron. placid. læsistis ov.–928 Multi ex præstantioribus coll. semine flor.-930 Heins. conj. Eg. pronus in.

NOTÆ

918 Proteus] Deus maris, Neptuni Palæmon] Portumnus a Latinis dicet Phænices filius, in omnes formas tus est bic Athamantis et Inus filius : mutabilis, phocarum pastor.

cujus metamorphosim vidimus l. iv. 919 Triton] Neptuni ejusdem ex 921 Jam tum] Istud cogitent qui Amphitrite filius, atque tubicen; de aliquando cælo recipi cupiunt.

h quo Metam. l. I.

935

940

Utque recenserem captivos ordine pisces,
Insuper exposui, quos aut in retia casus,
Aut sua credulitas in aduncos egerat hamos.
Res similis fictæ : (sed quid mihi fingere prodest ?)
Gramine contacto coepit mea præda moveri,
Et mutare latus, terraque, ut in æquore, niti.
Dumque moror, mirorque simul, fugit omnis in undas
Turba suas : dominumque novum littusque relinquunt.
Obstupui: dubiusque diu, quæ causa, requiro:
Num Deus hoc aliquis, num succus fecerit herbæ.
Quæ tamen has, inquam, vires habet herba? manuque
Pabula decerpsi, decerptaque dente momordi.
Vix bene combiberant ignotos guttura succos :
Cum subito trepidare intus præcordia sensi;
Alteriusque rapi naturæ pectus amore.
Nec potui restare loco: Repetendaque nunquam
Terra, vale, dixi, corpusque sub æquora mersi.
Di maris exceptum socio dignantur honore :
Utque mihi, quæcumque feram, mortalia demant,

945

950

Atque ut numerarem singulatim pisces captos, insuper exposui quos aut fors duxerat in retia, aut sua credulitas in curvos hamos. Res similis falsæ: verum quid mea refert fallere? Herba contacta mea præda cæpit moreri, atque exsilire in latera, et micare in terra sicut in mari. Dumque maneo, et simul stupeo, omnis multitudo prorumpit in aquas suas, atque deserunt novum dominum cum littore. Obstupui, atque diu incertus perpendo quæ causa ; num Deus aliquis, num succus graminis hoc præstiterit. Quod tamen gramen, dixi, pollet his viribus ? atque revelli herbus ma. nu, et dente momordi revulsas. Vix fauces satis degustaverant succos inexpertos, cum statim sensi viscera intus salire, et cor tangi amore ulterius naturæ. Neque potui consistere in loco : atque dixi, Tellus, nunquam adeunda, vale ; et immisi corpus sub maria. Dii maris decorant exceptum honore communi : et orant Oceanum atque Tethyn ut mihi auferant omnia quæ habeam morti obnoxia. Ego purgor ab illis ;

-931 Alii lin. manantia succ.-933 Mor. et A. Desuper. Plurimi etiam imposui. -936 Pr. Strozzæ Gramineo tactu cep.--937 Heins. recepit mutare ex Fl. S. Marci, N. tert. et quart. Med. O. pr. Mor. Arand. aliisque plurimis pro vulg. motare.-939 Pro novum quatuor libri suum. Leid. littusq. revolvunt ; octodecim relinquit ; octo reliquit.--940 Vulg. dubitoque diu causamque req. in V. et qnibusdam Ciofan. dubiusq. fui : duo dubitoque prius, et Mor. simul. Heins. conj. Obst. subitæque rei quæ causa requiro ; vel dubiusque, fugæ quæ causa r.-941 Castigatiores hoc; vulg. hæc. Deinde in uno Ciofan. ac duobus V. an succ. -942 Pr. Strozzæ et quinque alii Quas tam. hæc inq.-944 Duo Med. comb. ignaros gutt.—945 Bas. et alius trep. ratus præc. Heins. conj. metu. Deinde tert. Bonon, mea pectora sens.947 Loco dedit Heins. ex tert. Med. pro vulg. diu.—948 Æquora ex melioribus; vulg. æquore.-949 Decem libri mar. ag. 955

Oceanum Tethynque rogant. Ego lustror ab illis:
Et purgante nefas novies mihi carmine dicto
Pectora fluminibus jubeor supponere centum.
Nec mora : diversis lapsi de fontibus amnes,
Totaque vertuntur supra caput æquora nostrum.
Hactenus acta tibi possum memoranda referre :
Hactenus et memini: nec mens mea cetera sensit.
Quæ postquam rediit; alium me corpore toto,
Ac fueram nuper, nec eundem mente, recepi.
Hanc ego tum primum viridem ferrugine barbam,
Cæsariemque meam, quam longa per æquora verro,
Ingentesque humeros, et ceru!a brachia vidi,
Cruraque pinnigero curvata novissima pisce.
Quid tamen hæc species, quid Dis placuisse marinis,
Quid juvat esse Deum, si tu non tangeris istis?

960

965

atque jubeor subrnittere pectora centum fluviis, curmine a me novies prolato quod delet nefas. Et sine dilatione, fuvii fluentes ex diversis scaturiginibus, et totum mare excurrit supra caput nostrum. Hactenus tibi possum narrare fucta digna memoria, hactenus quoque recordor : neque animus meus advertit reliqua. Qui postquam' rediit, recollegi me toto corpore alium ac fuerum nuper, neque eundem ingenio. Ego tum primum spectavi glaucam hanc barbam atque subnigram, et meos capillos, quos traho per vasta mariu, et magnos humeros, et lacertos cæruleos, et pedes ultimo sinuatos in piscem pinniferum. Quid tamen prodest hæc forma, quid gratum fuisse Diis marinis, quid esse Deum, si tu non moteris istis? Scylla

ceptum soc.—952 Bas. carm. lecto.-954 Quidam, de montibus.--956. 957 Hos duo versus, ut valde frigidos et jejunos, tollendos esse opinatur Heins. et mox legit, Utque animus rediit, aut, Mox, ubi mens rediit. Improbat Burm. Multi, poss. miranda referr.—958 In multis libris redeunt pro rediit.-959 Unus Ciofan. et duo V. Quam fuer.-960 Viridem pro viridi e multis dedit Heins. qui etiam in principio malit Hac pro Hanc.-—965 Unus Heins. non frangeris istis.

NOTÆ 951 Tethyn] Quæ uxor Oceani, terum Palæphatus ad historiam reCæli et Terræ filia, nequaquam cuni fert cujusdam piscatoris natandi periThetide Nerei confundenda.

tissimi, qnam huc prolixins transcri952 Nefas] Quodcumque ex hu- bere supervacaneum videtur. mana labe profectum, impietas præ- 963 Curvatu] Nimirum curva et -sertim. Qua fabula puros esse de- plicatilis est piscis canda. bere qui cum Deo vivere volunt, at. 964 Species] Eaque egregia, si Diis que insuper minimos et ex humili placet. Verum ita quisque propemoplebe delectos illi acceptos esse, mo- dum sibi placet: illi maxime qui do sint pii, quivis facile colligat. Ce- maxipie bruti,

1628

P. OVIDII NASONIS METAMORPH. LIB. XIII.

Talia dicentem, dicturum plura, reliquit
Scylla Deum. Furit ille, irritatusque repulsa
Prodigiosa petit Titanidos atria Circes.

destituit Deum taliu proferentem, et plura prolaturum. Ille insanit, atque impulsus contemtu adit aulam Circes monstris plenam.

NOTÆ

968 Prodigiosa] Quia monstris plena ex veneficiis Circes.

Titanidos] Titani Solis filiæ.

Circes] Quæ veneficiis et incantamentis ab omnibus cognita meretrix, mox sese insuper prodet.

« ZurückWeiter »