Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Talia dum vero memorantur Apollinis ore,

Ecce cruor, qui fusus humi signaverat herbam,
Desinit esse cruor: Tyrioque nitentior ostro

210

Flos oritur; formamque capit, quam lilia: si non
Purpureus color huic, argenteus esset in illis.

Non satis hoc Phoebo est, (is enim fuit auctor honoris,)
Ipse suos gemitus foliis inscribit: et ai ai

215

Flos habet inscriptum: funestaque litera ducta est.

Nec genuisse pudet Sparten Hyacinthon: honorque
Durat in hoc ævi, celebrandaque more priorum
Annua prælata redeunt Hyacinthia pompa,

FAB. VI. Cypri incolæ in Boves.

AMATHUS oppidum in insula Cypro, cujus incolæ, obtrita consuetudine humani generis, soliti in ara Jovis, quæ proxima erat Deæ, advenas immolare. Quorum crudelitate Venus offensa, ne relinquere sedes suas cogeretur, in boves eos vertit, qui a magnitudine cornuum Cerastæ apud Salaminios sunt nominati.

Ar si forte roges foecundam Amathunta metalli,

220

talia referuntur ore veridico Apollinis, ecce sanguis, qui sparsus per terram infecerat herbam, cessat esse sanguis; et flos splendidior purpura Tyria nascitur, atque induit formam quam lilia; nisi color esset purpureus huic, niveus esset in illis. Non satis est istud Apollini: namque is fuit causa honoris. Ipse inscribit suos gemitus foliis ; et flos habet inscriptum ai, ai, et tristis litera exarata est. Neque Sparten pudet tulisse Hyacinthon; et gloria perstat in hoc tempus: atque Hyacinthia annua celebranda ritu veterum recurrunt præcedente pompa.

VI. At si forte exquiras ab Amathunte metallo abundante, an cupiat produxisse

-208 Voss. Abdat in h.—210_ Humi ex melioribus profert Heins. vulg. humo. Nonnulli sign. herbas.-213 Huic pro vulg. his ex uno suo et Voss. dedit Heins.-215 Heidelb. fol. inscripsit. Monstra lectionum sunt in antiquis libris, et ya; et ae; et ay; et ia; et aia; et e e; et ea; et œ œ pluraque hujus notæ vulgata scriptura sincera est. Heins.-217 Genuisse ex vett. Heins. dedit; vulg. gemuisse.-218 Gron. hoc avo; Voss. Arg. et duo alii hoc ævum: nihil mutandum censet Burm. Berolin. in ore pro more.-219 Cant. Ann. prælatæ...pompa; unus Med. celata...pompa.-220 Metalli pro

NOTE

209 Vero] Quippe qui Delphis oracula tenebat.

211 Tyrio] Id est, pulcherrimo, cujusmodi Tyro Phoenicia urbe celeberrima olim petebatur.

217 Sparten] Quod nomen non mo do Hyacinthi patriæ seu urbi Spartæ, sed ejusdem aviæ Lacedæmonis uxori, a Pausania datum.

219 Hyacinthia] In Hyacinthi ho

"An genuisse velit Propoetidas, abnuat æque,

Atque illos, gemino quondam quibus aspera cornu
Frons erat; unde etiam nomen traxere Cerastæ.
Ante fores horum stabat Jovis Hospitis ara,
Lugubris sceleris: quam si quis sanguine tinctam
Advena vidisset; mactatos crederet illic
Lactentes vitulos, Amathusiacasve bidentes:
Hospes erat cæsus.

Sacris offensa nefandis,

Ipsa suas urbes, Ophiusiaque arva parabat

225

Deserere alma Venus. Sed quid loca grata, quid urbes 230 Peccavere meæ ? quod crimen, dixit, in illis ?

Exilio pœnam potius gens impia pendat,

Vel nece; vel si quid medium mortisque fugæque.
Idque quid esse potest, nisi versæ pœna figuræ ?

Propatidas, perinde neget, atque illos, quibus olim frons erat scabra duplici cornu, unde etiam nomen habuerunt Cerasta. Altare Jovis hospitalis erat ante horum ostia, triste flagitiis: quod si quis peregrinus vidisset infectum cruore, arbitraretur vitulos lactentes, vel oves Amathusiacas illic casas: advena erat jugulatus. Ipsa alma Venus læsa sacris horrendis volebat destituere campos Ophiusios et suas urbes. Verum, ait, quid loca dilecta, quid urbes meæ deliquerunt? quod vitium in illis? Gens scelesta exsolvat potius pœnas exilio, vel morte, vel si quid medium mortis et exilii. Atque id quid potest esse, nisi pœna mutala forma? Dum incerta est,

vulg. metallis ex uno Gron. Heins. recepit.-221 Vulg. Prop. annuat: Heins. corr. abnuat: certe abnuit in multis vett. quatuor cum pr. R. abnuet.-222 Heidelb. ill. geminos.-225 Mss. Inlugubris vel Illugubris; et celeris, celeri, sceleris, sceleri: Heins. emend. Ilicibus celebris, vel In luco obscuro, vel Ilice sub veteri; Schepperus Cædibus illustris; Burm. Lugubris Veneri: quorum omnium Emendd. displicent Bothio, qui vult Illecebra, vel Illecebra sceleris; recte enim sic vocari aram istam Jovis Hospitis, qua in necem advenæ illiciebantur.-227 Unus Leid. Amathusiadesve; unde Heins. Amathusiadasve: Heidelb. Amathusiasve.-229 Pro urbes Burm. mallet ades. 231 Heidelb. et Berolin. quod, dixit, crim.-232 Berolin. imp. pendet.

[blocks in formation]

Dum dubitat, quo mutet eos: ad cornua vultum
Flexit, et admonita est hæc illis posse relinqui ;
Grandiaque in torvos transformat membra juvencos.

235

FAB. VII. Propœtides in Lapides.

PROPŒTIDES, filiæ Amathunteæ, aspernatæ Venerem, primæ in trivio vulgavere corpora. Ob ejusdem Deæ iram, quia pudore induruerant, in lapidem novissime sunt transfiguratæ.

SUNT tamen obscoenæ Venerem Propotides ausæ

Esse negare Deam: pro quo sua, numinis ira,
Corpora cum forma primæ vulgasse feruntur.
Utque pudor cessit, sanguisque induruit oris,
In rigidum parvo silicem discrimine versa.

240

quo vultu eos vertat, detorquet faciem ad cornua, atque admonita est hæc posse illis relinqui et mutat vastos artus in truces juvencos.

VII. Tamen turpes Propœtides non sunt veritæ inficiari Venerem esse Deam: quamobrem ejus ira dicuntur primæ in propatulo habuisse corpora cum pulchritudine. Postquam autem pudor ejectus est, et sanguis oris diriguit, mutatæ sunt in durum saxum levi discrimine.

-233 Heidelb. med. est mort.-237 Berolin. et Heidelb. torv. transmutat.-238 Urbin. Ven. Propretides; Med. Propæidas.—239 Quo Heins. dedit ex pr. V. et aliis; vulg. qua.-240 Burm. mallet cum fama. Deinde Berolin. primo.—241 Nonnulli sanguis indur. omisso que. Jun. indur. omnis.—243 Crimen ex melioribus

NOTE

237 Juvencos] Quia ad aratrum coacti in juvencos mutatos nonnulli voluerunt.

240 Vulgasse] Fabulæ locum dedit Cypriarum puellarum turpitudo, quæ, ut Herodotus et Justinus referunt, corporis quæstu dotem comparare solitæ erant. Ex eo autem, quod illæ

Veneris ira ad flagitium dicuntur prostitutæ, Deum sui contemtores per libidinem punire, cui illos permittit, licet colligere.

241 Induruit] Ut hinc non prius a Deo homines scias destitui, quam in suis criminibus obduruerint.

FAB. VIII. Pygmalionis Statua eburnea in Virginem.

PYGMALION, offensus impudentia vulgari Propœtidum, statuit cœlebs per. manere, qui cum signum virginale ex ebore fecisset, captus specie ejus, in vecordem incidit amorem, et tota mente quæsivit a Dea, ut ei signo, cujus amore exarsisset, animam infunderet. Qui ut egressus templo domum pervenit, comperit voto se esse damnatum conjugii. Itaque lætatus arte sua Paphum filium genuit, qui in insula Cypro oppidum sui nominis constituit..

QUAS quia Pygmalion ævum per crimen agentes

Viderat, offensus vitiis, quæ plurima menti
Fœmineæ Natura dedit, sine conjuge coelebs
Vivebat: thalamique diu consorte carebat.
Interea niveum mira feliciter arte

Sculpit ebur; formamque dedit, qua foemina nasci
Nulla potest: operisque sui concepit amorem.
Virginis est veræ facies; quam vivere credas:
Et, si non obstet reverentia, velle moveri.
Ars adeo latet arte sua. Miratur, et haurit
Pectore Pygmalion simulati corporis ignes.
Sæpe manus operi tentantes admovet, an sit
Corpus, an illud ebur: nec ebur tamen esse fatetur.

245

250

255

VIII. Quas quia Pygmalion viderat ætatem transigentes per crimen, deterritus vitiis, quæ natura indidit plurima ingenio muliebri, vivebat cœlebs sine uxore, atque diu carebat socia thalami. Interea sculpit feliciter ebur candidum mira arte, atque addidit speciem, qua nulla puella potest nasci; et tactus est amore sui operis. Vultus est veræ puellæ, quam arbitreris vivere, et nisi prohibeat modestia, velle moveri: usque adeo ars celatur arte sua. Pygmalion miratur, et pectore concipit ardores corporis ficti. Sæpe admovet operi manus explorantes an illud sit corpus an ebur: neque tamen agnoscit esse ebur. Offert suavia, et credit reponi:

recepit Heins. vulg. crimina.—244 Unus Med. plur. sorti.—245 Unus Heins. conj. felix.-246 Bas. unus thalamoque.-248 Vulg. Sculpsit eb. Fl. Scalpsit: Sculpit est ex pr. A. sec. Med. et duobus aliis.-249 Unus Heins. sui præcepit.-250 Veræ est ex Heins. emend. vulg. vere.-251 Pr. Gron. et duo alii posse pro velle.-253 Jun. Pygm. simulate conjugis ign. Duo simulati pectoris. Unus etiam ignem.-255 Vulg. nec adhuc ebur ess. nos

NOTE

251 Si non obstet] Argute profecto et ad hujus simulacri statuendam elegantiam apposite, quod non natura,

sed pudore immotum facit.

253 Simulati] Ad virginis similitudinem sculpti.

Oscula dat, reddique putat: loquiturque, tenetque :
Et credit tactis digitos insidere membris:
Et metuit, pressos veniat ne livor in artus.

Et modo blanditias adhibet: modo grata puellis
Munera fert illi conchas, teretesque lapillos,
Et parvas volucres, et flores mille colorum,
Liliaque, pictasque pilas, et ab arbore lapsas
Heliadum lacrymas. Ornat quoque vestibus artus:
Dat digitis gemmas; longoque monilia collo.
Aure leves baccæ, redimicula pectore pendent.
Cuncta decent: nec nuda minus formosa videtur.
Collocat hanc stratis, concha Sidonide tinctis:
Appellatque tori sociam: acclinataque colla
Mollibus in plumis, tanquam sensura, reponit.
Festa dies Veneri, tota celeberrima Cypro,
Venerat: et pandis inductæ cornibus aurum

260

265

270

et affatur, et tangit; et putat digitos infigi artubus tactis, et timet ne livor succedat in membra pressa. Et nunc blanditiis utitur, nunc illi porrigit conchas, et lapillos expolitos, dona accepta puellis, itemque aviculas, et flores mille colorum, et lilia, et pilas pictas, et lacrymas lapsas ab arbore Heliadum. Decorat quoque membra vestibus; inserit gemmas articulis, aptat amplos torques collo. Expolita margarita pendent ex auribus, redimicula ex pectore. Omnia sunt decori, neque minus pulchra videtur nuda. Hanc componit in stratis infectis concha Sidonia; et vocat consortem lecti, atque collocat collum demissum, tanquam sensurum, in mollibus plumis. Dies Veneri sacra, celeberrima tota Cypro, aderat : et vaccæ candido collo,

tra lect. est ex pr. Gron. quam Heins. protulit.-262 Vulg. Lilia per pictasque pilas: Liliaque pictasque pilas Cant. Urbin. Thuan. pr. Erfurt. pr. et sec. Pal. et alii multi: nec pauciores, Liliaque et pictasque: Zulichem. Liliaque et pictas violas: tabulas unus Pal. Liliaque pictasque etiam Gifan. Indic. Lucr. pag. 462. Heinsius etiam conjecerat, lilia fert pictasque pilas.-263 Berolin. vest. aptis.-264 Edd. vulg. dat longa monilia collo: duo grata monilia: O. larga: Arund. lata: In sec. Med. et duobus aliis est, longoque monilia collo: quod placet Burm. quia longum collum elegantibus formarum spectatoribus probatur.-267 Med. et Bas. Sidon. pictis.-268 Jun. et quatuor alii inclinataq. coll.-270 Pr. Strozza Veneri; ceteri Veneris.-271 Vulg. et blandis induta corn. Gronovius suadebat pandis. Plerique vett. inducta. Unus Heins. et unus Bas. et pr. Erfurt. auratis cornua vittis, vel sertis.—

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]
« ZurückWeiter »