Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Non tibi, sed certæ prælatum intellige morti.
Ille nihil contra: sed et hunc, et Persea vultu
Alterno spectans, petat hunc ignorat, an illum.
Cunctatusque brevi, contortam viribus hastam,
Quantas ira dabat, nequicquam in Persea misit.
Ut stetit illa toro; stratis tum denique Perseus
Exsiluit: teloque ferox inimica remisso
Pectora rupisset; nisi post altaria Phineus
Isset: et (indignum) scelerato profuit ara.
Fronte tamen Rhoeti non irrita cuspis adhæsit.

Qui postquam cecidit, ferrumque ex osse revulsum est,
Palpitat, et positas aspergit sanguine mensas.
Tum vero indomitas ardescit vulgus in iras:
Telaque conjiciunt: et sunt, qui Cephea dicant
Cum genero debere mori. Sed limine tecti
Exierat Cepheus; testatus jusque, fidemque,
Hospitiique Deos, ea, se prohibente, moveri.

30

35

40

45

scias non tibi præpositum, sed morti indubitatæ. Ille nihil contra respondit: sed hunc aspiciens et Perseum alternis oculis, nescit ictum intentet in hunc an in illum ; et aliquantisper commoratus, intorsit frustra in Perseum hastam libratam viribus quantas ira suppeditabat. Postquam illa affixa est lecto, tum denique Perseus emicat ex mensa, et savus aperuisset pectus inimicum jaculo remisso, nisi Phineus effugisset pone aram; et (indignum) altare servavit scelestum. Attamen mucro non inutilis infixus est fronti Rhæti; qui postquam prostratus est, et ferrum extractum est ex osse, tundit humum, et inficit cruore mensas admotas. Tum vero cætera turba incenditur ira effræni, et simul mittunt jacula: et sunt qui dicant Cepheum debere mortem obire cum genero. Sed Cepheus prodierat extra limen domus, obtestatus et jus, et fidem, et Deos hospitales, ea incepta esse se invito. Minerva bel

Arund. aliorumque hæc delevit.-31 Mss. Bersm. Alt. aspectans.-34 Ut ex Ald. uno Ciofani, et Abb. Briantio, et alio quodam vet. vulg. Et; Cod. Menand. Sed stetit. Alii etiam astitit; unus constitit; Heins. olim restitit.35 Alii Exiliit. Genev. inim. retorto; Bas. repulso; Lovan. revulso.-36 Vivian. Pect. fregisset.-39 Gron. telumque. Excerpt. Theatin. et sec. Med. et Arg. ex hoste; Genev. ex fronte.-40 Palpitat tert. Med. et multi alii meliores; vulg. Calcitrat.-42 Telaque concutiunt tres libri; committunt unus.—

NOTE

30 Ille] Phineus, scilicet; latronum, quales plurimi in magnis etiam urbibus grassantur, pravo quidem sed non minus solenni more, qui verberibus magis, quam verbis, quod prostraverunt, jus persequuntur.

34 Stratis] Lectis, in quibus cibum sumturi veteres discumbebant. 38 Rhæti] Qui Phinei socius fuit. 41 Vulgus] Quod Phineo aderat, scilicet.

45 Hospitiique Deos] Jovem hospi

Bellica Pallas adest; et protegit ægide fratrem :

Datque animos. Erat Indus Athis, quem, flumine Gange

Edita, Limnate vitreis peperisse sub antris

Creditur, egregius forma: quam divite cultu
Augebat, bis adhuc octonis integer annis;
Indutus chlamydem Tyriam, quam limbus obibat
Aureus ornabant aurata monilia collum;

Et madidos myrrha curvum crinale capillos.

50

Ille quidem jaculo quamvis distantia misso

Figere doctus erat; sed tendere doctior arcus.

55

Tum quoque lenta manu flectentem cornua Perseus
Stipite, qui media positus fumabat in aula,

lica intervenit, et defendit fratrem agide: et incendit animos. Erat Athis Indus, quem Limnate orta fluvio Gange dicitur peperisse sub speluncis perspicuis, pulchritudine conspicuus; quam majorem faciebat ornatu splendido, florens ætate annis sedecim, tectus chlamyde Tyria quam fascia aurea circumdabat : ̈ aurea monilia decorabant collum, et curvum crinale comam delibutam myrrha. Ille equidem didicerat attingere telo jaculato quantumvis remota; sed peritior erat curvare arcus. Perseus percussit eum curvantem quoque manu flexibilia cornua arcus, trunco, qui admotus fumabat in medio altari:

47 Unus Leid. Alum. Gangi.—48 antris pro undis agnoscunt primus Bas. et fragm. Zulichem. unde recepit Heins. In nomine Limnate variant Mss. Heins. scribendum censet Limnatis, àñò тîs Xíuvns. Sic apud Lacedæm. cultam esse Limnatim Dianam, sic dictam a Limnis oppido. Addit idem, posse et Limnacias legi, nam Aμvakídas esse Nymphas palustres. Vulgo Limniace, et sic Fl. S. Marci, et pr. Pal. alii Limnatie, vel Limniate, vel Limate.-49 Pr. Bonon. et unus ex Vossianis egreg. formam.--50 R. unus et N. adhuc octenis.— 51 Liber vet. Tyriam chlamydem; et sic Heidelb.-53 Pro curvum crinale Thuan. O. Bernegg. cohibebat mithra, quod non contemnendum putat Burm. quia mithra Orientalium cultus, in primis mollium virorum erat.__Addit, nescire se, an ita absolute ponere crinale soleant veteres.-55 Pro doctior, unus Gronov. certior, quod et ipsum rectum esse monet Burm. propter 1. 519. -56 Hunc quoque Mss. Bersm.-57 Jun. et Gronov. unus Cod. in aula; alii

NOTE

talem præsertim, de quo Virgilius, 'Jupiter, hospitibus nam te dare jura loquuntur,' &c.

46 Fratrem] Perseum, scilicet, cujus ut et ipsius Palladis pater fuit Jupiter. 47 Athis] Unus ex Phinei sociis. Gange] Qui fluvius est Indorum maximus.

48 Limnate] Nympha palustris, a palude, ἀπὸ τῆς λίμνης, Græce sic

dicta.

Vitreis] Id est, vitri instar pellucidis.

51 Tyriam] Purpureo colore pretiosissimo; Tyro enim laudatissima purpura petebatur.

53 Crinale] Fascia aliqua cohibendis et ornandis crinibus.

56 Cornua] Pro arcu ipso lento et flexili.

Perculit; et fractis confudit in ossibus ora.
Hunc ubi laudatos jactantem in sanguine vultus
Assyrius vidit Lycabas; junctissimus illi
Et comes, et veri non dissimulator amoris;
Postquam exhalantem sub acerbo vulnere vitam
Deploravit Athin; quos ille tetenderat, arcus
Arripit: et, Mecum tibi sint certamina, dixit:
Nec longum pueri fato lætabere; quo plus

Invidiæ, quam laudis, habes. Hæc omnia nondum
Dixerat: emicuit nervo penetrabile telum:-
Vitatumque, tamen sinuosa veste pependit.
Vertit in hunc harpen, spectatam cæde Medusæ,
Acrisioniades, adigitque in pectus. At ille
Jam moriens, oculis sub nocte natantibus atra,
Circumspexit Athin: seque acclinavit in illum:
Et tulit ad Manes junctæ solatia mortis.
Ecce Syenites, genitus Methione, Phorbas,
Et Libys Amphimedon, avidi committere pugnam,

60

65

70

75

et fædavit vultus in ossibus contritis. Cum Lycabas Assyrius socius ejus amicitia devinctissimus, neque tegens sincerum amorem, eum aspexit agitantem pulchram faciem in sanguine, postquam deflerit Athin efflantem vitam sub crudeli plaga, corripit arcus, quos ille sinuaverat; et, inquit, Tibi mecum pugnandum erit; neque diu gaudebis morte adolescentis, ex qua plus reportas odii quam gloriæ. Nondum hæc omnia absolverat, sagitta acuta emissa est nervo; et elusa, affixa est tamen amictui sinuoso. Filius Acrisii in hunc movet ensem falcatum insignem morte Medusa, et immittit in pectus. Al ille jam obiens, oculis fluctuantibus in caliginosa morte, circumspexit Athin; et se rejecit in illum; et tulit ad inferos consolationem socia necis. Ecce Phorbas Syenites ortus Methione, et Amphimedon Libys, cupidi certamen inire, ceciderant, lapsi in sanguine, quo

in ara.-58 Nonnulli Percutit, et. Berolin. et alii fract. confundit: unus Med. ex melioribus, et prior Twisdenius contundit; in Græviano contendit.—59 Antiquus Cod. Hunc ibi. Laudatos Fl. S. Marci, Thuan. N. sec. Med. pr. V. et alii: ceteri fœdatos.-61 Thuan. pr. It comes.-62 Lovan. et Urbin. acerbo funere. Vivianus, sub acerbi vulneris ictum.-63 Berolin. hic et alias Athim.— 64 In uno Ciofani et Tecum mihi.-65 Cant. Med. et Jun. Nec longo.69 Plerique scripti spectatam: quidam tamen fœdatam. Edd. "madefactam. Gronov. pro cæde, habet corde; et a m. sec. morte.-70 Urbinas adicitque; Leid. figitque.-73 Pro Et tulit Berolin. Extulit.-72 Duo Ciofani et alii

NOTE

74 Syenites] Syene, urbe Ægypti ad Nilum, oriundus. Optime vero hos omnes Patronymico aliquo, aut re Delph. et Var. Clas.

quapiam distinguit, ne cum aliis cog-
nominibus imperite confundantur.
75 Libys] Libya, Africæ provincia,
4 B

Ovid.

Sanguine, quo tellus late madefacta tepebat,
Conciderant lapsi: surgentibus obstitit ensis,
Alterius costis, jugulo Phorbantis adactus.
At non Actoriden Erithon, cui lata bipennis
Telum erat, hamato Perseus petit ense: sed altis
Extantem signis, multæque in pondere massæ,
Ingentem manibus tollit cratera duabus ;
Infregitque viro. Rutilum vomit ille cruorem:
Et resupinus humum moribundo vertice pulsat.
Inde Semiramio Polydæmona sanguine cretum
Caucasiumque Abarin, Sperchionidenque Lycetum,
Intonsumque comas Elycen, Phlegiamque, Clytumque
Sternit: et astructos morientum calcat acervos.
Nec Phineus ausus concurrere cominus hosti,
Intorquet jaculum: quod detulit error in Idan,
Expertem frustra belli, et neutra arma secutum.
Ille tuens oculis immitem Phinea torvis,

80

85

90

humus late delibuta tepebat: gladius immissus jugulo Phorbantis, et lateri alterius, prohibuit sese erigentes. At Perseus non invadit 'gladio intentato Erithon Actoriden, qui arma gerebat vastam bipennem ; sed sumit utraque many craterem maximum prominentem signis eminentibus, et magna molis in pondere, et mittit in virum. Ille eructat sanguinem rubrum, et resupinus plangit terram capite moribundo. Postea proterit Polydæmonem ortum sanguine Semiramio, et Abarin Caucasium, et Lycetum Sperchioniden, et Elycen gerentem capillos intonsos, et Phlegian, et Clytum: et premit pedibus cumulos coacervatos obeuntium. Neque Phineus ausus committere certamen propius cum hoste, vibrat telum, quod incerta manus detorsit in Idan, nequicquam immunem a bello, et neutrum certamen tuentem. Ille aspiciens oculis acerbis ferum Phineum, Quandoquidem, inquit, cogor in fac

seque inclinavit. Vulg. etiam ad illum.-74 In vett. legitur Suenites.-76 Berolin. late tellus.-78 Berolin. Phorb, adaptus.-79 Pro Erithon, alii scribunt Eriton, vel Erycum.-80 Hamato Lov. habet pro div. lect. unde Heins. rece. pit; frigidius enim ei, nec conveniens pugnantium ardori videbatur, quod ceteri habent, admoto.-81 Thuan. magnaque. Jun. et pondere.-83 Vulg. Infligit viro: quidam vero Immisitq. Arund. et Fr. opt. Infringitq. Grævianus Infregitq. quod et placebat Heins. Ball. Calidum vomit. R. vom. ore cruorem.-85 Sæpe etiam scribitur Polydegmona.-86 Berolin. Caucasium, omissa copula.--87 Idem Non tonsumq.-88 Med. Thuan. et Fr. astructos; vulg. exstructos; multi vett. exstinctos; Grævianus extentos. Heins. conj. et hinc

[blocks in formation]

Quandoquidem in partes, ait, attrahor, accipe, Phineu,
Quem fecisti hostem; pensaque hoc vulnere vulnus.
Jamque remissurus tractum de corpore telum,
Sanguine defectos cecidit collapsus in artus.
Hic quoque Cephenum post regem primus Odites
Ense jacet Clymeni: Protenora perculit Hypseus :
Hypsea Lyncides. Fuit et grandævus in illis
Emathion, æqui cultor, timidusque Deorum:
Quem quoniam prohibent anni bellare, loquendo
Pugnat, et incessit, scelerataque devovet arma.
Huic Chromis amplexo tremulis altaria palmis
Demetit ense caput; quod protinus incidit aræ :
Atque ibi semanimi verba execrantia lingua

95

100

105

Edidit, et medios animam expiravit in ignes.

.Hinc gemini fratres, Broteasque et cæstibus Ammon
Invicti, vinci si possent cæstibus enses,

Phinea cecidere manu: Cererisque sacerdos
Ampycus, albenti velatus tempora vitta.

110

tiones, habeas hostem, quem parasti, Phineu; et compensa plagam hac plaga. Et jam remissurus jaculum revulsum ex corpore, cecidit collapsus in membra destituta sanguine. Hic etiam Odites secundus regi Cepheno prostratus est gladio Clymeni : Hypseus prosternit Protenorem; Lyncides Hypseum. Emathion senex fuit etiam inter illos, fautor justitiæ, et vir pius; quem, quia senectus non sinit arma movere verbis certat; et dumnat arma nefaria, et illis male precatur. Chromis amputat caput huic complexo aras manibus trementibus, quod statim concidit in altare: atque ibi protulit voces detestantes lingua semivira, et efflavit spiritum in medios ignes. Deinde Broteas et Ammon, fratres gemelli invicti cæstibus, si gladii possent superari castibus, procubuerunt dextra Phinei, una cum Ampyco Cereris sa

stratos.-90 Berolin. in Idam.-93 Attrahor plurimi ex melioribus, teste Burm. vulg. abstrahor.-94 Unus Heins. compensaque: Mss. Bersm. pensaq. hoc cum vulnere.-95 Tert. Med. et alii remiss. raptum. Alii de pectore, vel de vulnere, telum. Quidam de corpore ferrum.—96 Voss. et Mss. Bersm. Sang. defecto. Idem Voss. in armis.-97 Alii Tum quoque.-98 Quinque vett. perculit; alii percutit.-101 Quem Thuan. et nonnulli alii; vulg. Qui.-102 R. Bellat, et...Multi vett. devocat arma.-104 Alii Discutit, vel, Decutit ense.—105 Multi ibi semanimis.-106 Gronov. animam exhalavit; alius Gronov.

NOTE

97 Post regem] Secundus a rege; dignitate seu auctoritate proximus.

103 Amplexo] Præsidii causa; qui mos veteribus, uti vel ex Bibliis notum.

107 Castibus] Erant cæstus chirothecæ ex corio bubulo, quibus plumbum assutum, ut pugnis certantes graviores ictus infligerent.

« ZurückWeiter »