Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

HISTORIA

DESCRIPTA PER CONSULES,

A CAROLO RUAEO S. J.

Annus U. C. 684. Virgilii 1.
CN. POMPEIUS MAGNUS I.

M. LICINIUS CRASSUS 1.

UBLIUS Virgilius Maro nafcitur in Pago,

[ocr errors]

cui nomen Andes, qui ter mille paffibus Mantua diftat; Idibus Octobris, qui dies eft illius menfis decimus quintus. Ita vitae fcriptor. Ita Phlegon apud Photium: Οὐιργίλιο Μάρων ὁ ποιητὴς ἐγεννήθη τότε τῷ ἔτες εἰδοῖς Οκ]ωβρίαις

Virgilius Maro poIdibus Octobris. Ita

eta natus eft hoc ipfo anno, Martialis Epigr. lib. 12. 68. Octobres Maro confecravit Idus. Patrem habuit, ex Pfeudo-Donato, Maronem; ex Probo, Virgilium: matrem, Maiam. Pater, ex Servio, civis Mantuanus fuit; ex Probo, rufticus; ex aliis, opifex figulus; ex PfeudoDonato, mercenarius, a focero Maio gregibus curandis et rei rufticae praefectus.

Majum illum, avum Virgilii, exemplaria vitae omnia Magum vocant. At cum ejus filia, Virgilii mater, juxta omnes Maia dicta fit: omnino Maiae

[blocks in formation]

pater fuit Majus, non Magus: indeque ortum exiftimo, ut Virgilius magicis artibus imbutus fuiffe creditus fit ab Elinando monacho aliifque fequioris faeculi fcriptoribus: quod et Ecloga feptima magica quaedam facra defcripfiffet, et peritus effet multarum artium, et praecipue avum habuiffe Magum diceretur.

Virgilius, an Vergilius appellandus fit, magna fuit fuperiore faeculo controverfia. Stabat Angelus Politianus pro Vergilio: pro Virgilio Pierius. Certe, neque multitudo veterum lapidum ac monumentorum, quae Vergilium praeferunt, quicquam evincit; cum alia etiam complura Virgilium habeant: nec Graeca Suidae fcriptio, Oupyin© ; cum Stephanus fcribat in dictione Mantua, Bipya: nec etymon nominis à Vere aut Vergiliis ftellis; cum alii deducant a virga laurea, quam praegnans mater in fomnis vidit; alii a virga populea, quae poft ejus ortum more gentis humi defixa est; alii a virginali verecundia, propter quam Neapoli Parthenias appellatus eft, a aplév virgo. Ego cum Pierio exiftimo, facilem aliquando et promifcuam fuiffe commutationem elementorum e et i. Sic, tefte Quintiliano, dicebatur apud veteres Deana, pro Diana; Menerva pro Minerva; leber et magefter, pro liber et magifter. Sic reperitur adhuc in quibufdam codicibus Verginius, pro

Virginius. Sic etiam fcribi potuit Vergilius, pro Virgilius. Sed in iis omnibus litera i denique prae

valuit.

Nec mihi videtur

tum, quam a patre.

ga aut vere; certe

Virgilii nomen aliunde accep

Si enim fuit

Si enim fuit cognomen a vir

non fecundo loco, fed tertio, quae cognominis fedes eft, appellandus fuit, P. MARO VIRGILIUS. Neque movet me, quod in quibufdam veteribus libris, Partheniatis cognomen fecundo ferat loco, hoc nimirum ordine, P. PARTHENIATIS VIRGILII MARONIS LIBER: id enim ex fcriptorum infcitia contra morem Romanum factum effe manifeftum eft.

Annus U. C. 691. Augufti 1. Virgilii 8.

M. TULLIUS CICERO.

C. ANTONIUS.

N

Afcitur Octavius, qui deinde Auguftus appellatus eft, 9.

Kal. Octob. id eft 23 Septemb. Patre C. Octavio; matre Attia, M. Attii

Balbi et Juliae illius filia,

fuit.

quae Julii Caefaris foror

Quare Octavius fuit Caefaris fororis nepos,

non ex forore nepos, ut male quidam fcripferunt. Annus U. C. 696. Augufti 6. Virgilii 13.

L. CALPURNIUS PISO.

A. GABINIUS.

V

Irgilius Cremonae ftudiis eruditur. Ita Hicronymus in Eufebii chronico. Aliter tamen

[blocks in formation]

vitae fcriptor: initia aetatis, id eft, ufque ad feptimum annum, Cremonae egit. Quae verba fic emendat Scaliger in Eufebium; ufque ad fedecimum annum: quo fere anno Mediolanum conceffit. Studia autem illius fuere Graeci praecipue fermonis, tum medicinae et mathematicarum disciplinarum: philofophiae quoque, fub Syrone Epicureo, et juxta Jof. Scaligerum fub Catio etiam Insubri, ejusdem fectae philofopho, qui Mediolani natus erat. Et in co quidem ftudio focium habuit Varum illum, cujus gratia fextam Eclogam deinde fcripfit, Epicureae philofophiae placita de rerum origine conti

nentem.

Poëfim imprimis dicitur aufpicatus adhuc puer : et Cirim, Aetnam, Culicem, Moretum, Copam, Diras, Cataleaton, Epigrammata, Priapeia junior fcripfiffe. At Jof. Scaliger, et poft eum docti fere omnes Aetnam Cornelio Severo adjudicant: Moretum, Auli Septimii Severi effe idem fufpicatur: Dirae, quin a Valerio Catone fcriptae fint, ne dubitari quidem patitur: Copam Virgilio tribuit Prifcianus, fed reclamante Scaligero: Priapeia, obfcoeniffimam epigrammatum farraginem, ex Ovidii, Catulli, Petroniique faecibus collecta effe manifeftum eft. In Catalectis et Epigrammatis, ut multa funt indigna Virgilio, propter maledicos et inverecundos fales; ita paucula quaedam eodem adoles_

cente

cente digna poffunt videri. De Ciri et Culice major eft controverfia.

Ac Virgilii quidem effe hoc utrumque opufculum fuaferunt multis verfus utrique complures afperfi, qui in Georgicis et Aeneide, aut iidem omnino, aut paullo accuratius limati reperiuntur. Non effe autem, mihi perfuadet ftylus enervis ac vagus, obfcura fententia, numeri diffoluti: prorfus ut qui tam fordide humilis fuit, non videatur potuiffe unquam ad perfpicuam illam Bucolicorum tenuitatem, multo minus ad fplendidam Aeneidos majestatem affurgere. Bene quidem Scaliger falfum demonftrat, id quod in vita Virgilii legitur, fcripfiffe Culicem, quicumque tandem Culex ille fit, annos quindecim natum. Quippe Statius in Genethliaco Lucani, Sylv. 1. 2. v. 74. teftatur Lucanum fcripfiffe Pharfaliam, ante annos Culicis Maroniani. At Lucanus poft multa opera ultimam condidit Pharfaliam, eamque magna ex parte inemendatam reliquit, anno quo mortuus eft aetatis vigefimo feptimo. Addo ego, Culicem hunc, quem habemus, Octavio dicatum effe. At Octavius tum, cum numerabat Virgilius annum decimum quintum, ipse tantum octavum attigerat: qua aetate, nec ipfi poëmata dicari, nec ea dici de ipfo potuerunt; at tu, cui meritis-oritur fiducia tantis; aut ut habent codices alii, at tu, cui meritis oritur fiducia ca

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »