Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

555

Tantos illa fuo rumpebat pectore queftus. Aeneas celfa in puppi, jam certus eundi, Carpebat fomnos, rebus jam rite paratis. Huic fe forma dei vultu redeuntis eodem Obtulit in fomnis, rurfufque ita vifa monere eft; Omnia Mercurio fimilis, vocemque, coloremque, Et crines flavos, et membra decora juventae: Nate dea, potes hoc fub cafu ducere fomnos? 560 Nec, quae te circumftent deinde pericula, cernis? Demens! nec zephyros audis fpirare fecundos ? Illa dolos dirumque nefas in pectore versat, Certa mori, varioque irarum fluctuat aestu. Non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas? Jam mare turbari trabibus, faevasque videbis 566 Collucere faces; jam fervere litora flammis ; Si te his attigerit terris aurora morantem. Eia age, rumpe moras, varium et mutabile femper Foemina. fic fatus nocti fe immifcuit atrae.

570

Tum vero Aeneas, fubitis exterritus umbris, Corripit e fomno corpus, fociofque fatigat: Praecipites vigilate, viri, et confidite tranftris: Solvite vela citi: deus, aethere miffus ab alto, Feftinare fugam, tortofque incidere funes Ecce iterum ftimulat, fequimur te, fancte deorum, Quifquis es, imperioque iterum paremus ovantes. Adfis, o, placidufque juves, et fidera coelo Dextra feras, dixit: vaginaque eripit ensem

575

Fulmi

Fulmineum, ftrictoqué ferit tetinacula ferro. 580 Idem omnes fimul ardor habet; rapiuntque, ru

untque :

585

Litora deferuere: latet fub claffibus aequor:
Adnixi torquent spumas, et caerula verrunt.
Et jam prima novo fpargebat lumine terras
Tithoni croceum linquens aurora cubile:
Regina, e fpeculis ut primum albefcere lucem
Vidit, et aequatis claffem procedere velis;
Litoraque et vacuos fenfit fine remige portus;
Terque quaterque manu pectus percuffa decorum,
Flaventefque abfciffa comas: proh Jupiter! ibit 590
Hic, ait, et noftris illuserit advena regnis ?
Non arma expedient, totaqué ex urbe fequentur,
Diripientque rates alii navalibus? ite,

Ferte citi flammas, date vela, impellite remos.

Quid loquor? aut ubi fum? quae mentem infania

mutat?

Infelix Dido! nunc te fata impia tangunt?

595

Tum decuit, cum fceptra dabas. en dextra fi

defque !

Quem fecum patrios aiunt portare Penates;
Quem fubiiffe humeris confectum aetate parentem!
Non potui abreptum divellere corpus, et undis 600
Spargere? non focios, non ipfum abfumere ferro
Afcanium, patriifque epulandum apponere menfis?
Verum anceps pugnae fuerat fortuna. fuiffet.

Quem

Quem metui moritura? faces in caftra tuliffem, 604
Impleffemque foros flammis; natumque patremque
Cum genere extinxem; memet fuper ipfa de-
diffem.

Sol, qui terrarum flammis opera omnia luftras,
Tuque harum interpres curarum, et confcia Juno,
Nocturnifque Hecate triviis ululata per urbes,
Et Dirae ultrices, et di morientis Elifae, . 610
Accipite haec, meritumque malis advertite numen,
Et noftras audite preces. fi tangere portus
Infandum caput, ac terris adnare, neceffe eft,
Et fic fata Jovis pofcunt; hic terminus haeret:
At, bello audacis populi vexatus et armis,
Finibus extorris, complexu avulfus Iüli,
Auxilium imploret, videatque indigna fuorum
Funera: nec, cum fe fub leges pacis iniquae
Tradiderit, regno, aut optata luce fruatur ;
Sed cadat ante diem, mediaque inhumatus arena.
Haec precor: hanc vocem extremam cum fan-
guine fundo.

615

619

Tum vos, o Tyrii, ftirpem et genus omne futurum Exercete odiis; cinerique haec mittite noftro Munera. nullus amor populis, nec foedera funto. Exoriare aliquis noftris ex offibus ultor,

625

Qui face Dardanios ferroque fequare colonos, Nunc, olim, quocunque dabunt fe tempore vires. Litora litoribus contraria, fluctibus undas

Imprecor,

Imprecor, arma armis : pugnent ipfique nepotes.
Haec ait: et partes animum verfabat in omnes,630
Invifam quaerens quamprimum abrumpere lucem.
Tum breviter Barcen nutricem affata Sichaei;
Namque fuam patria antiqua cinis ater habebat:
Annam, chara mihi nutrix, huc fifte fororem:
Dic corpus properet fluviali fpargere lympha, 635
Et pecudes fecum et monstrata piacula ducat ;
Sic veniat tuque ipfa pia tege tempora vitta.
Sacra Jovi Stygio, quae rite incepta paravi,
Perficere eft animus, finemque imponere curis :
Dardaniique rogum capitis permittere flammac.640
Sic ait. illa gradum ftudio celerabat anili.

At trepida et coeptis immanibus effera Dido,
Sanguineam volvens aciem, maculifque trementes
Interfufa genas, et pallida morte futura,
Interiora domus irrumpit limina, et altos

645

Confcendit furibunda rogos, enfemque recludit
Dardanium, non hos quaefitum munus in ufus.
Hic, poftquam Iliacas veftes notumque cubile
Confpexit, paullum lacrymis et mente morata,
Incubuitque toro, dixitque noviffima verba: 650
Dulces exuviae, dum fata deufque finebant,
Accipite hanc animam, meque his exfolvite curis.
Vixi, et, quem dederat curfum fortuna, peregi :
Et nunc magna mei fub terras ibit imago.

Urbem

Urbem praeclaram ftatui: mea moenia vidi: 655

Ulta virum, poenas inimico a fratre recepi:
Felix! heu nimium felix! fi litora tantum
Nunquam Dardaniae tetigiffent noftra carinae.
Dixit: et, os impreffa toro, moriemur inultae ?
Sed moriamur, ait. fic? fic juvat ire fub umbras.660
Hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto
Dardanus, et noftrae fecum ferat omina mortis.
Dixerat: atque illam media inter talia ferro
Collapfam afpiciunt comites, enfemque cruore
Spumantem, fparfafque manus. it clamor ad alta665
Atria: concuffam bacchatur fama per urbem,
Lamentis, gemituque, et foemineo ululatu

Tecta fremunt; refonat magnis plangoribus aether:
Non aliter
quam fi immiffis ruat hoftibus omnis 669
Carthago, aut antiqua Tyros; flammaeque furentes
Culmina perque hominum volvantur perque de-

orum.

Audiit exanimis, trepidoque exterrita curfu, Unguibus ora foror foedans et pectora pugnis, Per medios ruit, ac morientem nomine clamat: Hoc illud, germana, fuit? me fraude petebas? 675 Hoc rogus ifte mihi, hoc ignes araeque parabant? Quid primum deferta querar? comitemne fororem Sprevisti moriens? eadem me ad fata vocaffes; Idem ambas ferro dolor, atque eadem hora, tuliffet. His etiam ftruxi manibus, patriofque vocavi 680

« ZurückWeiter »