Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

DE

CHARTES ET PIÈCES

RELATIVES

Natre Dame
AU PRIEURÉ N. D. DES MOULINEAUX,
MEMBRE DEPENDANT DU PRIEURÉ N. D. DE LOUYE-LÈS-DOURDAN, DE L'ORDRE DE GRANDMONT;

ET A LA CHÂTELLENIE DE POIGNY
( ARRONDISSEMENT DE RAMBOUILLET ET ANCIEN DIOCÈSE DE CHARTRES.)

TIRÉES DES ARCHIVES DU DOMAINE DE RAMBOUILLET,

+

ET PUBLIÉES

PAR AUGUSTE MOUTIÉ,

bu

MEMDRE

DE LA SOCIÉTÉ ARCHÉOLOGIQUE, CORRESPONDANT DU MINISTÈRE DE L'INSTRUCTION PUBLIQUE.

PARIS,
TYPOGRAPHIE DE FIRMIN DIDOT FRÈRES,
IMPRIMEURS DE L'INSTITUT DE FRANCE,

RUE JACOB, No 56.

1846.

[blocks in formation]

DB

CHARTES ET PIÈCES

RELATIVES

AU PRIEURÉ N. D. DES MOULINEAUX.

I.

Ratification par l'abbé de Marmoutiers, des donations faites par le roi Louis VII et Simon III de Montfort, comte d'Évreux, aux religieux des Moulineaux.

(Sans date.)

« Nouerit presens etas et successorum secutura posteritas quod ego Robertus Dei gratia maioris monasterij abbas consensu pariter et ascenssu tocius capituli nostri concedentibus etiam fratribus nostris de Sparnone' deuota et alacri uoluntate dedi et concessi domino et benefactori nostro scilicet Ebroicensi comiti Simoni libere. quiete. et pacifice. et absque ulla contradictione nemus mortuum et quicquid iuris habemus citrà Molinduellum ? infrà ambilum fratrum de Grandimonte 3 ibi de donacione et helemosina domini Ludouici illustris regis Francorum quod uterque dominus videlicet rex et dictus comes Simon eisdem fratribus dederunt in perpetuam helemosinam et concesserunt libere ad vtendum pacifice in cunctis necessariis sine sui uel suorum questione. calumpnia. uel querela. Quitauimus etiam ad instanciam dicti comitis de ascenssu et uoluntate dicti capituli et fratrum de Sparnone predictorum quicquid juris babemus si quid habemus in quodam homine quem perpetuo ac successiue dictus comes dedit in helemo

[blocks in formation]

IV.

Guy d'Auneau confirme les donations faites par Jocelin son père , et convertit l'une de

ces donations.

(1195.)

« Saluberrimum quidem est homini et omnino perutile de his que in presentiarum iuste et rationabiliter possidet amicos sibi facere pauperes xpi. ea uidelicet spe remunerationis. ut cum ipse defecerit. recipiant eum in eterna tabernacula. Huius rei consideratione ego Guido dominus Alveolj notum facio presentibus et futuris quod Jocelinus pater meus dedit in elemosinam pro anima sua et parentum suorum concedente uxore sua et filiis suis. fratribus de Grandimonte qui sunt in Molinello. quatuor modios frumentj. et duos auene in decima de Alneolo. de primo frumento quod inde habebitur. antequam ipse dominus Alneoli quicquam ibi accipiat. el minutas decimas eiusdem castelli. ea conditione quod dominus castelli reddet synodum singulis annis. de censibus qui sunt ad festum sci Remigii. Dedit etiam eisdem fratribus duos modios frumenti. et duos auene ad Uoisiam' in una masura tali pacto. quod si pretaxata annona de masura non poterit colligi : dominus de Uoisia semper quod deerit de proprio horreo suo supplebit. In pedagio quoque de Abluis a dedit eisdem fratribus quadraginta solidos ad uinum emendum de primis nummis qui in eo sumentur. siue ad firmam. siue ad commandam pedagium detur. Et quia predicti fratres nullius possessionis procuratione claustrum suum exire sinuntur : ad prefatos redditus colligendos. et ad cetera negotia sua peragenda. dedit eis duos homines immunes ab omni consuetudine. unum ad Alneolum et unum ad Voisiam. quos in eisdem castellis predicti fratres ad libitum suum eligent. et quotiens eis libuerit mutabunt eos. et alios quos uoluerint ibidem accipient. Ego uero tam sacram patris mei donationem pro me et pro heredibus meis sigilli mei muminine confirmo. Sic tamen quod spontanea uoluntate predictorum fratrum commutaui eis predictos quadraginta solidos ne capient eos

« ZurückWeiter »