Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ratj. et ad mensuram illius ligni fient alie mete iuxta stagnum, ut si vna pereat reliqua iuueniatur. Preterea dicimus quod memoratus comes de Triennio in Triennium faciat ita excurrere et euacuare aquam stagni sui ad dictorum fratrum petitionem que fiet in vigilia Septuagesime uel in die ipsius Comiti uel eius seruientibus factam quod ab abunda stagni ipsorum fratrum quinque Tesie stagni ipsius Comitis remaneant in terra sicca donec stagnum dictorum fratrum fuerit episcatum et ille quinque tesie debent esse sicce in crastino Cinerum. et sicce debent permanere usque ad vigiliam Pasche. si uero comes uel eius seruientes hoc ad dictorum fratrum petitionem non fecerent die ad hoc prefixo et etiam nisi incepissent facere seruientes ita tempestiue quod excursus posset esse factus predicto crastino Cinerum: ipsi fratres ex tunc stagnum dicti comitis libere excurrent. prout superius est annotatum. et dampna fratribus restituerentur à comite prout inferius explicatur. Preterea dicimus quod si dictos fratres fortassis dampnificari contingeret propter defectum reparationis dicte calceie ipsorum fratrum ab ipso comite a parte stagni sui faciende. vel quia prefixo et statuto termino per defectum Comitis uel suorum seruientium suum stagnum non possent episcari idem fratres uel super aliquibus de premissis alijs in compromissione ista capitulo seu capitulis per factum. dictum. siue alio quocuumque modo comitis uel suorum ipsos fratres damnificarj contingeret. Idem comes et sui seruientes tenentur resarcire eisdem fratribus omnia dampna et deperdita ad dictum duorum fratrum de Molinellis qui dampna et deperdita iurabunt in animas fratrum illius loci infra octo dies a tempore prestiti sacramenti. Dicimus etiam quod comes de hiis omnibus firmiter tenendis et in perpetuum garantizandis procuret in propriis expensis: quod dominus Rex Francie det litteras et dari faciat. fratribus de Molinellis et Reuerendorum patrum Senonensis archiepiscopi et Episcopi Carnotensis confectas sub forma sub qua presentes littere sunt confecte: et idem Comes litteras suas det patentes de Garandia ferenda super premissis omnibus contra omnes homines et feminas et de omnibus seruandis et adimplendis. Prior uero Grandimontensis dabit litteras suas patentes prefato Comiti predictam seriem continentes. Et de ratihabitione super omnibus supra dictis. Actum anno Domini. millesimo, ducentesimo vicesimo. Nono. Mense Ivnio. >>

Les sceaux appendaient sur trois lacs de soie rouge.

Le sceau de gauche est celui de l'Evêque de Paris, cire verte, forme ogive. L'Evêque debout, la mitre en tête tient sa crosse d'une main et bénit de l'autre. † SIGILL..

[ocr errors]

SIS. EPIS.

[ocr errors]

Contre-sceau, forme ronde la Vierge et l'enfant Jésus nimbés. † AVE MARIA GRACIA plena.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Lettres du roi Louis IX portant homologation et confirmation des lettres de l'Évêque de Paris.

(Juillet 1229)

<«< Ludouicus dei gratia Francorum Rex vniuersis presentes litteras inspecturis salutem. Nouerint nos inspexisse litteras dilecti et fidelis nostri Guillelmii Parisiensis. episcopi. Odonis prioris de Alta Brueria. Et magistri Gerardi presbiteri sancti Germani Altisiodorensis Parisiensis: in hec uerba.

Omnibus presentes. . . . etc.

Actum anno domini. м° cc° vicesimo. nono. mense. Julio.

Nos autem approbantes predictam compositionem ad petitionem partium sigillum nostrum in testimonium: presenti carte duximus. apponendum. Actum apud Montem Argi 1. >>

1 Montem Argi. - Montargis (Loiret).

XIX.

Lettres d'Amaury VII, comte de Montfort, portant confirmation de l'accord fait entre lui et les frères des Moulineaux.

(Juillet 1229.)

<< Nos Amalricus comes Montisfortis. et Leync 1. Notum facimus vniuersis quod cum inter nos ex parte vna. et priorem magistrum et fratres

de Molinellis Grandimontenses ex altera. super capitulis inferius comprehensis esset questio suscitata : tandem de bonorum consilio in reverendum patrem Willelmium Parisiensem episcopum et venerabiles viros. Priorem de Alta Brueria et magistrum Gerardum presbiterum sancti Germani Altisiodorensis Parisiensis vtrimque : sub pena centum marcharum compromissimus. qui dictum suum et statutum pertulerunt in hunc modum.

Omnibus presentes litteras inspecturis Guillelmius. . . . etc. Nos uero omnia que superius sunt premissa rata habemus et firma et approbamus. promittentes quod ea seruabimus perpetuo bona fide garentizabimus et defendemus contra omnes et faciemus per integrum adimpleri. Quod ut ratum permaneat in futurum predictum scriptum sigilli nostri munimine duximus roborandum. Datum anno Domini M° CC" vicesimo nono mens julio. >>

[ocr errors]
[ocr errors]

e

[ocr errors]

Leync pour Leicestrice, Leycester.

XX.

Ratification et homologation par Gaultier, Évêque de Chartres, des lettres
d'Amaury VII, comte de Monfort.

(Février 1230.)

<< Galterius diuina permissione Carnotensis ecclesie minister humilis. Vniuersis xpi fidelibus presentem cartam inspecturis salutem in domino. Litteras dilecti nostri Amalrici nobilis comitis Montisfortis vidimus sub hac forma. Nos Amalricus comes Montisfortis et Helyenc. Notum facimus uniuersis quod cum. . . . . etc.

Nos autem predictam compositionem ad petitionem partium approbantes sigillum nostrum in testimonium. presenti carte duximus apponendum. Actum anno Domini M° CC° tricesimo mense februarjo.

[ocr errors]

XXI.

[ocr errors]

1388. Vidimus par le Bailli de Dourdan des lettres de l'évêque de Chartres, qui donne à la maison des Moulineaux, un muid de froment, à prendre annuellement sur la dîme du Perray.

I

(Septembre 1242.)

<«< A tous ceulx qui ces lettres verront Jehan Daui bailly de Dourdan salut. Saichent túit que le mardi xvje jour de mars. l'an mil ccc. iiij. et huit Jehan Poncelet clerc tabellion juré le l'escripture dicelluj lieu nous rapporta et tesmoigna qu'il vit tint leut et visita vnes lettres saines et entières de scel et d'escripture scellées du scel de reuerent père en Dieu monseigneur l'euesque de Chartres en cire blanche non cancellées ne vicieuses en aucune manière desquelles la teneur ensuit. Vniuersis presentes litteras inspecturis Albericus diuina miseratione Carnotensis episcopus salutem in domino. Nouerint vniuersi quod cum villa noua de Pereio in Aquilina non esset sita infra fines alicuius parrochie et de mandato nostro ibidem esset ecclesia constructa et ibidem essent noualia ex omnibus terris illius loci nouiter ad agriculturam reductis, quorum decime ad disposicionem seu ordinacionem nostram spectabant cum non essent sita infrà certos fines alicuius parrochie nos antequam eam parrochialem staturemus seu limites eius designaremus ordinauimus et statuimus quod fratres de Molinellis ordinis grandimontensis vnum modium bladj videlicet medietatem boni frumenti uel boni aristolli si frumentum ibi non creuerit et aliam medietatem auene in dictis decimis maioribus per manus presbiteri qui in ecclesia ville noue pro tempore fuerit institutus percipient annuatim. si vero tunc temporis presbiter dicte ecclesie jurauerit coram nobis quod contra disposicionem seu ordinacionem predictam per se uel alium non veniet in futurum sed dictis fratribus de dicto blado satisfaciet annuatim prout superius est expressum. In cuius rei memoriam et testimonium presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum anno Domini M° CC° XL° secundo mense septembris.

<< En tesmoing de ce nous à la relacion dudit juré auons fait sceller ces lettres du scel de la chastellenie de Dourdan par Pierre de Somchamp garde dicelluj donné l'an et jour premiers dessus diz. »

Collacion faicte par Poncelet.

Au dos est écrit: Loquitur de demj muy de froment et demj muy d'auoyne à prendre sur la disme de Villenuefue et Perray.

Villa noua de pereio in aquilina.— Le Perray en Yveline, commune à 5 kilom. de Rambouillet, fut érigée en paroisse le vendredi après la Toussaint, par Aubry le Cornu, Évêque de Chartres, l'an 1243. Ce village reçoit ici le nom de Villa noua,

parce qu'il était nouvellement construit dans la partie de la forêt Yveline que l'on essartoit (déroquait) depuis plusieurs années. (Voyez, à ce sujet, Souchet, p. 422, 423, liv. 5, ch. 3.)

XXII.

Confirmation par Simon seigneur de Gazeran et Ferry son frère, de la donation que Mainier, leur père, seigneur de Gazeran, avait faite aux Moulineaux, d'un muid de meteil sur son moulin de Gazeran.

[ocr errors]

(Avril 1244.)

I

Ego Simon dominus de Gasarano. Notum facio vniuersis presentes litteras inspecturis Quod elemosinam illam quam bone memorie quondam pater meus Mainerius dominus de Gasarano dedit et concessit pro redemptione anime sue predecessorum successorum que suorum. Deo et beate Marie et omnibus sanctis et domui Molinellorum Grandimontensis ordinis et fratribus ibidem Deo seruientibus videlicet vnum modium mixture communis in molindino suo2 de Gasarano annuatim et in perpetuum reddendum in crastino omnium Sanctorum libere pacifice et quiete approbo et confirmo hanc autem elemosinam supra dictam Ferricus frater meus similiter confirmat approbat et laudat In cuius rei testimonium Ego Simon et Ferricus frater meus presentes litteras sigillorum nostrorum munimine roboramus. Actum anno Domini м° CC XL° 11° mense APRILIS. » (Deux lacs de fil blanc sans sceaux.)

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« ZurückWeiter »