Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Ausus es o iusto desunt sua verba dolori!

[ocr errors]

ausus es 'Aesonia' dicerecede domo!' Iussa domo cessi, natis comitata duobus

et, qui me sequitur semper, amore tui. Ut subito nostras Hymen cantatus ad aures venit, et accenso lampades igne micant, tibiaque effundit socialia carmina vobis,

at mihi funerea flebiliora tuba,

pertimui nec adhuc tantum scelus esse putabam:

sed tamen in toto pectore frigus erat.

135

110

Cum minor e pueris is tractus amore videndi

Turba ruunt et 'Hymen' clamant 'Hymenaee' frequenter:

quo propior vox haec, hoc mihi peius erat.

Diversi flebant servi lacrimasque tegebant.

Quis vellet tanti nuntius esse mali?

Me quoque, quicquid erat, potius nescire iuvabat:

sed tamquam scirem, mens mea tristis erat.

[ocr errors]

constitit ad geminae limina prima foris —

145

150

'Huc mihi, mater, adi! Pompam pater' inquit 'Iason

ducit et adiunctos aureus urget equos.'

Protinus abscissa planxi mea pectora veste,

tuta nec a digitis ora fuere meis.

Ire animus mediae suadebat in agmina turbae sertaque compositis demere rapta comis.

155

Vix me continui, quin sic laniata capillos

[ocr errors]

clamarem: Meus est' iniceremque manus. Laese pater, gaude; Colchi gaudete relicti! Inferias, umbrae fratris, habete, mei! Deseror, amissis regno patriaque domoque, coniuge, qui nobis omnia solus erat.

160

Serpentis igitur potui taurosque furentes,

unum non potui perdomuisse virum.

Quaeque feros pepuli doctis medicatibus ignes, non valeo flammas effugere ipsa meas.

165

Ipsi me cantus herbaeque artesque relinquunt; nil dea, nil Hecates sacra potentis agunt. Non mihi grata dies, noctes vigilantur amarae, et tener a misero pectore somnus abit.

170

Quae me non possum, potui sopire draconem;
utilior cuivis quam mihi cura mea est.
Quos ego servavi, paelex amplectitur artus,
et nostri fructus illa laboris habet.
Forsitan et, stultae dum te iactare maritae
quaeris et iniustis auribus apta loqui,

175

in faciem moresque meos nova crimina fingas: rideat et vitiis laeta sit illa meis:

[blocks in formation]

Tam tibi sum supplex, quam tu mihi saepe fuisti: nec moror ante tuos procubuisse pedes.

185

Si tibi sum vilis, communis respice natos: saeviet in partus dira noverca meos.

Et nimium similes tibi sunt, et imagine tangor,

et quotiens video, lumina nostra madent. Per superos oro, per avitae lumina flammae, per meritum et natos, pignora nostra, duos: redde torum, pro quo tot res insana reliqui; adde fidem dictis auxiliumque refer. Non ego te imploro contrà taurosque virosque, utque tua serpens victa quiescat ope:

190

195

te peto, quem merui, quem nobis ipse dedisti, cum quo sum pariter facta parente parens.

Dos ubi sit, quaeris? Campo numeravimus illo, qui tibi laturo vellus arandus erat.

200

At vero ille aries villo spectabilis aureo,

dos mea.Quam' dicam si tibi 'redde,' neges. Dos mea tu sospes. Dos est mea Graia iuventus.

I nunc, Sisyphias, improbe, confer opes.

Quod vivis, quod habes nuptam socerumque potentis,
hoc ipsum, ingratus quod potes esse, meum est.
Quos equidem actutum sed quid praedicere poenam
attinet? Ingentis parturit ira minas.

205

Quo feret ira, sequar. Facti fortasse pigebit:
et piget infido consuluisse viro.

Viderit ista deus, qui nunc mea pectora versat.
Nescio quid certe mens mea maius agit.

210

3. A PROPOSAL.

AM. I. 3.

Iusta precor: quae me nuper praedata puella est,
aut amet, aut faciat, cur ego semper amem.
Ah! nimium volui! tantum patiatur amari:
audierit nostras tot Cytherea preces.

Accipe, per longos tibi qui deserviat annos:
accipe, qui pura norit amare fide.

Si me non veterum commendant magna parentum
nomina, si nostri sanguinis auctor eques,
nec meus innumeris renovatur campus aratris,
temperat et sumptus parcus uterque parens:
at Phoebus comitesque novem vitisque repertor
hac faciunt: at me qui tibi donat, Amor:
et nulli cessura fides, sine crimine mores,

nudaque simplicitas, purpureusque pudor.

5

10

Non mihi mille placent: non sum desultor Amoris.
Tu mihi, siqua fides, cura perennis eris.

15

Tecum, quos dederint annos mihi fila sororum, vivere contingat, teque dolente mori.

Te mihi materiem felicem in carmina praebe:
provenient causa carmina digna sua.
Carmine nomen habent exterrita cornibus Io,
et quam fluminea lusit adulter ave,
Quaeque, super pontum simulato vecta iuvenco,
virginea tenuit cornua vara manu.

Nos quoque per totum pariter cantabimur orbem,
iunctaque semper erunt nomina nostra tuis.

20

25

4. THE TABLET.

AM. I. 12.

Flete meos casus! tristes rediere tabellae.

Infelix hodie littera posse negat.

Omina sunt aliquid. Modo cum discedere vellet, ad limen digitos restitit icta Nape.

Missa foras iterum limen transire memento cautius, atque alte sobria ferre pedem. Ite hinc, difficiles, funebria ligna, tabellae, tuque negaturis cera referta notis,

quam, puto, de longae collectam flore cicutae

.

melle sub infami Corsica misit apis.

At tamquam, minio penitus medicata, rubebas.

Ille color vere sanguinulentus erat.

[blocks in formation]

Proiectae triviis iaceatis, inutile lignum,

vosque rotae frangat praetereuntis onus.

Illum etiam, qui vos ex arbore vertit in usum, convincam puras non habuisse manus.

15

Praebuit illa arbor misero suspendia collo:
carnifici diras praebuit illa cruces:
illa dedit turpes raucis bubonibus umbras:
vulturis in ramis et strigis ova tulit.
His ego commisi nostros insanus amores,
molliaque ad dominam verba ferenda dedi?
Aptius hae capiant vadimonia garrula cerae,
quas aliquis duro cognitor ore legat.
Inter ephemeridas melius tabulasque iacerent,
in quibus absumptas fleret avarus opes.
Ergo ego vos rebus duplices pro nomine sensi.
Auspicii numerus non erat ipse boni.
Quid precer iratus? nisi vos cariosa senectus
rodat, et inmundo cera sit alba situ.

20

25

30

5. A DEFENSE OF POESY.

AM. I. 15.

Quid mihi, Livor edax, ignavos obicis annos, ingeniique vocas carmen inertis opus?

non me more patrum, dum strenua sustinet aetas, praemia militiae pulverulenta sequi,

nec me verbosas leges ediscere, nec me ingrato vocem prostituisse foro.

Mortale est, quod quaeris, opus: mihi fama perennis

quaeritur, in toto semper ut orbe canar.

Vivet Maeonides, Tenedos dum stabit et Ide, dum rapidas Simois in mare volvet aquas. Vivet et Ascraeus, dum mustis uva tumebit, dum cadet incurva falce resecta Ceres. Battiades semper toto cantabitur orbe;

quamvis ingenio non valet, arte valet.` Nulla Sophocleo veniet iactura cothurno. Cum sole et luna semper Aratus erit. Dum fallax servus, durus pater, improba lena vivent et meretrix blanda, Menandros erit. Ennius arte carens, animosique Accius oris, casurum nullo tempore nomen habent. Varronem primamque ratem quae nesciet aetas, aureaque Aesonio terga petita duci?

:

5

10

15

20

Carmina sublimis tunc sunt peritura Lucreti, exitio terras cum dabit una dies.

25

Tityrus et fruges Aeneïaque arma legentur,
Roma triumphati dum caput orbis erit.
Donec erunt ignes arcusque Cupidinis arma,
discentur numeri, culte Tibulle, tui.
Gallus et Hesperiis, et Gallus notus Eoïs,
et sua cum Gallo nota Lycoris erit.
Ergo cum silices, cum dens patientis aratri,
depereant aevo, carmina morte carent.
Cedant carminibus reges regumque triumphi:
cedat et auriferi ripa benigna Tagi.

30

« ZurückWeiter »