Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quidve domum fertis decimo, nisi dedecus, anno ?”
Talibus atque aliis, in quae dolor ipse disertum
fecerat, aversos profuga de classe reduxi.
Convocat Atrides socios terrore paventes,

230

nec Telamoniades etiam nunc hiscere quicquam
audet; at ausus erat reges incessere dictis
Thersites, etiam per me haud impune, protervis.
Erigor et trepidos cives exhortor in hostem
amissamque mea virtutem voce repono.
Tempore ab hoc, quodcumque potest fecisse videri
fortiter iste, meum est, qui dantem terga retraxi.
'Denique de Danais quis te laudatve petitve?

235

At sua Tydides mecum communicat acta, me probat et socio semper confidit Ulixe. Est aliquid, de tot Graiorum milibus unum

a Diomede legi! — Nec me sors ire iubebat:

240

sic tamen et spreto noctisque hostisque periclo ausum eadem, quae nos, Phrygia de gente Dolona interimo: non ante tamen, quam cuncta coëgi

245

prodere, et edidici, quid perfida Troia pararet. Omnia cognoram, nec, quod specularer, habebam, et iam promissa poteram cum laude reverti.

Haud contentus eo petii tentoria Rhesi inque suis ipsum castris comitesque peremi; atque ita captivo victor votisque potitus ingredior curru laetos imitante triumphos.

250

Cuius equos pretium pro nocte poposcerat hostis, arma negate mihi, fueritque benignior Aiax!

‘Quid Lycii referam Sarpedonis agmina ferro
devastata meo? Cum multo sanguine fudi
Coeranon Iphitiden et Alastoraque Chromiumque
Alcandrumque Haliumque Noëmonaque Prytaninque,
exitioque dedi cum Chersidamante Thoona

et Charopem fatisque inmitibus Ennomon actum
quique minus celebres nostra sub moenibus urbis
procubuere manu. Sunt et mihi vulnera, cives,"
ipso pulchra loco. Nec vanis credite verbis:
adspicite en!' vestemque manu diduxit et haec sunt,

255

260

265

pectora semper' ait 'vestris exercita rebus.
At nil impendit per tot Telamonius annos
sanguinis in socios et habet sine vulnere corpus.

'Quid tamen hoc refert, si se pro classe Pelasga arma tulisse refert contra Troasque Iovemque ? Confiteorque, tulit: neque enim benefacta maligne detractare meum est. Sed ne communia solus occupet, atque aliquem vobis quoque reddat honorem: reppulit Actorides sub imagine tutus Achillis

270

[ocr errors]

Troas ab arsuris cum defensore carinis.
Ausum etiam Hectoreis solum concurrere telis
se putat, oblitus regisque ducumque meique,
nonus in officio et praelatus munere sortis.
Sed tamen eventus vestrae, fortissime, pugnae
quis fuit?
Hector abit violatus vulnere nullo!
'Me miserum, quanto cogor meminisse dolore
temporis illius, quo Graium murus, Achilles
procubuit! Nec me lacrimae luctusque timorque
tardarunt, quin corpus humo sublime referrem.

275

280

His umeris, his, inquam, umeris ego corpus Achillis
et simul arma tuli: quae nunc quoque ferre laboro.
Sunt mihi, quae valeant in talia pondera, vires;
est animus certe vestros sensurus honores.

285

Scilicet idcirco pro nato caerula mater

ambitiosa suo fuit, ut caelestia dona,

artis opus tantae, rudis et sine pectore miles.

290

indueret? Neque enim clipei caelamina novit,

Oceanum et terras cumque alto sidera caelo

Pleïadasque Hyadasque inmunemque aequoris Arcton diversasque urbes nitidumque Orionis ensem.

294

296

[ocr errors]

Quid quod me duri fugientem munera belli arguit incepto serum accessisse labori, nec se magnanimo maledicere sentit Achilli? Si simulasse vocas crimen: simulavimus ambo. Si mora pro culpa est: ego sum maturior illo. Me pia detinuit coniunx, pia mater Achillem, primaque sunt illis data tempora, cetera vobis. Haud timeo, si iam nequeo defendere, crimen

300

cum tanto commune viro. Deprensus Ulixis ingenio tamen ille, at non Aiacis Ulixes.

'Neve in me stolidae convicia fundere linguae admiremur eum, vobis quoque digna pudore obicit. An falso Palameden crimine turpe accusasse mihi, vobis damnasse decorum est ? Sed neque Naupliades facinus defendere tantum tamque patens valuit, nec vos audistis in illo crimina: vidistis, praestoque obiecta patebant.

305

310

'Nec Poeantiaden quod habet Vulcania Lemnos,

esse reus merui: factum defendite vestrum, consensistis enim. Nec me suasisse negabo, ut se subtraheret bellique viaeque labori temptaretque feros requie lenire dolores.

315

Paruit et vivit. Non haec sententia tantum

fida, sed et felix, cum sit satis esse fidelem.

Quem quoniam vates delenda ad Pergama poscunt,

320

ne mandate mihi: melius Telamonius ibit
eloquioque virum morbisque iraque furentem
molliet, aut aliqua producet callidus arte.
Ante retro Simois fluet et sine frondibus Ide
stabit et auxilium promittet Achaia Troiae,
quam, cessante meo pro vestris pectore rebus,
Aiacis stolidi Danais sollertia prosit.
Sis licet infestus sociis regique mihique,
dure Philoctete, licet exsecrere meumque
devoveas sine fine caput cupiasque dolenti

me tibi forte dari nostrumque haurire cruorem:
te tamen adgrediar, fiet tibi copia nostri,
tamque tuis potiar, faveat Fortuna, sagittis,
quam sum Dardanio, quem cepi, vate potitus,
quam responsa deum Troianaque fata retexi,
quam rapui Phrygiae signum penetrale Minervae
hostibus e mediis. Et se mihi conferat Aiax?
Nempe capi Troiam prohibebant fata sine illo:
fortis ubi est Aiax? Ubi sunt ingentia magni
verba viri? Cur hic metuis ? cur audet Ulixes
ire
per excubias et se committere nocti

325

330

331

333

335

340

perque feros enses non tantum moenia Troum,
verum etiam summas arces intrare suaque
eripere aede deam raptamque adferre per hostes?
Quae nisi fecissem, frustra Telamone creatus
gestasset laeva taurorum tergora septem.
Illa nocte mihi Troiae victoria parta est,
Pergama tum vici, cum vinci posse coëgi.

345

'Desine Tydiden vultuque et murmure nobis ostentare meum: pars est sua laudis in illo. Nec tu, cum socia clipeum pro classe tenebas, solus eras: tibi turba comes, mihi contigit-unus. Qui nisi pugnacem sciret sapiente minorem esse nec indomitae deberi praemia dextrae,

350

355

ipse quoque haec peteret. Peteret moderatior Aiax Eurypylusque ferox claroque Andraemone natus, nec minus Idomeneus patriaque creatus eadem Meriones, peteret maioris frater Atridae.

Quippe manu fortes, nec sunt mihi Marte secundi: consiliis cessere meis. Tibi dextera bello

360

utilis: ingenium est, quod eget moderamine nostro;
tu vires sine mente geris, mihi cura futuri;
tu pugnare potes, pugnandi tempora mecum
eligit Atrides; tu tantum corpore prodes,

365

nos animo; quantoque ratem qui temperat, anteit
remigis officium, quanto dux milite maior,
tantum ego te supero. Nec non in corpore nostro.
pectora sunt potiora manu: vigor omnis in illis.

'At vos, o proceres, vigili date praemia vestro,
proque tot annorum cura, quibus anxius egi,
hunc titulum meritis pensandum reddite nostris.
Iam labor in fine est: obstantia fata removi
altaque posse capi faciendo Pergama cepi.
Per spes nunc socias casuraque moenia Troum
perque deos oro, quos hosti nuper ademi,
per siquid superest, quod sit sapienter agendum,
siquid adhuc audax ex praecipitique petendum est,
este mei memores! Aut si mihi non datis arma,
huic date!' et ostendit signum fatale Minervae.

[ocr errors]

370

375

378

380

Mota manus procerum est, et quid facundia posset, re patuit: fortisque viri tulit arma disertus.

Hectora qui solus, qui ferrum ignesque Iovemque sustinuit totiens, unam non sustinet iram,

invictumque virum vicit dolor. Adripit ensem

[ocr errors]

et Meus hic certe est (an et hunc sibi poscit Ulixes ?),
hoc' ait 'utendum est in me mihi: quique cruore
saepe Phrygum maduit, domini nunc caede madebit,
ne quisquam Aiacem possit superare nisi Aiax.'
Dixit, et in pectus tum demum vulnera passum,
qua patuit ferrum, letalem condidit ensem.
Nec valuere manus infixum educere telum:
expulit ipse cruor; rubefactaque sanguine tellus
purpureum viridi genuit de caespite florem,
qui prius Oebalio fuerat de vulnere natus.
Littera communis mediis pueroque viroque
inscripta est foliis, haec nominis, illa querelae.

14. THE DEIFICATION OF CAESAR.

MET. XV. 746-860.

Caesar in urbe sua deus est, quem Marte togaque praecipuum non bella magis finita triumphis, resque domi gestae properataque gloria rerum, in sidus vertere novum stellamque comantem, quam sua progenies. Neque enim de Caesaris actis ullum maius opus, quàm quod pater exstitit huius. Scilicet aequoreos plus est domuisse Britannos, perque papyriferi septemflua flumina Nili

385

390

395

750

victrices egisse rates, Numidasque rebelles

Cinyphiumque Iubam Mithridateisque tumentem

755

nominibus Pontum populo adiecisse Quirini, et multos meruisse, aliquos egisse triumphos,

quam tantum genuisse virum? Quo praeside rerum

humano generi, Superi, favistis abunde.

Ne foret hic igitur mortali semine cretus, ille deus faciendus erat. Quod ut aurea vidit

760

« ZurückWeiter »