Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

mitiva Christianitatis plantacione 78) in partibus illis, Cathedralis Ecclesia sua fuit in loco minus ydoneo constituta 79): unde petebat, ut (cum) nunc plura loca, crescente in eisdem partibus per Dei graciam fide Katholica magis ad hoc commoda esse noscantur, transferri Episcopalem sedem ad locum competenciorem in sua Dyocesi mandaremus. Quocirca - mandamus, quatenus inquisita super hoc diligencius veritate, si rem inveneritis ita esse, cum consilio ejusdem Episcopi et Clericorum suorum transferatis auctoritate nostra sedem eandem ad locum in eadem Dyocesi magis aptum. Initium quoque condendae urbis (exstruendaeque forte Arcis) Aboënsis satis mature factum fuisse oportet, si anno jam 1198, quod in vita Folquini JUUSTENUS noster tangit, Rutheni

78) Itaque non multo post primum Svecorum in has terras adventum conditam, et Episcopalis Sedis hic collocandae consilium captum fuisse, oportet? De quo tempore, ut a sua aetate jam remotiore, loquitur?

79) Quis ille locus fuerit, docent haec verba, Bullae hujus apographo in Registro vet. Ecclesiae Aboënsis reperiundo praescripta: Bulla Gregorii de translacione ecclesie Katedralis a Raenthamaeki usque huc. Cur veterem illum locum tam incommodum judicaret Episcopus, difficile jam fuerit ostendere, curque hunc in quo nunc exstructum reperitur Templum Cathedrale, si quidem is ejus consilio delectus fuit, tam parvo intervallo a superiore illo distantem, tanto aptiorem haberet, ut operae existimaret pretium tanta suscipere molimina? Verba expendens Pontificis, ex alia credas Finlandiae parte huc transferri Ecclesiam suam Cathedralem et Episcopalem sedem Episcopum voluisse, aut hac ex ora ad aliam transferendi consilium cepisse? Num de loco primi Templi erronea postea obtinuit opinio, unde hoc demum tempore ad Rändämäki Episcopus sedem suam transtulit, forte in Nousis, ubi sepultus fuit S. Henricus, primo collocatam? Sane opus fuisse successu quodam laetiore in propaganda religione christiana, indeque nata ampliore regionis hujus cognitione non videtur, ad comparandam locorum adeo vicinorum (ac illa sunt quibus Templum Rändämäkiense et Aboënse sita conspiciuntur) opportunitatem. Nec credi facile potest, sermonem esse de Templo quod idem demum hic Episcopus, primum ad hanc oram adveniens, festinanter exstruxerit? Res nondum plene liquet.

hanc urbem incenderunt; a quibus tum factam hic primam depopulationem fuisse docet MS. quod supra laudavimus Palmsköldianum, quam in caussa fuisse simul significat cur nulla Folquini ejusdem acta reperirentur. Ac licet hunc maxime impetum, (quem alii similes nominatorum supra barbarorum, in novae ecclesiae Fennicae coloniaeque Svecicae perniciem tanquam conjuratorum, et praecesserant et subsequebantur), ad religionis Christianae qualemcunque in Fennia herbam penitus fere suffocandam vehementer contulisse existimemus 80); Svecos tamen hinc omnes expellere haud valuerunt, adeoque nec prohibere quo minus hi vires mox reficerent, novisque aucti subsidiis superiores denuo evaderent. Thomae certe adventum Episcopi, (circa a. 1209?) aliquanto majorem iis et animum et zelum addidisse, dubium non est; quem in paganismo opprimendo et Christiana propaganda fide et diligentem et non infelicem fuisse, vel inde patet, quod lucos et delubra, deputata olim ritibus paganorum, quae „de novo per eum conversi“ ad fidem, ecclesiae suae voluntate spontanea contulerant, Pontif.

[ocr errors]

80) In Bulla P. Honorii III ad Episcopum Finlandensem (Thomam?) Laterani idibus Januarii Pontif. anno V data (13 Jan. 1221), dicitur: Cum, sicut ex literis Upsalen. Archiepiscopi nostro est Apostolatui reseratum, Ecclesia tibi commissa de novo ad agnitionem venerit veritatis", et a circumadjacentibus barbaris nationibus, quae plantationem novellam eradicare nituntur, tribulationes multas sustineat et pressuras, ac earum saevitia ex subtractione mercimonii possit non modicum cohiberi, auctoritate tibi praesentium indulgemus, ut Christianos circummanentes, ne ad eos navigent et victualia seu alia necessaria deferant per censuram ecclesiasticam compescas. Vid. VASTOVIUS Ed. Col. p. 170, et ÖRNHJÄLM Vita Ponti de la Gardie, p. 28; cfr. A CELSE 1. c. p. 58, n. 16. Quod consilium barbaros, commerciis eos intercludendo coërcendi, saepe deinde, ut ex nuper allatis patet, a Pontificibus renovatum, haud sane ineptum fuisset, si Christianorum simul mercatorum compesci potuisset lucri fames, sine quorum avida diligentia nec praedam tanti vendere barbari potuissent, unde perpetuum cupiditati suae alimentum accrevit, nec opes tot expeditionibus, navalibus praecipue, suscipiendis, suffecissent.

-

[ocr errors]

Gregorius IX, litteris Perusi II Kal. Febr. Pontificatus anno II (d. 31 Jan. 1229) datis, eidem ecclesiae concessit et confirmavit 81): quas terras non contemnendae amplitudinis pretiique fuisse oportet, quoniam partem earundem Cappellano suo Episcopum haud multo post donasse reperimus 82), nec credibile est, eum nihil earum vel sibi vel ecclesiae suae Cathedrali reservasse? Caeterum novis hostium et maxime Ruthenorum atque Curonum irruptionibus, quae Episcopum quoque fugam hinc capessere atque in Gothlandiam abire cogebant, res ecclesiae suae vehementer fuisse rursus afflictas, et progressus novae religionis impeditos, facile intelligitur: donec per expeditionem Birgeri Ducis, et majore huc trajecto exercitu, et Tavastia devicta, novoque imperio accuratius constituto, confirmato, praesidiisque potentioribus munito, insignis plane in his terris rerum conversio contingeret, firmiorique tandem et religionis et reipublicae securitas et tranquillitas fundamento superstrueretur.

Caussas, easque graves et idoneas expeditionis a BIRGERO Jarlo, jussu nomineque Regis ERICI affinis sui, susceptae, post adductas supra de incursionibus, odio hostili et crudelitate Tavastorum in ecclesiam Fennicam Christianam expromta querelas et documenta, opus non est ut operose exquiramus. Magno autem studio sumtuque apparatum fuisse bellum, classemque insignem et numerosam ad Tavastos domandos fuisse missam, veteri scriptori facile cre

81) De hac re infra, in vita Thomae Episcopi, porro agemus. Cfr. interim A CELSE 1. c. p. 62, n. 6. Delubra autem, quorum hic mentio fit, aedes aut templa, idolis quasi habitanda tributa ac constructa haud fuisse, sed loca tantum diis venerandis consecrata, forte sepium quodam genere circumdata, notamus. Aedium sacrarum (paganorum cultui dicatarum) nullum habemus nomen vernaculum, nec vel ulla earum ad nos pervenit memoria, vel condendarum consilium conditioni ingenioque gentis convenit. Cfr. supra p. 52.

82) Etiam de hac re infra, in vita Episcopi Thomae, diligentius disputabitur. Cfr. A CELSE 1. c. p. 63, n. 6, et p. 66, n. 21.

Porthans Skrifter I.

5

dimus 83); licet dubium non sit, quin poëticis coloribus, pro modulo ingenii, narrationem suam exornare studuerit, expeditionemque ad paganos oppugnandos comparatam, magnifice laudare.

De barbarorum porro diligentia consilioque contra Svecorum sese impetum muniendi atque tuendi quod additur, minorem fidem mereri credas; quos ad latrocinia potius exercenda imparatosque invadendos et omni saevitia vexandos promtos, quam ad justum bellum propulsandum sollertes instructosque fuisse, existimare decet: quippe nulli nec communi parentes imperio, nec disciplinae militari adsvetos. Quare nec sese defendere acriter valuisse, nec magnum Svecis eos aggredientibus terramque eorum armata manu intrantibus negotium exhibuisse, videntur. An de bello tanta vi sibi inferendo apparatuque hostium tam diligenti ac ingenti quidquam antea resciverint, mature quidem satis ad cavendum, dubitari etiam potest. Hoc autem certum est, occurrisse Tavastos Svecis, seseque defendere conatos, sed fusos mox fugatosque fuisse, ac quotquot eorum hostium in manus inciderant, si Christo nomen dare (nihil licet aut parum sibi cognito) ac baptismi ritu initiari haud abnuebant, in fidem receptos, ac neque bonis neque libertate mulctatos 84); illam vero si recusabant conditionem, neci datos 85).

83) Auctori anonymo qui Svetice Chronicon composuit Rhythmicum Majus; Edit. Hadorph. p. 21 et 22: quem ERICUS OLAI unice sequitur, Hist. Svecor. Gothorumque; Ed. Messen. in 4:0 p. 108; Ed. Loccenii (Holm. 1654, 8:0) p. 58. Ipsi eventui coaevi auctores, qui has res explicent, desiderantur.

84) Cfr. Chronicon Rhythm. Majus, 1. c. p. 22. Cujus interpres ERICUS OLAI (1. c.) Datur, inquit, optio fugientibus, ut qui vellent fierent Christiani, vita et bonis sibi salvis remanentibus; alioquin tam vita quam bonis exciderent. Repertus quidem fuit, qui devictis Fennis omne terrarum fundorumque suorum dominium ereptum fuisse, fingere non vereretur; sed bene est, quod veritatis fidem manifestam, non historicis argumentis, sed caussidicorum arte atque ingenio in privatae caussae nescio quod patrocinium temere impugnatam, nihil necesse sit accuratius vindicare. 85) Chron. Rhythm. L. c.

Hoo them wille til handa gaa,

Ad quem locum classis Svecica appulerit, veteres non indicant Auctores. Ad Portum quidem Tavastorum vento secundo delatam fuisse, ERICUS OLAI dicit; is vero quis fuerit, aut ubi locorum situs, non significat 86).

Dk Christen warda of doopet faa,
Honom lato the godz ok lijf,
Ok frijd at lifwa uthan alt kijff.
Hwilken Heden ey wille saa,

Honom late the döden öfwergaa.

Scilicet non cupiditate praedae, ditionisve augendae, sed religionis praecipue Christianae propagandae caussa gerere bellum videri volebant! Praeda tamen locupleti auctos fuisse, idem auctor affirmat, suo modo de Svecorum exercitu ejusque gestis

canens:

The Christne lade ther til hampna,
Manga otaliga förgylte stampna,
Matte Hedna män ther see,
Ther mera matte förja än lee:

The toko thera baner of gingo i land,
Them Christne gick ther wäl i hand,
Thera skölla lato the ther skijna,
Öfwer alt thet land, ok hielma fina;

The wille gerna thera swärd fresta,
Oppa the hedna Tawesta,

Som iak wänte at the giorde,

Gull ok Sölff ok starcka hiorde. (Sc. praedam nacti sunt).
The Tawaste drogo tha undan,

The Hedna tappade, the Christne wunno.

Nimis simplex narratio, quamquam nec illa poëtico ornatu carens, (quo etiam vim auri argentique et pecorum numerosas greges victis barbaris ereptas, opulentam praedam Decano Upsaliensi dictam, retulerim?) recentioribus visa est; quare et castra munita Tavastis tribuunt, quorum nullam vetus carmen facit mentionem, et ea quomodo a Svecis sint expugnata describunt, etc.

86) OLAUS quidem PETRI in Chronico rer. Svecicar. MS. locum non definit accuratius, quam ut exercitum dicat a Rege transmissum in Finlandiam: non audemus tamen, veteris scriptoris contemta plane auctoritate asserere ad coloniam suam in Fennia jam confirmatam, Svecos classem appulisse, atque inde

« ZurückWeiter »