Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quam late arma sua Sveci prima hac expeditione circumtulerint, quamque magnam Finlandiae partem mox subegerint, definiri quidem exacte nequit: vix tamen nisi maritimam Finlandiae proprie sic dictae (ac forte Satacundiae?) oram, nec non Nylandiae adiisse, probabile est; magisque austrum versus quam orientem et septentrionem, suam dilatasse ditionem videntur 23); cujus consilii rationes facile

23) Rationes cur hoc credamus, praecipue ex coloniis Svecicis petimus, maritimam Nylandiae oram totam, usque ad fluvium Kymmene, et paullo ultra, hodieque tenentibus; cum Finlandiae contra proprie dictae, inprimis borealis, atque Satacundiae oris, vix ulli insidere Sveci reperiantur, (paucos enim in paroeciis Sastmola et Ulfsby reperiundos, ex vicina Ostrobotnia advenisse, palam est): quamvis non negemus, et ex Alandia, quae diu antea ad Svecos pertinuisse videtur, hujus gentis homines ad propiores Fennici etiam archipelagi (Skären) insulas fortassis transiisse sensimque sedes suas protulisse? et permixtas postea varie gentis utriusque sedes fuisse, ita ut inprimis Fenni quaedam nunc loca occupent, quae ad Svecos aliquando pertinuisse, vel ex nominibus eorum Svecanis liquet: ut nec omnes, ex insulis quas Sveci occupabant, Fennos mox fuisse submotos, ex Fennicis multarum nominibus, mirum licet in modum plerumque depravatis, colligere licet. Quin insulae etiam, continenti quidem propiores, boream versus ab Aboa sitae, atque post Töfsalenses illas singulae, Fennicos habent incolas; qui nullas fere australiores incolere inveniuntur. Et climatis ipsius benignior indoles huic consilio caussam dedisse videtur, et forte major quoque periculi et inquietationis ab his Estonum Careliorumque vicinis ac sociis metus, nisi a maris vicinia fuissent longius remoti. Sedes autem coloniae quod praecipue haec terrae pars delecta fuisset, inde etiam a Fennia distincta fuit et nomen Nylandiae (Terrae Novae) ei inprimis tributum. Minime tamen Nobilissimo STIERNHÖÖK assentiri possumus, (de Jure Sveonum et Gothor. vetusto, L. I. C. I, p. 19. sqq.), Regem eundem Careliam quoque adiisse et occupasse asserenti, Wiburgique (quod fere sesquiseculo recentius est) commoratum leges etiam huic urbi easdem privilegiaque quibus civitas Upsalensis fruebatur, concessisse: quem mirum errorem (secure mox et temere ab aliis repetitum, ex. gr. LoCCENIO, Hist. Svec. (ed. 2:dae 1676 in 4:0 curatae) p. 77; v. DALIN 1. c. §. 6 p. 108; Auctore Diss. de S. Henrico P. I, §. XVI, not. (x), p. 45 sq.) unde hauserit, conjicere nequeo; nec ubi Divi Erici illa privi

ex ipso situ locorum reperire licet. In paroecia quidem Kiulo occisum fuisse S. Henricum, adeoque ad borealem plagam iter tum suum, incolasque vel instituendi vel domandi studium, convertisse, veteri fama (de qua infra) traditur; sed ultra Björneburgensis tamen hodiernae urbis viciniam, primos hosce suos sociorumque conatus haud fuisse progressos, Historia etiam susceptae centum fere annis serius Birgeri Ducis in Ostrobotniam Tavastiamque expeditionis indicat, ac quae de fortuna et conditione incolarum, borealiores terrae partes habitantium infra adferentur, confirmabunt 24). Quin aliquam copiarum partem Rex Ericus,

legia Wiburgo data, quae Gustavo I et Carolo IX pro authenticis agnita et confirmata ibidem affirmat, invenerit, rescire valui. Num aliquis, qui semisomnis HUITFELDIUM legerat (Dan= marckis Rigis Krönicke, I Part. p. 104), postquam mentionem Erici Jadwardi fecisset, narrantem, Regem Daniae Svenonem (Grathe) Viburgum (Juthiae urbem) a. 1150 communiisse ac variis privilegiis ornasse, haec ad Wiburgum Careliae urbem, regnantemque eodem circiter tempore in Svecia Regem Ericum stulte traxit, eoque turpi errori ortum dedit? Recte autem fabulam rejecit jam WILDE Sweriges Lagars grund etc. §. XXVI, p. 79.

24) In Tavastiam usque penetrasse, si non Regem ipsum, relictos tamen hic Svecos, ex Literis colligi posse videatur Papae Gregorii IX, Upsalensi Archiepiscopo et suffraganeis ejus missis, dat. Laterani V idus Decembris a:o (pontificatus) XI (h. e. A. C. 1237), quae habentur apud VASTOVIUM Vit. Aquil. Ed. Colon. p. 176 et GRUBERUM 1. c. p. 261. Docent enim transmissas ad Pontificem Antistitum horum literas continuisse, illorum qui Tavasti dicuntur nationem olim multo labore et studio eorundem Antistitum et praedecessorum suorum ad fidem catholicam conversam exstitisse, quare etiam barbari iidem Apostatae appellantur. Sed verba Pontificis non esse nimis premenda, illamque Tavastorum conversionem aliquanto serius factam fuisse, cum alia quaedam argumenta indicant, tum quod ecclesia illa Tavastensis in iisdem literis novella ecclesiae Dei plantatio de Tavastia vocatur, (unde Fennicis caeteris recentiorem fuisse credas), confirmat; forte post constitutas demum curatius seculi XIII initio apud nos res ad religionis curam regimenque ecclesiae pertinentes, fundata.

Quod autem Generos. Dn. DALIN aliique (Vid. Diss. de S. Henrico P. I, §. XVII,) post Dn. Er. Frosterum (cujus illas

Porthans Skrifter 1.

2

eadem adhuc aestate (ut ex Auctoris nostri narratione in vita b. Henrici patet) domum reversus, hic locorum reliquerit, et religionis propagandae ministris praesidio futuram, et victum bello populum in fide contenturam, dubitari non potest; quam etiam castro quodam contra subitos incolarum impetus sese muniisse, non est improbabile, unde prima fortasse arcis Aboënsis initia arcessenda sint 25)? Atque hujus opportunitate expeditionis usos, colonos quoque Svecos sedes in objectis Finlandiae Nylandiaeque littori insulis (Sfären) maritimaque posterioris hujus provinciae ora fixisse, verisimile est; ut simili occasione consilioque Dux Birgerus postea australiorem Ostrobotniae oram coloniis. Svecicis habitandam dedit. Non enim alius, ad has terras, ante Thorkillum Canuti filium postea susceptae expeditionis, memoria exstat 26): hac autem antiquiores, Svecorum

Obss. ad antiquit. Ostrobotnicas pertinentes ms. ad manum habeo) narrat, 1. c. §. 6, p. 108, R. Ericum IX Ostrobotniam quoque subegisse, exscensione prope Korsholmiam facta, id eo minus debuisset commemorari, quo diligentius Dn. MATHESIUS (Diss. de Ostrobotnia, p. 31, not. k), qui testis laudatur, et unde illam narrationem Vir Generosissimus sumsit, jam monuerat, Frosterum errore manifesto R. Ericum IX cum Erico XI, et expeditionem illius cum posteriore quae hujus tempore, ductuque Birgeri Ducis, suscepta fuit, confudisse.

25) Prima enim arcis hujus exstructio caeterum ignoratur; antiquam tamen esse, et primarium olim fuisse Finlandiae castrum, satis constat. Cfr. RHYZELII Sviogoth. munit. p. 1. seq. ubi quae (post Dissertationis de S. Henrico auctorem, P. I, p. 54 sq.) commemorat ille vestigia expeditionis R. Erici Sancti, quam parum certa sint, vel ex nomine aequoris (fiärd) quod insulas Runsala, Hirvisalo, Satava, Rimito etc. interluit, discere licet, quodque a Fennico Airisto (retis genere, quod hyeme sub glacie trahitur, winter-not) corrupte Sveci Erstan pronuntiant; id ille nempe ab Erikstan (nescio qua commoda significatione) ortum, admodum improbabiliter docet.

26) Ducis Guttormi et Archiepiscopi Stephani expeditionem, quam a. circiter 1164 susceptam fuisse tradit ÖRNHJÄLM (1. c. C. V. p. 491) et cum eo alii, fictam esse ac idoneo teste plane destitutam, luculenter docet LAGERBRING 1. c. C. 8, §. 8 p. 185 sq. Quin nec ipsae illae ad quas provocant, lite

in his oris sedes utique videntur; ac Thorkillum, qui in vicinia conditae a se novae arcis Wiburgensis, colonos Svecos nullos collocavit, hoc consilium minus aut necessarium

nus

rae Papae Alexandri III, datae Tusculi V idus Sept. atque ad nominatum nuper Archiepiscopum Ducemque missae (quas praeter ÖRNHJÄLMIUM 1. c. exhibet VASTOVIUS 1. c. p. 161. Ed. Colon. Cfr. A CELSE Apparat. ad Hist. Sveogoth. Sect. I. p. 41) diligentius inspectae, huic conjecturae favere, mihi quidem videntur. Dicit Pontifex, gravem esse ad Apostolicam sedem querelam perlatam, quod Finni semper imminente sibi exercitu inimicorum, fidem servare Christianam promittunt, et praedicatores et eruditores Christianae legis desideranter requirunt, et recedente exercitu fidem abnegant etc. Quare judicat non esse dignum ut eis in adversitate Christianum nomen defensionem conferat quod in prosperitate despicere et horrere probantur: hinc addens, universitatem vestram monemus atque mandamus, quatea fallaciis et fraudibus eorum ita prudenter et discrete de caetero caveatis, quod si ingruerit necessitas ad auxilium et defensionem, vestram non possint recurrere, nisi munitiones, si quas habent, vobis tuendas assignent, aut alias adeo sufficientem cautionem exhibeant et securitatem, quod a modo nullatenus pedem retrahere aut vestram prudentiam valeant circumvenire, sed Christianae fidei documenta cogantur tenere firmiter et servare, ne amplius de eorum numero videantur de quibus dictum est, confitebitur tibi, cum benefeceris ei. Primum quidem, de Fennis aggrediendis aut nova expeditione contra illos suscipienda, nullum hic mandatum occurrit; multo minus revera susceptam fuisse, hinc effici potest. Deinde, aeque commode, si non commodius, de conditionibus sub quibus auxilium Fennis, ab aliis inimicis afflictis Svecorumque opem et praesidium implorantibus, hi impertire deberent, explicari posse Pontificis consilium videtur, quam de cautionibus in gente hac debellanda a Svecorum exercitu observandis. Mirum sane videri queat, Svecorum copias, ad religionis Christianae professionem Fennos permoturas, vocari a Pontifice exercitum inimicorum; cum religionem Christianam professis parceretur, ei dici illis in adversitate Christianum nomen defensionem conferre; ac cum a Svecis victi territive in fidem reciperentur, hoc ei audire ingruentem necessitatem, qua pressis non debere Fennis concedi ut ad auxilium et defensionem Svecorum possent recurrere, nisi munitionibus suis traditis etc. Certe haec de Fennis Sveco imperio obsequium jam pollicitis, (quamvis religionem vi obtrusam inimico animo prosequentibus), ideoque a Careliis, Russis aliisque nationibus barbaris,

aut aptum rationibus suis existimasse, credere licet 27). Inter colonos autem qui Erici Regis tempore immigrabant, manum inprimis Helsingorum insignem fuisse, probabile est, (licet nec numerum eorum, nec duces, tacentibus veterum monumentis, prodere nos audeamus 28); idque non modo nominibus locorum credimus, ab Helsingis ductis 29), sed aliis quoque non obscuris rei ejusdem vestigiis 30).

saepius hostiliter impetitis Svecorumque auxilium orantibus, (cujus rei testimonia infra dabimus indubia), facilius capias? Nihil tamen affirmo.

27) Sensim plures ex Svecia potuisse novos advenire colonos, negare quidem nolumus; sed nec tamen affirmandi rationes adsunt. Convocato praeterea qui remansit populo terrae, pacem dedisse, post partam victoriam Rex Ericus dicitur, (vid. ISRAËL ERLANDI, Vita S. Erici ed. a SCHEFFERO, p. 9, et VASTOVIUS in Ejusdem Vita); ut sedibus suis Fennos a novis advenis passim exturbatos postea fuisse, vix sit probabile; nee bellum cum maritimis saepius deinde exarsisse, demonstrari potest. Munitiones si quas haberent, Fennis adimi jussit Romanus Pontifex, non vero terras possessionesque eripi. Nec incultam incolisque vacuam relictam fuisse hactenus oram maritimam, probabile videtur.

28) Qui scire vult, quid de his rebus fabulentur alii, nullas illi neque afferentes neque habentes assertionum suarum rationes, consulat imprimis Dissert. ERICI ALROT de Gestricia (Upsal. 1722 4:0 ed.) Part. Post. p. 4; unde discere licet coloniam ducentorum et quadraginta circiter hominum ex Gestricia et Helsingia in Finlandiam fuisse missam: quam rem, cujus plane nullam vetera monumenta memoriam conservant, ex peculiari sine dubio revelatione auctor rescivit! Nomina etiam Ducum alii liberaliter suppeditant.

29) Paroecia Helsing, urbs Helsingfors etc. Cfr. BUREI Descr. Svec. p. 34 et 35, atque L. PAULINI Gothi Hist. Arct. L. I, c. XXIV, p. 84.

30) In Literis R. MAGNI Erici F. datis Westrearos a. 1331, die exaltacionis S. Crucis, de Decimis ab incolis Advocaciae (Praefecturae) Wiburgensis pendendis, ad quam Nylandia olim pertinuit, illi dispescuntur in eos qui habitant in jure Karelico (Savolaxia et Carelia) et eos qui habitant in jure Helsingico (Nylandia). Vid. Lib. Privilegior. Eccles. Aboënsis (Åbo Dom fyrkas Swartbof) Fol. 7 sq.

In Literis Beronis Legiferi Nylandiae, dat. Tenaliae a. 1345, dominica Reminiscere (Ibid. Fol. 6), legitur: apud habita

[graphic]
« ZurückWeiter »