Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

CAP. I.

DE PHAETHONTE HESIODEO.

De Phaethonte Hesiodeo cum alii aliter dixissent, tum nuper fuse disputavit C. Robertus Eratosth. catast. reliq. p. 214 ss. et Hermae vol. XVIII inde a p. 434. atque conlatis scholiis Strozzianis in Germanicum (p. 174, 6 ss. Br.) cum Hygini fabulis 152b et 154 id sane effecisse Robertum censeo, ut argumentum quale fuerit in mythographorum syntagmatis probe iam cognoscatur, sed quod ipsius Hesiodi argumentum expiscatum se esse arbitratur, me quidem adsentientem non habet. cuius viri docti sententiam ut refellam, testimonia in uno conspectu composita deinceps examinabo:

Schol. Strozz.:

<Fluvius . . . supter cetum collocatus in caeli regione cernitur, ad quem sinister Orionis pes extenditur> ab Arato vel Pherecyde Eridanus qui et Padus esse putatur ...

Hyg. fab. 152b:

Hesiodus autem dicit inter astra Phaethon Solis et Clymenes filius collocatum propter Phaethonta Solis cum clam patris currum conscenet Clymenes filium, qui clam dicitur disset et altius a terra esset elatus, currum patris ascendisse, cumque a prae timore decidit in flumen Eridaterra altius levaretur, prae timore in num. hunc Iuppiter cum fulmine Eridanum fluvium qui et Padus ce- percussisset, omnia ardere coeperunt. cidisse eumque percussum fulmine a Iovis [ut omne genus mortalium Iove. omnia ardere coepisse caussa- cum caussa interficeret, simulavit se id que extinguendi universos amnes im- velle extinguere]') amnes undique missos esse omneque mortalium | irrigavit omneque genus mortalium 1) interpolatoris nugas uncis inclusi.

genus interiisse praeter Pyrrham et Deucalionem.

sorores quoque Phaethontis flentes in arbores populos versae fuisse, lacrimae quoque earum in electrum duratae dicuntur Heliadesque appellatae. ipsae autem nomina habuisse Merope Helie Aegle Lampetie Phoebe Aetherie Dioxippe.

Cygnus quoque rex Liguriae Phaethontis propinquus dum defleret et ille 2) in cygnum conversus <est>. is quoque moriens flebile canit.

interiit praeter Pyrrham et Deuca-
calionem. at sorores Phaethontis,
quod equos iniussu patris iunxerant,
in arbores populos commutatae sunt.
fab. 154 Phaethon Hesiodi.
[Phaethon Clymeni Solis filius et
Meropes nymphae filius, quam Ocea-
nitidem accepimus, cum indicio patris
avum Solem cognovisset impetratis
curribus male usus est. nam cum
esset propius terram vectus, vicino
igni omnia conflagrarunt et fulmine
ictus in flumen Padum cecidit.] hic
amnis a Graecis Eridanus dicitur,
quem Pherecydes primus vocavit.
[Indi autem, quod calore vicini ignis
sanguis in atrum colorem versus est,
nigri sunt facti] sorores autem Phae-
thontis dum interitum deflent fratris
in arbores sunt populos versae. harum
lacrimae, ut Hesiodus indicat, in
electrum sunt duratae, Heliades
tamen nominantur. sunt autem Me-
rope Helie Aegle Lampetie Phoebe
Aetherie Dioxippe.

Cygnus autem rex Liguriae qui fuit Phaethontis propinquus dum deflet propinquum in cygnum conversus est. is quoque moriens flebile canit.

Robertus totam narrationem praeter Pherecydis mentionem Hesiodeam esse opinatus 3) singula dum perlustrat inprimis illud tanquam veteris poetae singulare premit, quod iuvenem prae timore in Eridanum cadentem faciat lapsumque demum Iovis fulmine percussum. nituntur haec verbis apud scholiastam Strozzianum.. cumque a terra altius levaretur, prae timore in Eridanum fluvium.. cecidisse eumque percussum fulmine a Iove et Hyginianis: cum . . altius e terra esset elatus, prae timore decidit in flumen Eridanum. hunc Iuppiter cum fulmine percussisset, omnia ardere

2) scholiastam scripsisse puto dum defleret illum. 3) de Cycno dubitat R. num Hesiodus dixerit.

coeperunt. sed si grammaticam rationem spectas, haec duo pronomina hunc et eum eodem iure referre possis ad Eridanum, quem re vera fulminis divini participem fuisse abunde docet schol. Arat. 355 λείψανον Ηριδανοῖο πολυκλαύτου ποταμοῖο] καὶ γὰρ ἐκεραυνώθη μετασχὼν τοῦ κεραυνοῦ τοῦ Φαέθοντος· εἰς αὐτὸν γὰρ κατηνέχθη ὁ Φαέθων ὑπὸ Διὸς καταφλεχθεὶς διὰ τὸ ἐπιβῆναι τῷ τοῦ Ἡλίου ἅρματι. itaque hac in re Hygini testimonio quod in utramque partem valet abstinendum erit. quod damnum resarcire me posse spero prolato altero testimonio adhuc neglecto. haec enim leguntur apud schol. Strozz. p. 185, 4 ss. (Breys.): Phaethontem Solis et Clymenes filium esse dixerunt et quia paternos currus adfectans sibi atque mundo concremationis detrimenta conflaverit 4) et a love fulmine percussus in Eridanum deciderit fluvium sic Hesiodus refert et a Sole patre inter sidera collocatus. exscripta sunt ex scholiis Sangermanensibus (p. 228, 17 ss.), ubi tamen desunt verba sic Hesiodus refert, quae post Roberti disputationem (Erat. cat. p. 209) ex archetypo scholiorum Sangermanensium fluxisse mihi quidem constat. obverterit quispiam scholiastam Strozzianum, qui paullo ante Hygini narrationem exscripsisset, facile hinc Hesiodi mentionem potuisse supplere. at expectamus, si supplevisset, eum plane eadem rettulisse. quo modo vero fieri potuit, ut perversissimum illum rerum ordinem hic apte commutaverit? perversissimum ordinem dixi, qualem nunc apud Hyginum legimus. quis enim quaeso intellegat Phaethontem vix in currum patris sublatum subito prae timore deci. disse, deinde cum nihil mali mundo fecisset fulmine percussum, denique hoc ipso fulmine incendium orbis terrarum factum esse? hanc fabularis historiae conformationem si sequimur, nulla iam culpa iuveni attribuitur nisi quod currum conscendit immo crimen defertur ad Iovem ipsum. nam iure quaesiveris, cur illum lapsum atque in fluvio iacentem fulmine tetigerit, non insidentem currui patris. mirum sane facinus, quod vereor ut quis explicare possit. nam quod inflammato Phaethontis Hesiodei corpore mundum sicuti Euripidei aerarium Meropis incensum esse speciose posuit Robertus (Herm. XVIII

*) cod. conflixerit, correxi ex G.

p. 439), Euripideum fulmine iam tactum esse oblitus est. sed ne nimium ex scholiasta Strozziano concludere videar, concedo verba quae antecedant redire ad Fulgentium (myth. I 15), reliqua vero compono cum Hygino de astron. II 42: de quo <sc. Phaethonte> complures dixerunt, ut patris inscienter currum vectus incenderit terras, quo facto ab love fulmine percussus in Eridanum deciderit 4a) et a Sole inter sidera sit perlatus. quem cum Robertus ipse attulerit, videat qua ratione narrationem contractam quidem sed planam atque perspicuam cum illa inconvenienti, quam auxilio scholii Strozziani ex duabus fabulis restituere conatus est, conciliare possit. tertium Hesiodi testem addit Platonem (Tim. p. 22c): ὡς ποτε Φαέθων Ηλίου παῖς τὸ τοῦ πατρὸς ἁρμα ζεύξας διὰ τὸ μὴ δυνατόν εἶναι κατὰ τὴν τοῦ πατρὸς ὁδὸν ἐλαύνειν τά τ' ἐπὶ γῆς ξυνέκαυσε καὶ αὐτὸς κεραυνωθεὶς διεφθάρη. ne hic quidem cum fabularum scriptore concinit vereorque num apte adlatus sit, nam verba quae pressit Robertus τὸ τοῦ πατρὸς ἅρμα ζεύξας minime respondent Hyginianis cum clam patris currum conscendisset. itaque Platonem si missum fecerimus, duo restant testes qui contra Hyginum pugnant: Hyginus ipse in astronomia et scholiasta ille Strozzianus. quid de his statuendum est? astronomiae libro ab Hygino conscripto usum esse scholiastam Sangermanensem, ex quo pendet Strozzianus, contendit Robertus (p. 195) et revera demptis nugis Fulgentianis bene omnia coeunt, praeter quod 'complures' Hygini 'Hesiodum' diserte dicit scholiasta. quae cum ita sint, meo iure contendo utrumque ex eodem fonte Pseudoeratosthene i. e. scholiis Arateis fabulam Phaethonteam hausisse, cui auctor adscriptus fuerat Hesiodus. ex hoc igitur astronomiae capite adsumpto scholiastae Strozziani testimonio disputatio de argumento carminis Hesiodei proficisci debet. Phaethon vero Hesiodi ut est in libro fabularum, minime argumentum unius carminis Hesiodei exhibet, sicuti visum est Roberto, sed ex variis auctoribus concinnatus est non sine gravi compilatoris

errore.

4a) deciderit cod. Harl. 647 s. IX/X, qui continet epitomas astronomicorum Hygini (Vogels progr. Crefeld 1884); idem coniectura assecutus erat Buntius, vulgo legebatur deiecerit.

[ocr errors]

Cicero de off. III 94 his verbis fabulam commemorat: Sol Phaethonti filio, ut redeamus ad fabulas, facturum se esse dixit quicquid optasset; optavit ut in currum patris tolleretur; sublatus est. atqui is antequam constitit, ictu fulminis conflagravit ubi ad verba diductis litteris expressa animum velim attendas. quodsi Hyginus simile quid de iuvene nondum multum caeli permenso in fonte suo repperisse censendus est, facile erroris originem explicaveris 5). porro diluvium Deucalioneum non ex Hesiodo desumptum est, sed ex syntagmate mythographi qui res illas fabulosas in temporum ordinem digerere studuit. cardo disputationis Roberti hic vertitur: etenim diluvii mentione scite usus eo devenit, ut catalogis Hesiodeis fabulam inserendam esse statuerit. at aperte falsus est. nam diluvium Deucalioneum ex incendio Phaethonteo ortum esse probi testes ignorant. Plat. Tim. p. 22: πολλαὶ καὶ κατὰ πολλὰ φθοραὶ γεγόνασιν ἀνθρώπων καὶ ἔσονται, πυρὶ μὲν καὶ ὕδατι μέγισται, μυρίοις δὲ ἄλλοις ἕτεραι βραχύτεραι. deinde fabula Phaethontea explicata ita pergit: ὅταν δ ̓ αὖ θεοὶ τὴν γῆν ὕδασι καθαίροντες κατακλύζωσιν, οἱ μὲν ἐν τοῖς ὄρεσι διασώζονται κτέ. vides illum iuxta posuisse et incendium et diluvium, sed hoc ab illo perspicue distinxisse. neque aliter Lucretius V 392 ss., ubi de aquae et ignis certamine:

tantum spirantes aequo certamine bellum
magnis inter se de rebus cernere certant,
cum semel interea fuerit superantior ignis
et semel, ut fama est, umor regnarit inarvis.
ignis enim superat et lambens multa perussit,
avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
aethere raptavit toto terrasque per omnis:
at pater omnipotens ira tum percitus acri
magnanimum Phaethonta repenti julminis ictu
deturbavit equis in terram Solque cadenti
obvius aeternam succepit lampada mundi
disiectosque redegit equos iunxitque trementis,

5) fabulam Euripideam respexisse Ciceronem exemplis quae sequuntur Hippolyti

nescio cur hoc pro spurio habuerit Baiterus

et Iphigeniae satis probabile fit. cui obstat Euripidis fragm. 779. sed errorem vel potius nimiam dicendi brevitatem agnoscere malo quam ad nugatorias confugere ariolationes. ceterum conferas, quae adn. 20 et 34 disputabimus.

« ZurückWeiter »