Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

qui non posuerunt Dominum adjutorem suum, sed multitudine divitiarum suarum gloriantur;" quod animorum elationes et gestus incompositi satis comprobant et ostendunt. Videtur siquidem ad impletum, quod pagani præsagio oculi fuerat figuratum,

Omnia naturæ præpostera legibus ibunt.

Non sic habenda fides. Nec mirum; servit enim Sarah, et Agar imperat; affliguntur liberi, et servi obtinent principatum. Volentes igitur, tantæ insolentiæ morbo necessariam adhibere medelam, ut plenius et perfectius theologiæ studio insistatur, quæ directæ iter ostendit salutis, vel saltem philosophicis disciplinis, quæ etsi pietate careant, tamen dirigunt ad sciendum, et cupiditatis reddunt extorrem ; quæ et " omnium malorum radix, et idolorum servitus" perhibetur. Hac irrefragabili constitutione statuimus, ut nullus de cætero sæcularium legum professor, seu advocatus, quatenuscunque in legum facultate singularis gaudeat præeminentiæ privilegio speciali, ad ecclesiasticas dignitates, personatus, præbendas, seu etiam minora beneficia assumatur; nisi in aliis liberalibus disciplinis sit expertus, et vita et moribus commendatus existat. Cum per tales et ecclesiæ deturpetur honestas, et sanctitas exulet : et fastus et cupiditas ita regnent, quod in cunctis sui lateribus gravem dolorem sentiat Mater Ecclesia admirandis ulceribus sauciata. Si qui vero prelatorum, contra hoc statutum salubre, presumptione damnabili aliquid attemptaverint; factum suum noverint ipso jure, et se illa vice, potestate conferendi privatos. Et si presumptionem iteraverint, pœnam divortii a prelaturis suis poterant formidare. Præterea cum in Franciæ, Angliæ, Scotiæ, Walliæ, Hispaniæ, et Hungariæ regnis, causæ laicorum non imperatoriis legibus, sed laicorum consuetudinibus decidantur; et cum ecclesiasticæ, sanctorum patrum constitutionibus valeant terminari, et tam canones quam consuetudines plus confundantur legibus, quam juventur (præcipue propter nequitiam); fratrum nostrorum, et aliorum religiosorum consilio et rogatu statuimus, quod in prædictis regnis, leges seculares de cætero non legantur: si tamen hoc de regum et principum processerit voluntate: primo tamen statuto, semper et irrefragabiliter in suo ordine duraturo. Datum Romæ.

XXXIX.

The Bishop of Lichfield and Coventry's Letter to the Archdeacon of Stafford, to summon them to the Synod, or Convocation, at Merton.

Burton.

p. 388.

724.

Rogerus Dei gratia Coventrensis et Lichfeldensis Episcopus Annal. dilecto filio archidiacono Staffordiæ salutem, gratiam, et benedictionem. Mandatum venerabilis patris B. Dei gratia Can- A.D. 1258. tuariensis archiepiscopi, totius Angliæ primatis, recepimus in hæc verba: B. permissione divina Cantuariensis archiepiscopus, totius Angliæ primas, venerabili in Christo fratri Dei gratia Coventrensi et Lichfeldensi episcopo, salutem, et fraternæ dilectionis in Domino semper augmentum. Cum propter Ecclesiæ Anglicanæ eventus et causas, quas fraternitatem vestram ignorare non convenit, fratrum nostrorum congregationem videamus opportunam; devotionem vestram rogamus, monemus, et exhortamur in Domino, sub obedientiæ debito firmiter injungentes quatenus die Jovis proxima ante instans festum S. Barnaba Apostoli, apud Mertonam curetis vestram presentiam exhibere, qualibet occasione cessante; ut in hac urgente necessitate, Ecclesia, nostro regimini commissa, per vos et alios fratres nostros gratum habeat providi consilii fulcimentum. Vocetis etiam decanos cathedralium, ac aliarum ecclesiarum; nec non etiam abbates, priores majores, insuper et archidiaconos, vestræ diœcesis universos, ut cum literis suorum subditorum procuratoriis loco et die antedictis compareant, ut quod communi deliberatione provisum fuerit, ex membrorum cohærentia firmius roboretur. Data apud Lamhedam, XIII. Cal. Maii, anno Dom. MCCLVIII. Hoc igitur mandatum vice nostra diligentius exequamini, ac nihilominus vos ipsi compareatis dictis die et loco, cum literis procuratoriis cleri totius archidiaconatus vestri, ut vestri presentia firmius roboretur, quod ad utilitatem Ecclesiæ Anglicanæ de consilio et assensu vestro contigerit provideri. Data vi. Cal. Maii, pontificatus nostri anno primo.

XL.

King Edward I.'s Writ to the Bishops, to send their Quota of Conventio-
Men into the Field to suppress the Insurrection of the Welsh.
Edvardus Dei gratia Rex Angliæ, Dominus Hiberniæ, et .D. 1276.

nes, Literæ, &c. tom. 2. p. 74.

Conven

Dux Aquitaniæ, venerabili in Christo patri domino R. eadem gratia Cantuariensi archiepiscopo, totius Angliæ primati, salutem.

Quia Lewelinus filius Griffini princeps Walliæ, et complices sui rebelles nostri, terras nostras, et fidelium nostrorum in partibus Marchiæ invaserunt, et de die in diem invadunt; et homicidia, et alia damna enormia, ibidem perpetrarunt: et idem Lewelinus nobis, prout deberet, obedire contempsit, et contemnit, in nostri prejudicium et contemptum, et vestri, et aliorum fidelium nostrorum grave dampnum, et exhæredationem manifestam; per quod jam exercitum nostrum summoneri fecimus, quod sit apud Wygorniam in octabis sancti Johannis Baptistæ proximo futuris, ad rebellionem dicti Lewelini et fautorum suorum reprimendam.

Vobis mandamus quod dictis die et loco habeatis servitium vestrum nobis debitum paratum ad proficiscendum nobiscum exinde in expeditionem nostram contra prædictum Lewelinum et complices suos, rebelles nostros: teste meipso apud Winsor, 12° die Decembris, anno regni nostri quinto.

Writs were sent in the same form to the archbishop of tiones, Li- York, and the suffragans of both provinces; and also to the

teræ, &c.

tom. 2.

p. 75.

abbeys.

XLI.

Coke's In

stitutes, part 2.

fol. 487.

The Statute of Circumspecte Agatis, as it stands in the Record. An. 13 Ed. 1. Rex talibus judicibus, salutem. Circumspecte agatis de negotiis tangentibus episcopum Norwicensem, et ejus clerum, non puniendo eos si placitum tenuerint in curia christianitatis A.D. 1285. de hiis quæ mere sunt spiritualia, viz. De correctionibus quas prælati faciunt pro mortali peccato, viz. Pro fornicatione, adulterio, et hujusmodi, pro quibus aliquando infligitur pœna corporalis, aliquando pecuniaria; maxime si convictus fuerit de hujusmodi liber homo.

Item, Si prælatus puniat pro cœmeterio non clauso, ecclesia disco operta, vel non decenter ornata, in quibus casibus alia pœna non potest infligi quam pecuniaria.

Item, Si rector petat versus parochianos oblationes, et decimas debitas vel consuetas, vel si rector agat contra rectorem de decimis majoribus, vel minoribus, dummodo non petatur quarta pars valoris ecclesiæ.

Item, Si rector petat mortuarium in partibus ubi mortuarium dari consuevit.

Item, Si prælatus alicujus ecclesiæ, vel advocatus petat a rectore pensionem sibi debitam, omnes hujusmodi petitiones sunt faciendæ in foro ecclesiastico.

De violenta manuum injectione in clericum, et in causa diffamationis concessum fuit alias, quod placitum inde teneatur in curia christianitatis, cum non petatur pecunia, sed agatur ad correctionem peccati, et similiter pro fidei læsione. In omnibus prædictis casibus habet judex ecclesiasticus cognoscere, regia prohibitione non obstante.

XLII.

The Competitors of the Kingdom of Scotland's Submission of their claim to the decision of King Edward I., and their acknowledgement of his being the supreme Lord of the Kingdom of Scotland.

et Acta

725.

A touz qi ceste lettre verront ou orrount, Florence, counte Conventiode Holand, Robert de Brus, seignor du Val d'Anaunt, Johan nes, Literæ, de Baillol, seignor de Gaweye, Johan de Hastinges, seignor de Publica, Bergeveny, Johan Comyn, seignor de Badenough, Patrick de p. 529. Dunbar, counte de la Marche, Johan de Vescy por son pere, Westm. ad Nicholes de Soules, et William de Ros, salus en Dieu.

Come nous entendoms avoir droit en realme d'Escoce E cel droit Moustier, chalenger, et averrer devaunt celui, qi pluis de poer juridiccion, &c. reson eust de trier nostre droit.

E le noble prince, Sire Edward, par la grace de Dieu, roy d'Engleterre, nous eyt enfourmez, par bones et suffisauntes resons, qe a lui apert, et avoir doit la soverayne seignorie du reamne de Escoce, et in conussaunce de oir, trier, et terminer nostre droit.

Nous, de nostre propre volunte, saunz nule manere de force ou destresce voloms, otrioms, et grauntoms de receyure droit devaunt lui, com soverayne seignor de la terre.

E voloms ia le mems, promettoms qe nous averoms, et tendroms ferm et estable son fete, qe lue en portera le realme, a qi droit le durra devaunt lui.

En tes moinge de cest chose nous avoms mys nos seale a cest escrit.

Fet et done a Norham, le Mardy prochein apres la Assenssion, l'an de Grace 1291.

tom. 2.

Mat.

an. 1291.

[blocks in formation]

XLIII.

John Archbishop of York's Licence to the Judges, for holding the Assizes from Septuagesima to the beginning of Lent. Johannes permissione divina Ebor. Archiepiscopus, Angliæ Primas, dilectis sibi Hugoni de Cressingham et sociis suis justitiariis domini regis apud Eboracum itinerantibus, salutem et gratiam salvatoriam. Licet pro communi salute fidelium provido ecclesiasticæ dispositionis judicio ordinatum fuerit et statutum, quod certis anni temporibus contemplativæ devotioni deditis, secularis potestas neminem possit compellere ad jurandum; amore tamen justitiæ, quam maturari æquum credimus atque pium, ex quadam conniventia toleramus, quod assizas quascunque mortis antecessoris et novæ disseisinæ, quas coram vobis ventilari contigerit, hoc instanti Septuagesimæ et Sexagesimæ tempore capiatis et quod justum fuerit faciatis, super quo vestras conscientias oneramus. Bene valete. Data apud Wilton, Idibus Februarii, anno Gratiæ 1293, et pontificatus nostri nono.

XLIV.

The English Barons' Letter to the Pope, in which they deny that the Realm of Scotland is a Fee of the See of Rome, or that the Pope has any manner of Jurisdiction in Temporals.

Sanctissimo in Christo patri domino B. divina Providentia sanctæ Romanæ Ecclesiæ summo pontifici sui devoti Filii.

Johannes comes Warennæ.

Thomas comes Lancastriæ, &c. (usque ad centum nomina Baronum vel circiter.)

Sancta Romana Mater Ecclesia, per cujus ministerium fides catholica gubernatur, in suis actibus cum ea, sic ut firmiter credimus et tenemus, maturitate procedit, quod nulli præjudicare, sed singulorum jura, non minus in aliis, quam in seipsa, tanquam Mater Alma, conservari valet illæsa.

Sane, convocato per serenissimum dominum nostrum Edvardum, Dei gratia, regem Angliæ illustrem, parliamento apud Lincolniam generali; idem dominus noster quasdam literas

« ZurückWeiter »