Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Adsensere dei. Coniunx quoque regia visa est cetera non duro, duro tamen ultima vultu dicta tulisse Iovis seque indoluisse notatam. 160 Interea quodcumque fuit populabile flammae Mulciber abstulerat; nec cognoscenda remansit Herculis effigies, nec quicquam ab imagine ductum matris habet, tantumque Iovis vestigia servat. Utque novus serpens posita cum pelle senecta 165 luxuriare solet squamaque nitere recenti; sic ubi mortalis Tirynthius exuit artus,

parte sui meliore viget, maiorque videri coepit et augusta fieri gravitate verendus. Quem pater omnipotens inter cava nubila raptum 170 quadriiugo curru radiantibus intulit astris.

Hercules

becomes

a

God

[graphic][merged small][merged small]

The ill-fated Union

XVIII. ORPHEUS AND EURYDICE

Inde per immensum croceo velatus amictu aethera digreditur Ciconumque Hymenaeus ad

oras

tendit, et Orphea nequiquam voce vocatur.
Adfuit ille quidem, sed nec sollemnia verba
nec laetos vultus nec felix attulit omen.

Fax quoque quam tenuit lacrimoso stridula fumo
usque fuit, nullosque invenit motibus ignis.
Exitus auspicio gravior. Nam nupta per herbas

[graphic]

Orpheus visits

Hades

EURYDICE
(Gem)

dum nova Naiadum turba comitata vagatur,
occidit in talum serpentis dente recepto.

Quam satis ad superas postquam Rhodoperus

auras

deflevit vates, ne non temptaret et umbras,
ad Styga Taenaria est ausus descendere porta,
perque levis populos simulacraque functa sepulcro
Persephonen adiit inamoenaque regna tenentem

[merged small][merged small][ocr errors]

umbrarum dominum. Pulsisque ad carmina nervis
sic ait: "O positi sub terra numina mundi,
in quem reccidimus, quicquid mortale creamur,

si licet et falsi positis ambagibus oris

20 vera loqui sinitis, non huc, ut opaca viderem
Tartara, descendi, nec uti villosa colubris

terna Medusaei vincirem guttura monstri.
Causa viae est coniunx, in quam calcata venenum

His
Song

[graphic][merged small]

vipera diffudit, crescentisque abstulit annos. 25 Posse pati volui, nec me temptasse negabo; vicit Amor. Supera deus hic bene notus in ora est; an sit et hic, dubito. Sed et hic tamen auguror esse; famaque si veteris non est mentita rapinae,

vos quoque iunxit Amor. Per ego haec loca plena timoris,

30 per Chaos hoc ingens vastique silentia regni,

Death

the

Goal

of

Life

Eurydice released

But

is

again lost

Eurydices, oro, properata retexite fata

Omnia debentur vobis, paulumque morati

serius aut citius sedem properamus ad unam. Tendimus huc omnes, haec est domus ultima,

vosque

humani generis longissima regna tenetis.

Haec quoque, cum iustos matura peregerit annos,
iuris erit vestri; pro munere poscimus usum.
Quod si fata negant veniam pro coniuge, certum est
nolle redire mihi; leto gaudete duorum."

Talia dicentem nervosque ad verba moventem
exsangues flebant animae, nec Tantalus undam
captavit refugam, stupuitque Ixionis orbis,
nec carpsere iecur volucres, urnisque vacarunt
Belides, inque tuo sedisti, Sisyphe, saxo.

Tunc primum lacrimis victarum carmine fama est
Eumenidum maduisse genas. Nec regia coniunx
sustinet oranti, nec qui regit ima, negare,
Eurydicenque vocant. Umbras erat illa recentis
inter, et incessit passu de vulnere tardo.

Hanc simul et legem Rhodopeïus accipit heros,
ne flectat retro sua lumina, donec Avernas
exierit vallis; aut inrita dona futura.
Carpitur acclivis per muta silentia trames,
arduus, obscurus, caligine densus opaca.
Nec procul afuerunt telluris margine summae.
Hic, ne deficeret metuens avidusque videndi
flexit amans oculos; et protinus illa relapsa est.
Bracchiaque intendens prendique et prendere cer-

tans

35

40

45

50

55

nil nisi cedentis infelix adripit auras.

60 Iamque iterum moriens non est de coniuge quicquam
questa suo. Quid enim nisi se quereretur amatam ?
Supremumque 'vale,' quod iam vix auribus ille
acciperet, dixit revolutaque rursus eodem est.
Orantem frustraque iterum transire volentem
65 portitor arcuerat. Septem tamen ille diebus
squalidus in ripa Cereris sine munere sedit;
cura dolorque animi lacrimaeque alimenta fuere.
Esse deos Erebi crudelis questus, in altam

se recipit Rhodopen pulsumque aquilonibus Hae

mum.

XIX. HYACINTHUS

Te quoque, Amyclide, posuisset in aethere
Phoebus,

tristia si spatium ponendi fata dedissent.

Qua licet, aeternus tamen es; quotiensque repellit ver hiemem, Piscique Aries succedit aquoso, 5 tu totiens oreris viridique in caespite flores. Te meus ante omnis genitor dilexit, et orbe in medio positi caruerunt praeside Delphi, dum deus Eurotan immunitamque frequentat Sparten. Nec citharae, nec sunt in honore sagittae.

10 Immemor ipse sui non retia ferre recusat,

non tenuisse canes, non per iuga montis iniqui ire comes; longaque alit adsuetudine flammas. Iamque fere medius Titan venientis et actae

H

Apollo's

Love

for

Hyacinthus

« ZurückWeiter »