The Firebreathing Bulls Jason yokes the Bulls ille deae, lucoque foret quod numen in illo, concipiunt ignem liquidarum aspergine aquarum ; natus obvius it. Vertere truces venientis ad ora Deriguere metu Minyae. Subit ille nec ignis 125 et crescunt fiuntque sati nova corpora dentes. Quodque magis mirum est, simul edita concutit arma. Quos ubi viderunt praeacutae cuspidis hastas JASON OBTAINS THE FLEECE (Vase-painting) 130 utque peti vidit iuvenem tot ab hostibus unum, Terrigenae pereunt per mutua vulnera fratres, The Fight Jason obtains the Fleece victoremque tenent avidisque amplexibus haerent. Pervigilem superest herbis sopire draconem, 140 145 150 XV. DAEDALUS AND ICARUS Daedalus interea Creten longumque perosus exsilium, tactusque loci natalis amore, clausus erat pelago. "Terras licet," inquit, "et undas obstruat, at caelum certe patet; ibimus illac. 5 Omnia possideat, non possidet aëra Minos." Dixit. Et ignotas animum dimittit in artis, naturamque novat. Nam ponit in ordine pennas, a minima coeptas, longam breviore sequenti, ut clivo crevisse putes. Sic rustica quondam 10 fistula disparibus paulatim surgit avenis. Tum lino medias et ceris adligat imas, atque ita compositas parvo curvamine flectit, ut veras imitetur avis. Puer Icarus una stabat et, ignarus sua se tractare pericla, 15 ore renidenti modo quas vaga moverat aura captabat plumas, flavam modo pollice ceram mollibat, lusuque suo mirabile patris impediebat opus. Postquam manus ultima coepto imposita est, geminas opifex libravit in alas 20 ipse suum corpus, motaque pependit in aura. Daedalus fashions Wings warns Icarus Instruit et natum, " Medio" que "ut limite curras, He Icare," ait, "moneo, ne, si demissior ibis, unda gravet pennas; si celsior, ignis adurat. Inter utrumque vola. Nec te spectare Booten 25 aut Helicen iubeo strictumque Orionis ensem. Me duce carpe viam." Pariter praecepta volandi tradit et ignotas umeris accommodat alas. Inter opus monitusque genae maduere seniles et patriae tremuere manus. Dedit oscula nato 30 non iterum repetenda suo. ante volat comitique timet, velut ales ab alto G Pennisque levatus They fly |