Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

non qui soletur, non qui labentia tarde

tempora narrando fallat, amicus adest. Lassus in extremis iaceo populisque locisque,

et subit adfecto nunc mihi quicquid abest.

His Love

for

Wife

15 Omnia cum subeant, vincis tamen omnia, coniunx, his et plus in nostro pectore parte tenes. Te loquor absentem, te vox mea nominat unam; nulla venit sine te nox mihi, nulla dies. Quin etiam sic me dicunt aliena locutum

20

ut foret amenti nomen in ore tuum.

Si iam deficiam, suppressaque lingua palato vix instillato restituenda mero,

nuntiet huc aliquis dominam venisse; resurgam, spesque tui nobis causa vigoris erit.

25 Ergò ego sum dubius vitae, tu forsitan istic iucundum nostri nescia tempus agis?

30

Non agis, adfirmo. Liquet hoc, carissima, nobis, tempus agi sine me non nisi triste tibi.

Si tamen implevit mea sors quos debuit annos, et mihi vivendi tam cito finis adest,

quantum erat, o magni, morituro parcere, divi, ut saltem patria contumularer humo?

XXXV. HARDSHIPS AT TOMI

At cum tristis hiems squalentia protulit ora,
terraque marmoreo candida facta gelu est,
dum vetat et Boreas et nix habitare sub Arcto,
tum liquet has gentis axe tremente premi.

Snow and Ice

and

Wind

Nix iacet, et iactam nec sol pluviaeve resolvunt,
indurat Boreas perpetuamque facit;
ergo ubi delicuit nondum prior, altera venit,

et solet in multis bima manere locis.
Tantaque commoti vis est aquilonis ut altas
aequet humo turris tectaque rapta ferat.
Pellibus et sutis arcent mala frigora bracis,
oraque de toto corpore sola patent.

SCYTHIAN IN BRACAE

(Relief on Vase)

The frozen

Danube

Saepe sonant moti glacie pendente capilli,
et nitet inducto candida barba gelu.
Nudaque consistunt formam servantia testae

vina, nec hausta meri sed data frusta bibunt.
Quid loquar ut vincti concrescant frigore rivi,
deque lacu fragiles effodiantur aquae?
Ipse, papyrifero qui non angustior amne
miscetur vasto multa per ora freto,
caeruleos ventis latices durantibus Hister

congelat et tectis in mare serpit aquis.

5

ΙΟ

15

20

Quaque rates ierant, pedibus nunc itur, et undas

frigore concretas ungula pulsat equi;

25 perque novos pontis subter labentibus undis

30

ducunt Sarmatici barbara plaustra boves. Vix equidem credar, sed cum sint praemia falsi nulla, ratam debet testis habere fidem : vidimus ingentem glacie consistere pontum, lubricaque immotas testa premebat aquas. Nec vidisse sat est; durum calcavimus aequor, undaque non udo sub pede summa fuit. Si tibi tale fretum quondam, Leandre, fuisset, non foret angustae mors tua crimen aquae. 35 Tum neque se pandi possunt delphines in auras tollere; conantis dura coërcet hiems.

40

Et quamvis Boreas iactatis insonet alis, fluctus in obsesso gurgite nullus erit; inclusaeque gelu stabunt ut marmora puppes, nec poterit rigidas findere remus aquas. Vidimus in glacie piscis haerere ligatos,

sed pars ex illis tunc quoque viva fuit. Sive igitur boreae nimii vis saeva marinas sive redundatas flumine cogit aquas, 45 protinus aequato siccis aquilonibus Histro

50

invehitur celeri barbarus hostis equo.

Hostis equo pollens longeque volante sagitta vicinam late depopulatur humum.

Diffugiunt alii, nullisque tuentibus agros

incustoditae diripiuntur opes,

ruris opes parvae, pecus et stridentia plaustra,

et quas divitias incola pauper habet.

Even

the

Sea

is

frozen

Plundered

by

Barbarians

Pars agitur vinctis post tergum capta lacertis,

respiciens frustra rura Laremque suum; pars cadit hamatis misere confixa sagittis (nam volucri ferro tinctile virus inest).

[ocr errors][subsumed][merged small]

Quae nequeunt secum ferre aut abducere perdunt,
et cremat insontis hostica flamma casas.
Tunc quoque cum pax est, trepidant formidine belli,

nec quisquam presso vomere sulcat humum.

60

55

[graphic]

Aut videt aut metuit locus hic quem non videt

hostem;

cessat iners rigido terra relicta situ.

Non hic pampinea dulcis latet uva sub umbra, nec cumulant altos fervida musta lacus.

65 Poma negat regio; nec haberet Acontius in quo scriberet hic dominae verba legenda suae. Aspiceres nudos sine fronde, sine arbore campos.

70

Heu loca felici non adeunda viro!

Ergo tam late pateat cum maximus orbis, haec est in poenam terra reperta meam?

A

barren

and desolate Land

XXXVI. OVID'S LIFE

Ille ego qui fuerim tenerorum lusor amorum quem legis ut noris, accipe posteritas. Sulmo mihi patria est gelidis uberrimus undis, milia qui noviens distat ab urbe decem.

5 Editus hinc ego sum, nec non ut tempora noris, cum cecidit fato consul uterque pari.

Si quid id est, usque a proavis vetus ordinis heres, non modo fortunae munere factus eques.

Nec stirps prima fui.

Genito sum fratre creatus,

10 qui tribus ante quater mensibus ortus erat.

Lucifer amborum natalibus adfuit idem,

una celebrata est per duo liba dies.

Haec est armiferae festis de quinque Minervae,
quae fieri pugna prima cruenta solet.

His

Birthplace and Fortune

« ZurückWeiter »