Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

de quo nihil hactenus dictum fuit, oritur ab illis quorum ea sunt loca concedendi, qui cum non sit præstitus, temeritatem profecto argueret illius qui cum justus timor et metus eum excusant, periculoso nihilominus itineri se committeret: at præstitus quidem, (rebus sic se habentibus, ut habent, et tam potentibus principibus inter se tam atrociter contendentibus,) nihil habet in se solidi et firmi: sed adeo fragilem lubricamque cautionem continet et complectitur, ut qui illum habeat, securus magis quam tutus plerumque censeri possit. Cujus rei fidem, etiamsi nihil esset aliud, facere possunt non pauci in papisticis illis conciliis olim neglecti salvi conductus, et contemptæ promissiones.

Sed hæc cum sint nobiscum aliis principibus communia, desinemus illa persequi; persequemur autem nunc (quanquam carptim et breviter cum nulli non sunt notæ deinceps dicturi sumus) ea quæ privatim et seorsim nos respiciunt. Qualia sunt quod idem Paulus animo est in nos hostili, et plusquam capitali, non raro id neque dissimulanter ostendens, sed palam et aperte. Deinde quod nuper cum quibusdam rebellibus subditis nostris, confoederationes, et conspirationes iniverit et fecerit in nostrum regni nostri contemptum, præjudicium, offensam, et injuriam, rebellionem in dominiis nostris non christiane sed maliciose et fraudulenter concitando, ac subditos nostros, quantum in ipso fuit, ut nobis rebellarent, repugnarentque sollicitando; denique mediis illicitis, nunc pecuniis et præmiis, nunc fictis honoribus et titulis, nunc blanditiis ac promissis pertrahendo, non pacem veniens mittere in terram, sed gladium, ac gladium quidem alium quam Christus vel intellexerat, vel unquam exercebat.

In quem Paulum et pontifices certe Romanos jam ideo piget pudetque nos tam egregie fuisse munificos; quod Judæos illi imitati pro gratia contumeliam, pro beneficio injuriam nobis rependunt.

At valeant ingratissimi homines, indigni qui vel hominum vocabulum habeant, quorum seditiosos conatus, quanquam Deo bene fortunante, irritos reddidimus, tutum tamen non videtur ad loca præsertim tam remota, in tantis rerum turbinibus, nos conferre, aut commissum nobis gregem negligenter deserere; ne absentibus scilicet nobis, astuta vulpecula, imo verius sanguinarius et rapax lupus, incustoditum, et defensore suo carentem gregem, crudeliter invadat, misereque dilaniet; tranquil

litatem Christianorum non ferens, sed cædem, depopulationem,

et ruinam quærens.

Manet quidem haud dubie, et alta mente repostum manebit, quod illius episcopi Romani super omnes gentes, ecclesias et regna, prætensum usurpatumque primatum non agnoscimus, quamquam nec agnoscere debeamus. Dolet illi non licere tyrannidem in regno nostro (quod licuit olim conniventibus majoribus nostris, et ut tunc ferebant tempora permittentibus) exercere. Iniquissimo fert animo non posse immensam auri vim fictis ac mendacibus titulis, indulgentiarum præsertim et diplomatum, congerere, et pro arbitrio exportare; denique in hoc regno non facere quod libet.

Verum utcunque res ceciderit, nos hæc illi tamen cum tanto religionis Christianæ detrimento, ac regni nostri non præjudicio solum, sed pernicie, haud unquam concessuri permissurive

sumus.

Porro cum nihil neque sacrosanctum, aut honestum, nihil denique quod aut Evangelicis litteris congruat, aut bonis moribus proficiat, in eo concilio (si ex principio et male jactis fundamentis quid deinceps secuturum sit libere liceat pronunciare) ipsi episcopo Romano statuere sit animus, nisi forsan (quod versuti plerumque solent) sub specie aliqua honestatis quædam in hominum gratiam concedet, quo deinceps liberius homines fallat minime suspicaces, non putavimus æquum, immo nec salva conscientia debuimus, nos, aut subditi nostri, procuratorem vel nuncium, tot refragantibus rebus, et existentibus impedimentis, ad eum locum, eam personam mittere, cujus jurisdictioni nullatenus nos subjici certum est; et quam veluti competentem in hac parte, nos et subditi nostri, ex causis prædictis, aliisque justissimis, nos et illos, respective moventibus, neque hic agnoscimus, neque (altissimo nostros conatus bene sicuti speramus moderante) agnituri unquam sumus: id quod (quo magis fidem adhibeas) christiane ac pie lector, expresse ac dilucide dictum testatumque hic esse voluimus: præsertim cum hoc concilium, quin verius conciliabulum (cur enim non ita appellare sit liberum, cum magis hoc, quam illud quadret?) a Paulo prædicto indictum designatumque, non eo spectare videmus quo sui et suorum impii errores, et abusus corrigantur et reformentur; sed ad opprimendum veritatem Evangelicam, regnumque papisticum, Antichristi autem imperium, stabiliendum ornandumque.

31.

Itaque quid facturi sint alii Christiani principes et fideles prorsus nescientes, ac quid denique nobis visum est paucis aperientes, (quod nostrum factum bonos omnes boni consulturos esse minime dubitamus) Deum Optimum Maximum cujus nutu ac renatu disponantur ac fiunt omnia, ex animo precamur, ut miseriarum humanarum, de piissima ac infinita illa et immensa sua benignitate, misertus, sublatis ubique discordiis, ac gravibus rerum tumultibus, liberum tandem, sincerum, purum, verum, catholicum ac christianum oecumenicum concilium, de consensu principum congregatum, quo de illius honore et gloria, Christianorum omnium utilitate et fructu, catholice, concorditer ac unanimiter tractetur, suo gregi Christiano, cujus causa et amore, tot tamque diros et indignos cruciatus, tormenta, et afflictiones, unigenitus Dei Filius in hoc mundo sua sponte perpessus est, concedere dignetur. Pro quo celebrando quemadmodum hactenus nihil omnino prætermisimus, quod ut fieret expedire videbatur; ita nec prætermittemus unquam, ubi aliqua vel levissima occasio et opportunitas nobis dabitur.

Et tamen (ut libere sincereque et aperte loquamur) ea jam videtur esse et rerum, et temporum tam miseranda conditio, ut quanquam multa non solum dici, sed fieri etiam in Christi laudem, nominisque sui propagationem concupiscimus et optamus, tamen sic in immensum veteres errores et abusus crevere, et quotidie novi exoriuntur, ut salubrem aliquam medicinam multo facilius sit optare quam sperare; adeo quod (quemadmodum nobis videtur) vel nulla jam est, tot, tamque gravibus et multiplicibus, denique tam inveteratis, et confirmatis morbis sanandis, curandisque medicina ex parte consentanea, et sufficiens. Vel saltem hæc via esse videtur admodum compendiaria, ut si ad tollendos corrigendosque hujusmodi errores et excessus, concilium tale, loco, tempore, et circumstantiis legitimis, in hac rerum et temporum malignitate, congregari fieri, et haberi non possit, (id quod modis multis et rationibus plusquam videtur verisimile) saltem concilio provinciali, cum videlicet et vigilantia singulorum principum, in sua cujusque ditione, regimine et imperio, excessus et abusus hujusmodi debite reformarentur corrigerenturque: qua quidem in re nostrarum partium esse, obiter et reliquos Christianos principes nostro exemplo, factoque et consilio, redderem admonitos : ne callidis et vafris ipsius Pauli commentis et fraudibus, sub

scribere, aut se illius usurpatæ, violentæ, et injustæ tyrannidi subjicere, sed honorem ac majestatem suam integram, et sartam tectam habere velint, ac ut debita reformatio fiat, modis omnibus contendant.

Illud autem (quod minime tacendum est) addimus, quod si in hoc Mantuæ concilio (sic enim Paulus, non Apostolus tamen, nec adeo bonus episcopus appellandum censet, quanquam nos contrarium, et minime sic appellandum putamus) quicquam gestum, tractatum, ordinatum, seu conclusum fuerit, quod cum sacro Evangelio, religioneque Christiana prorsus, et omnimodo conveniat; qua quidem in re tamen, non Pauli illius judicio, conjuratorumque suorum et complicum; sed sententiæ et opinioni eorum qui vere et sincere Evangelio favent, accessuros nos esse profitemur: non quia illic, aut ab ipso Paulo gestum et factum fuerit, sed quoniam revera jure divino est congruum, ac rationi humanæ consonum, accepturi probaturique sumus: id quod in infidelium etiam dictis et factis nos posse facere quis neget?

Quod si in illo asserto concilio quicquam tractetur, geratur, aut fiat, quod cum Evangelicis litteris pugnat, aut in Christi dedecus, ignominiam, et contemptum cedat; vel denique in Romani episcopi assertum, usurpatumque primatum et imperium, nostri aut amicorum nostrorum, vel subditorum regni nostri præjudicium, gravamen, aut injurias, tendat, (quod sane valde est verisimile futurum, et quasi certum, si ut cœperit, pergat, et ex præteritis futura liceat colligere) id nos non esse accepturos probaturosve, ut rejicere ac reprobare, damnareque protinus, et pro nullo irrito et inani habere velimus: id quod in casum et eventum hujusmodi, etiam exnunc non acceptamus, nec probamus; sed rejicimus, reprobamus ac damnamus per præsentes.

Protestantes postremo, quod fuit, et est intentio, animique nostri propositum et voluntas, hanc præsentem protestationem et singula contenta in eadem, pro loco et tempore opportunis et congruis, quotiens et quando nobis melius expedire, et magis prodesse videbitur, emendare, corrigere, reformare, ac in meliorem et competentiorem formam redigere, necnon eidem addere, ac ab eadem subtrahere, juxta et secundum consilium doctorum proborumque virorum, prout juris fuerit et rationis.

Hæc sunt christiane ac pie lector, quæ tibi, et per te cæteris omnibus dicta declarataque esse voluimus: nihil addubitantes

quin jamdudum tibi persuaserimus, pontificem ipsum Paulum, et astute nobiscum, et inique hic egisse. Deinde honestissimas nos habere rationes quamobrem concilium illud declinavimus, ejusque concilii assertum mendacemque parentem, minime pro concilii præside, aut summo illius authore, vel judice aut monarcha, acceptandum putavimus.

Testamur autem apud te cæterosque catholicos et fideles, christiane lector, eam sinceram fidem, et doctrinam nos tenere, et (Deo dante) sincere et integre, quamdiu spiritus hos regit artus amplexuros, professuros, et retenturos esse, quam vera et catholica Ecclesia hactenus semper prædicavit et docuit: quodque ab hac veræ catholicæ Ecclesiæ unitate nunquam quavis causa vel occasione discessuri sumus: denique quod in tota hac causa nihil aliud expectamus aut quærimus, quam Dei gloriam, et publicam christiani orbis utilitatem et pacem: quam animi affectionem tam in nobis quam in reliquis principibus omnibus auctam abunde atque multiplicatam esse summis votis exoptamus. Quod præstare dignetur Jesus Christus, omnis boni et author et consummator: cui sit honor et gloria in æternum. Amen.

Ex Biblioth.

Armig. Nov. 20. A.D. 1536.

XXXIX.

King Henry VIII.'s Letter to some of the Bishops, reprimanding them for not reading the Articles lately set forth, and for speaking against some of the Ceremonies of the Church.

Right reverend Father in God, right trusty and wellbeloved R. Harley, we greet you well: and whereas upon the good opinion which of your virtue, learning, and good qualities we had heretofore conceived, purely and plainly to set forth the Word of God, and instruct our people in the truth of the same, in a simple and plain sort for their better instructions, unity, quiet, and agreement in the points thereof, we advanced you to the room and office of a bishop within this our realm, and so endowed you with great revenues and possessions; perceiving after that, by the contrariety of preaching within this our realm, our said people were brought into a diversity of opinion, whereby there ensued contention among them, which was only engendered by a certain contemptuous manner of speaking against honest, laudable, and tolerable ceremonies, usages, and customs of the Church, we were enforced by sundry letters to admonish and command

32.

« ZurückWeiter »