Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

ARGUMENTUM.

I. Præfatio.-II. De poesis FORMA.

III. Poesis cum aliis artibus comparatio. — IV. Quænam sit MATERIES propria. V. Quænam sit poetarum PROPRIA FACULTAS, quinam finis.

PRÆLECTIO PRIMA.

S

I. 1.

I cui vestrum, Academici, in mentem venit, per

magnum esse hoc, quicquid est, muneris, quod benevolentiæ vestræ acceptum refero, de omni re poetica disputandi, minime ab eo velim dissentire. Si rem pro dignitate sua et amplitudine æstimanti, hæc artium omnium nobilissima et rerum gestarum ornatrix unica, ea esse videtur quam vires mediocris ingenii ne cogitatione quidem valeant assequi, nedum explicare verbis, hunc verissimam

hunc verissimam ferre sententiam neque a mea ipsius abhorrentem lubenter concedo. Nam, cum in hac Academia nostra et veris Musarum sedibus, nulla fere sit artium bonarum disciplina, sive severiores istas sive has elegantiores respexeris, quam non summi viri exornaverint et eximiis, quas ipsi inde sint adepti, laudibus cumulatam reliquerint, hanc artis poeticæ provinciam cupidissime omnium videntur arripuisse-Neque injuria, utpote qui censerent, cum literarum essent humaniorum peritissimi, hujusce artis dignitate et venustate omnes laudes suas et laborum

præmia contineri. Nihil enim esse vel homine ingenuo vel

B

« ZurückWeiter »