Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ciandam. Quapropter, debita licet reverentia, uti par est, summos quosque in singulis artibus suspiciamus, neque dubitamus quin primas iis, instinctu quodam, deferamus, tanquam ad justum rerum hominumque dominatum evidentissime designatos, hoc quod dicturus sum notatu est dignissimum. Non reverentia tantummodo commovemur, verum in hujuscemodi viris mirifice solemus superbire jactantia quadam animi atque intus elatione. Neque injuria, uti mihi videtur; nos ipsos enim quodammodo, in justam quam nobis proposuerit natura magnitudinem provectos, agnoscimus, atque in alienæ mentis speculo MENTEM NOSTRAM avidissime intuemur. EXTERNA sunt ea, atque animi tantum superficiem attingentia, quibus inter nos, ab aliis alii, videmur separari. Altius et sine præjudicio rem investigantibus evanescunt illico, atque ea, de qua locuti sumus, NATIVA Societas, imis affectuum sensuumque implexa radicibus, exinde intelligitur.

Inde fit, ut in civili quaque disciplina, atque in justa rerum humanarum compositione, omnia inter sese arctissime conjungantur, atque ordinem, modo Tǹv ideav in mente divina respiciatis, conservent cura accuratissima absolutum. Namque summa quæque ingenia COMMUNIBUS rerum publicarum UTILITATIBUS obsequuntur, atque ea tandem conditione summis quas amant avidissime laudibus fruuntur, si a communi omnium sensu et, quod incorruptum plerumque conservant, judicio, demum comprobentur. Inde factum est ut laudes honoresque, quibus magna ingenia cumulat vulgus, minime SERVILIS ANIMI insimulandi sint, perinde atque ea sub falso nomine dona, quæ e SUBDITORUM manibus orientalium regum extorserit auctoritas, quibus non nobilis erga reges reverentia, sed miserabilis quædam servitus significatur. Verum ex generosis hujuscemodi omnia proficiscuntur affectibus, liberalem quandam in

dicant et magnanimam virtutis admirationem, atque id quicquid sit laudis quod aliis largiamur, in propriam ipsi existimationem dignitatemque videmur contulisse. Ni ita foret, omnia eikŋ commisceri videretis, inani fastu, uti nonnunquam solet etiamnum, tumere excelsiora, si quæ existerent, ingenia; cætera humi tantum irrepere atque penitus in contemptu jacere; societatis undique disjungi vincula, atque omnia, corruptis dulcissimi animorum commercii deliciis, in pejus retro volvi.

Hæc cum ita sint, novum quiddam disciplinæ, quam tuemur, rationi lumen offunditur. Nimirum ea, quæ, in poeta, vi indefessa circumcirca erumpunt et, quo est indoles poetica ineffabili vigore, nequeunt requiescere, agendi cupiditate correpta muneribusque propriis defungendi, IN VULGO, quod miremini fortassis, EADEM existunt omnia! Sed PASSIVA sunt, ut ita dicam ; requiescunt, dormiunt quodammodo. Simul igitur in hosce affectus latentes penetraverit poeta, e latebris evocantur; ardescunt; miro consensu igneis, quibus res exprimit, verbis respondere solent. Idcirco omnia quæ poeticus impetus effuderit, familiariter nescio quomodo, tanquam prius cognita, excipiunt; verba, res gestas, imagines, sui jam inde juris factas, in ore ferunt; atque sese ita locuturos proculdubio fuisse, ni defuisset facultas, confidentius prædicant. Mirantur nesciuntque quid esset cur verba ista vivida, quæ, statim dicta, exquisitissimam veritatis imaginem referunt, ex IPSORUM ore nunquam profluxerint.

Neque, ut verum fatear, Academici, eorum argumenta multum moror, qui, cum in partes abiissent, et totum summæ poeseos campum amplecti vel noluissent, vel, venia ipsorum dixerim, nequissent, se poetarum, quos maxime colunt, laudibus plurimum detracturos esse arbitrati sunt, si tantum in dijudicandis poetarum

ingeniis, plebeculæ, uti ferunt, auctoritatis in manus permisissent.

Minime tamen inficias eo, quin res ita se habeat, si modo ad plebeculam istam rudem atque literis prorsus incultam, tanquam tribunal unicum, deferenda sit poesis. Verum, si PLEBIS minus, sed eorum mediocrium, ut ita dicam, hominum, rationem habeatis de quibus haud ita pridem sum locutus, minime assentior. In PHILOSOPHORUM Scholas, mea sententia, relegandi sunt, qui, dum musis se unice studuisse profitentur, atque in numerosa quæ doceant concludunt carmina, obscurius tamen, oraculorum ritu, loquuntur; omnia tenebris nescio quibus circumfundentes, et, profundiora quam pro communi hominum captu aucupati, in nubeculas et inania magnum quiddam sonantia, statim abeunt.

Interea, poetas SUMMOS ea esse animi magnitudine, quæ cura legentium indigeat vehementione atque attentissimis animi viribus ut penitus intelligantur, lubenter concesserim. Naturæ scilicet ipsius, cujus imitatur amplitudinem, poetam in hac re simillimum esse facillime comprobatur, quippe qui naturam unice exprimat. Quapropter, naturæ similis cum sit, novi semper aliquid secum affert; non quod semel tantum et summis labris degustasse libeat; sed novam unde indies voluptatem capere, interiora veritatis penetralia recludere, et magis magisque animo comprehendere amplectique assuescamus. Nihil tamen prohibet quominus dulcissima naturæ facies rerumque universus orbis aperti sint et in luce undique plenissima positi, spectantium oculis sicut in theatro subjecti atque ea pleni pulchritudine quæ statim in animum sensusque influat; eousque tamen divitiis exornati, ut, quæ satis simplici cuique animo faciant, eadem sit infinita, neque animo comprehendenda, neque cogitando exhaurienda. Haud

absimili ratione summum quemque poetam conformari velim; SIMPLICEM, sensibus apertum, neque ita a communi tum loquendi tum cogitandi consuetudine alienum, ut interprete indigeat; mysteria tamen INTUS complexum quæ non nisi labore summo diligentiaque eruenda sunt. Quod pleno ore hodie jactitant summum esse eundem philosophum et poetam, et, cum obscurius loquatur, ESOTERICA nobis opus esse DISCIPLINA quæ intus repositos thesauros investigando patefaciat; hoc, ut verissimum sit atque extra dubitationem positum, at poetam, si quem hujuscemodi laudibus in cælum efferant, minime popularem esse, neque ad mores hominum informandos aptum, exinde certissime intelligimus. Hoc si absit, qualecunque sit, quod POPULUM moveat, nihil ad rem nostram facit, nihil ad hunc quem quærimus SUMMUM poetam. Namque ab ultima antiquitate laudi semper poetis habitum fuit, quod divina quadam facultate animos hominum commoverent, delinirent, erigerent; mores plusquam legislatorum auctoritate conformarent; denique quod eousque in popularium animos penitus influerent, ut proprium quendam charactera et colorem novum unice imprimerent. Hæc summorum virorum judiciis confirmata, atque exemplorum copia illustrata, accessimus, Academici! neque hodiernis apud nostrates criticis ita morem velim gerere, antiqua de his disciplina funditus sublata, ut ad novam quandam amussim poetas subigamus, et in novos tandem dinumeremus ordines.

II. Neque mihi, pro certo habenti poesim, modo summa sit et nota exquisitiore, ex harmonia quadam et justa animi magnitudine profluere, fraudi sit vulgaris ista de poetis opinio, quæ omnia in illis VIOLENTA, turbinis ritu, ferri, solet prædicare. Ut latius explicem quod sentio: Virgilium in memoria tenetis, quæ de Sybilla,

adventantis conscia Dei, et intolerabili jam furore ex agitata, singulari impetu atque vi ad sensus commovendos eximia, conscripsit.

fata

“ Ventum erat ad limen, cum virgo, ‘poscere
Tempus,' ait,deus, ecce deus!' cui talia fanti
Ante fores subito, non vultus, non color unus,
Non comtæ mansere coma-sed pectus anhelum,
Et rabie fera corda tument; majorque videri
Nec mortale sonans, adflatu est numine quando
Jam propiore Dei."

Gravissima sunt hæcce, uti videtis, carmina, ferme prophetico elata ritu, atque rerum quas depingunt majestate laborantia. Quinetiam, quamvis majore quam assolet spiritu afflentur, ad rem apprimis conveniunt; ea omnia arte atque exquisito subacta ingenio fabrefecit vir summus, "qui unus," ait Scaliger, "omnium poetarum sciret, quid esset non ineptire."

Eodem fere modo, in sublimi quam de Agamemnone conscripsit tragoedia, Eschylus Cassandram in scenam produxit, patriæ eversæ superstitem, jamjam morituram, atque ore furibundo in tristissimos numeros erumpentem. Sed, quod ad rem nostram faciat, non SPONTE sua vaticinantem effingit miserabilem puellam, sed cum immani Dei numine colluctantem flebiliter, vincula prophetica nequicquam detrectantem, et, tanquam merum 'Aróλλvos opyavov, horribili carmine oracula mortifera projicientem. Attamen his immorari neque propositum sinit, neque aurium vestrarum reverentia. Hæc tamen velim perpendatis, propterea quod hæc et similia quæ in poetarum carminibus plurima sunt et inventu facillima, AD POETAS IPSOS, uti videtur, transferunt indoctiores, quo, si bene rem perspiciatis, nihil potest esse absurdius, aut magis a veritate alienum dummodo ad SUMMOS vates animum advertatis. De reliquis nihil, in præsentiarum, loquor.

G

« ZurückWeiter »