Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quibus ita contendentibus, tandem ad Patriarchales in Oriente sedes missi sunt nuncii, qui integros illius Concilii canones magno studio exquirerent; quid multis? post longam et diligentem inquisitionem, cum jam canones integri ab Oriente allati essent, nullus profecto canon inter illos inveniri potuit, qualem pro sui primatus titulo Rom. Pontifex allegaverat.

Ex cujus disceptationis, quam tituli sui gratia Romanus Episcopus cum Carthaginensis Concilii Patribus habuit, progressu et exitu, duo quædam, tanquam compertissima et maxime certa consequuntur.

Alterum, quod Romanus Pontifex nullum talem, qualem falso jactitat, divino jure primatum habeat, nec ullis Sacræ Scripturæ verbis eum sibi poterit vindicare. Quod si posset, haud dubie eo tempore id fecisset, et Scripturæ auctoritatem pro se adduxisset, quum legatos suos ad Concilium Carthaginense misit. Ad hæc, sanctissimi Patres qui illi Concilio frequentes et magno numero interfuerunt, inter quos erat etiam doctissimus præsul Augustinus, tantam sacrarum literarum peritiam habebant, ut si quippiam tale pro Romani Pontificis primatu in Scripturis contineretur, illud profecto eos latere haud potuisset. Qui iidem tanta morum sanctitate pollebant, ut si istud in Scripturis esse cognovissent, neque diversum et plane huic universali potestati contrarium decretum jam ante statuissent, neque illo tempore (quo tantopere hac de re contendebatur) tam serio eam recu

sassent.

Alterum quod ex prædicta Pontificis cum Concilio contentione æque clarum et manifestum evadit, est, nempe nullum antiquum Generale Concilium Romanis Episcopis ejusmodi potestatem aliquando dedisse. Nam si Concilii cujuspiam auctoritate talem sibi datam potestatem Romani Pontifices habuissent, non dubium est, quin illius Africani Concilii tempore, Concilium istud pro se adducere et allegare voluissent. Quod illi, non fecerunt, nec quicquam a quoquam Generali Concilio pro primatus sui defensione adduxerunt, præterquam e priore Niceno Concilio unum duntaxat fictum canonem, qui (ut paulo ante diximus) diligentissime et summo studio multo tempore quæsitus, numquam inter authenticos canones a quoquam potuit inveniri. Et caput illud authenticum quod ex omnibus Niceni Concilii canonibus ad Romanos Episcopos maxime spectat, cum ficto hoc universali primatu directe et a diametro pugnat, dans

aliis etiam (ut supra diximus) Patriarchis in suis regionibus parem potestatem atque Rom. Episcopus in regionibus Romæ vicinis eo tempore usus est.

Tertio in loco probandum suscipimus Rom. Episcopos hunc universalem (quem hodie jactitant) primatum communi totius Ecclesiæ catholicæ consensu nunquam fuisse adeptos. Id quod clarum sane et perspicuum vel ex eo evadat, quod ante aliquot sæcula, complures Patriarchæ et Archiepiscopi, ut Patriarcha Constantinopolitanus et alii in Oriente, Archiepiscopus vero Ravennas et Mediolanus in Occidente, obedientiam et subjectionem Rom. Episcopis, quam illi universalis primatus prætextu super eos vindicabant, sese debere recusaverint.

Jam Agatho ipse, qui diu post illa quatuor prima Generalia Concilia Romanæ sedis Episcopatum tenuit, cum ad Imperatorem, qui Concilium Generale in urbe Constantinopolitana futurum indixerat, literas daret, in suis illis ad Cæsarem literis aperte docet ac confitetur, primatum suum ad solos Occidentalis et Septentrionalis Ecclesiæ Episcopos pertinere. Cujus confessione manifestum est, talem universalem primatum, qualem hodie sibi vindicant, neque ullis Sacræ Scripturæ verbis, neque Generalium Conciliorum decretis, neque catholicæ demum Ecclesiæ consensu, Romanos Episcopos illis temporibus habuisse.

Verum enimvero, si ad posteriora hæc Concilia, nempe Constantiense, Basiliense, et Florentinum Romani Pontifices confugere velint, ut dejectum jam et tot argumentis explosum hunc universalem primatum per illa saltem Concilia rursus erigant, nihil profecto inde lucrifacient, nam cui non est exploratum et cognitum, utrumque tam Constantiense, quam Basiliense Concilium, schismatum temporibus habitum fuisse ?

Quo tempore principum Christianorum quidam uni schismatis parti, quidam alteri favebant. Quo factum est, ut multi mortales, qui illis Conciliis interfuerunt, principum suorum votis et studiis obsequentes, etiam ipsi in contrarias factiones dissecti atque divisi fuerunt.

Quid quod eorum qui in illis Conciliis pro viris doctis ac eruditis habiti sunt maxima pars, ex monachis, et istis nuper institutis (ut vocant) religionibus constaret, eoque esset Romani Pontificis voluntati obsequentissima? Qui porro (quod ad doctrinam attinet) in solis quæstionibus et recenti scholasticorum doctrina enutriti et educati, in literis sacris, aut veterum scripto

rum monumentis minime fuerunt exercitati. Atque horum præterea Conciliorum ut exitus intueamur, utrumque diruptum potius quam dimissum fuit. Neutrum certe perfecto fine et consummatione potitum est.

Quo fit, ut ex eo semper tempore istorum Conciliorum canones pragmatici, nusquam gentium dictorum Conciliorum auctoritate roboris aliquid habentes, afferantur et citentur.

Atque hactenus de Constantiensi et Basiliensi Concilio diximus, quæ quantum pro Romani Pontificis primatu faciant, nemo non (qui mentem habet) facile videt atque intelligit. Nunc ad Florentinum Concilium veniamus. In hoc Concilio, præterquam quod ipsum (quemadmodum duo superiora Concilia) schismatum tempore celebratum fuit, et plerique omnes docti viri qui Concilio interfuerunt, ejusdem erant farinæ cum iis de quibus ante diximus, etiam ille Orientalium et Græcorum qui tunc aderant hac in re consensus, regionibus a quibus missi fuerant adeo iniquus visus est, ut neque tunc illam partem definitionis Concilii de universali Pontificis Rom. primatu approbare voluerint, neque unquam ex eo tempore, ut ei assentirent, potuerint induci. Probabile autem est, eos legatorum suorum consensum haud aspernaturos fuisse, præsertim cum ipsorum Imperator illi Concilio interesset, nisi certo credidissent illam Concilii definitionem de Romani Pontificis primatu, et Sacris Dei Scripturis, et Generalibus Conciliis, et antiquis ac sanctis ipsorum Patribus manifeste repugnare.

Ex his itaque omnibus quæ hactenus dicta sunt, luce clarius apparet, Romanos Episcopos hunc fictum universalem primatum non modo contra omnem Scripturæ auctoritatem, et absque ullo Catholicæ Ecclesiæ consensu, verum etiam contra ejusmodi Generalium Conciliorum determinationes et decreta, quæ jam sæculis bene multis usque in hodiernum diem Romani omnes Episcopi in sua (ut vocant) creatione, se diligenter ac bona fide observaturos esse verbis solemnibus et expressis profitentur, sibi petere et vindicare. Nam ut ex ipsorum actis legibusque liquet, Romanorum Pontificum unusquisque, eo tempore quo ceremoniis pontificalibus initiatur, sese octo primorum Generalium Conciliorum canones omnes, inter quos sunt illi (de quibus antea diximus canones, huic ficto universali primatui plane repugnantes) sancte et inviolabiliter observaturum esse, publice et coram omnibus profitetur et promittit.

Postremo, postquam nunc et rationibus solidis ostensum, et argumentis irrefutabilibus comprobatum est, nullam ejusmodi super Episcopos et clerum universalem potestatem ad Romanos. Pontifices juste et legitime pertinere, sapientes sane ac cordati viri omnes facile videant atque perspiciant, multo minus eos posse sibi vindicare Christiani orbis monarchiam, et eam in reges ac principes omnes potestatem, qua regnis suis et imperiis ipsos privare, eaque aliis pro suo arbitrio donare poterint; cum Scriptura plane diversum docet atque præcipit, nempe ut principibus ac potestatibus mundi Christiani omnes, tam Presbyteri et Episcopi, quam reliqua populi multitudo subditi sint atque obediant.

Verissimum enim profecto est, Deum ita instituisse et ordinasse, ut regum ac principum Christianorum auctoritas in populi gubernatione summa ac suprema esset; aliisque omnibus potestatibus et officiis emineret atque excelleret.

Et regibus quidem tanquam supremis reipublicæ capitibus, totius sine ulla exceptione populi, qui ipsorum regnis ac dominatú vivit, curam ac gubernationem Deus commisit.

Quocirca Christianorum principum interest, non solum illis rebus incumbere, quæ ad civilem reipublicæ gubernationem spectant, verum etiam Christianam doctrinam tueri ac defendere, et abusus, hæreses, atque idololatriam abolere; curare præterea et modis omnibus prospicere, ut Presbyteri et Episcopi officium et functionem sibi commissam, pure, sinceriter, et diligenter obeant, nec ea ullo pacto abutantur. Id quod si facere obstinate recusaverint, adeo ut ipsorum culpa et obstinatia Christi gregem illis creditum in exitium ruere, et quotidie perire, manifeste constiterit, tunc principum est, huc curam suam adhibere, ut ejusmodi nequam et inutilibus servis ab officio justo ordine amotis, alii meliores in illorum loca substituantur.

Wilkins,

vol. iii. p. 857. from

XVI.

Breve Regis et Mandatum Archiepiscopi de Nominibus Beneficiatorum et Beneficiorum.

THOMAS, &c. dilecto nobis in Christo Archidiacono nostro Cantuarien' aut ejus officiali, salutem, gratiam, et benedictionem. Breve supra dicti metuendissimi Domini nostri Regis una

cum articulis eidem annexis nobis directum, nuper cum ea qua Cranmer's decuit reverentia accepimus, tenorem subsequentem in se conRegister, fol. 53. tinens:

Henricus octavus, Dei gratia Angliæ et Franciæ Rex, Fidei Defensor, Dominus Hiberniæ, ac in terra Supremum Caput Anglicanæ Ecclesiæ, reverendissimo in Christo patri Thomæ Archiepiscopo Cantuarien' salutem. Volentes certis de causis certiorari de et super quibusdam articulis præsentibus annexis, vobis mandamus, quod de veritate eorundem nos in curia nostra primorum fructuum et decimarum in octavis sancti Michaelis proxime futuri, sub sigillo vestro reddatis certiores, remittentes nobis in curiam prædictam articulos prædictos una cum hoc brevi. Teste Johanne Baker, milite, apud Westmonasterium vigesimo quarto die Junii, anno regni nostri trigesimo tertio.

First, to certify how many benefices or other spiritual dignities and promotions have been void within your diocese or jurisdiction, the names of them and every of them, how long they have been void, of whose presentation, nomination, or donation, they and every of them be, and the names of them and every of them that have perceived and taken the mean profits of the said promotions, since the last becoming void of the said dignity or benefice.

Item, To certify as well the name and names of all such parson and parsons, as have been collated, institute, or induct in any promotion spiritual within your diocese or jurisdiction, since the feast of the nativity of St. John Baptist, which was in the reign of our sovereign lord the King that now is the thirtysecond, unto the same feast next following; as the name and names of all and every such promotion, whereunto any person hath been collated, institute, or induct from the said feast of St. John Baptist, in the thirty-second year aforesaid, unto the same feast next following; as also the name of the county where the same promotion doth lie.

Nos ejusdem domini nostri Regis mandatis, pro officii nostri erga suam Majestatem debito, parere et omni subjectionis honore obedire, uti par est, volentes, cupientesque de omnibus et singulis articulis supradictis, et in eis contentis et comprehensis quibuscunque, mature fieri certiores, vobis pro parte suæ Regiæ Majestatis tenore præsentium districte præcipiendo mandamus, quatenus cum ea qua poteritis celeritate et diligentia, de et

« ZurückWeiter »