Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

XXV

FROM THE PRAETEXTATAE

1. Quom iám quieti córpus nocturno ímpetu
dedí sopore plácans artus lánguidos,
visum ést in somnis pástorem ad me adpéllere
pecús lanigerum exímia pulchritúdine,
duos cónsanguineos árietes inde éligi
praeclárioremque álterum immoláre me.
deinde eíus germanum córnibus conítier
in me árietare, eoque íctu me ad casúm dari:
exím prostratum térra, graviter saúcium,
resupínum in caelo cóntueri máximum

miríficum facinus: déxtrorsum orbem flámmeum
radiátum solis liquier cursú novo.

5

ΙΟ

réx, quae in vita usúrpant homines, cógitant curánt vident, quaéque agunt vigilantes agitantque, éa si cui in somno

áccidunt,

mínus mirum est, sed dí rem tantam haut témere improviso ófferunt.

15

proín vide, ne quém tu esse hebetem députes aeque ác pecus, ís sapientiá munitum péctus egregié gerat

téque regno expéllat: nam id quod dé sole ostensum ést tibi pópulo commutátionem rérum portendít fore

pérpropinquam. haec béne verruncent pópulo! nam quod

déxterum

cépit cursum a laéva signum praépotens, pulchérrime aúguratum est rém Romanam públicam summám fore.

2. Pátrio exemplo et mé dicabo atque ánimam devoro hostibus.

20

1.

C. LUCILIUS (180-103 B.C.)

XXVI

Tubulus si Lucius unquam,

si Lupus aut Carbo, Neptuni filius putasset

esse deos, tam periurus, tam impurus fuisset?

2. Nunc vero a mani ad noctem festo atque profesto,

toto ibidem pariterque die populusque patresque iactare indu foro se omnes, decedere nusquam ; uni se atque eidem studio omnes dedere et arti, verba dare ut caute possint, pugnare dolose; blanditia certare, bonum simulare virum se; insidias facere, ut si hostes sint omnibus omnes. 3. Quam lepide λéges compostae ut tesserulae omnes arte pavimento atque emblemate vermiculato! 4. Verum haec ludus ibi susque omnia deque fuerunt, susque ea deque fuere, inquam, omnia, ludus iocusque ; illud opus durum, ut Setinum accessimus finem ; aiyíλimo montes, Aetnae omnes, asperi Athones. 5. Hinc catapeiratera puer deorsum dedit, unctum plumbi pauxillum raudus linique mataxam.

6. O lapathe, ut iactare, nec es satis cognitus qui sis! in quo Laelius clamores σopós ille solebat

edere, compellans gumias ex ordine nostros.

7. 'Occidam illum equidem et vincam, si id quaeritis,' inquit ; ' verum illud credo fore: in os prius accipiam ipse quam gladium in stomacho furiae ac pulmonibus sisto. odi hominem, iratus pugno; nec longius quicquam nobis, quam dextrae gladium dum accommodet alter: usque adeo studio atque odio illius ecferor ira.

8. Quo me habeam pacto, tametsi non quaeris, docebo; quando in eo numero mansi, quo in maxima nunc est pars hominum,

ut periisse velis, quem visere nolueris cum

debueris. hoc nolueris' et 'debueris' te

si minus delectat quod Texvíov Isocratium est
ληρώδεςque simul totum et συμμειρακιώδες,

non operam perdo.

9. Ar non multum hoc abest cacosyntheton atque canina si lingua dico nihil ar me: nomen hoc illist.

9a. A primast: hinc incipiam, et quae nomina ab hoc sunt, ‘AA geminum longa, A brevis syllaba.' nos tamen unum hoc faciemus, et uno eodemque, ut dicimus, pacto scribemus pacem, plăcide, Iānum, āridum, ăcetum; "Apes "Apes Graeci ut faciunt.

5

5

5

5

Iam 'puerei venere' E postremum facito atque I, ut pueri plures fiant. I si facis solum,

'pupilli, pueri, Lucili,' hoc unius fiet.

'hoc illi factum est uni,' tenue hoc facies I;
'haec illei fecere.' addes E, ut pinguius fiat.

10. Ut Romanus pópulus victus vi ét superatus proéliis

saépe est multis, béllo vero númquam, in quo sunt ómnia.

11. Cúm sciam nihil ésse in vita próprium mortalí datum, iám qua tempestáte vivo xpov ad me récipio.

[ocr errors]

12. Quapropter certum est fácere contra ac pérsequi et nómen deferre hóminis '-'hoc cum féceris,

cum céteris reus úna tradetúr Lupo.'

non adérit — ἀρχαῖς hominem et στοιχείοις simul privábit: igni cúm et aqua interdíxerit

duo habét σroxeîa'—'at frúitur anima et córpore:
yn córpus, anima est veûμa'-'posterióribus
σTOXEίos, si id malúerit, privabít tamen.'

1.

L. AFRANIUS (born circ. 144 B.C.)

XXVII

Fateor, súmpsi non ab illó modo,

sed út quisque habuit cónveniret quód mihi,
quod mé non posse mélius facere crédidi,
etiam á Latino.

Terénti numne símilem dicent quempiam ?

ut quicquid loquitur, sál merum est!

2. Formósa virgo est: dótis dimidiúm vocant
istí, qui dotis néglegunt uxórias :
praeterea fortis.

dat rústico nesció cui vicinó suo
perpaúperi, cui dícat dotis paúlulum.

pistóri nubat? cúr non scriblitário,

ut míttat fratris fílio lucúnculos ?

ΙΟ

5

5

5

LUTATIUS CATULUS

21

17

5

ΙΟ

3. Nolí, mea mater, mé praesente cúm patre non, si noénu vis, o mél meum.

coícere

ne ego íllos velitántes auscultó lubens.

saéviter ferre haéc te simula, et gnátam ab illo abdúcere.

haec, taetérrime,

sunt póstprincipia atque éxitus malaé vitiosae vítae.

utí servorum cáptus est, facíllime domo átque nostra fámilia protrúditur.

tui

verétur, me ad te mísit oratúm pater.

4. Dum mé morigeram, dúm morosam praebeo, deinde áliquid dedita ópera controvérsiae concínno, laedo intérdum contumeliis.

5. Si possent homines délenimentís capi omnés haberent núnc amatorés anus. aetás et corpus ténerum et morigerátio, haec súnt venena fórmosarum múlierum : mala aétas nulla délenimenta invenit.

6.

7.

Novi non inscítulam ancíllulam, vestrae híc erae vestíspicam.

Male meréntur de nobís eri,

qui nós tanto opere indúlgent in pueritia.

Q. LUTATIUS CATULUS (fl. circ. 100 B.C.)

1. Aufugit mi animus.

devenit. sic est

XXVIII

credo, ut solet, ad Theotimum
perfugium illud habet.

quid? quasi non interdixem, ne illunc fugitivum
mitteret ad se intro, sed magis eiceret !
ibimus quaesitum. verum ne ipsi teneamur
formido. quid ago? da Venus consilium.

5

5

2. Constiteram exorientem Auroram forte salutans,
cum subito a laeva Roscius exoritur.
pace mihi liceat, caelestes, dicere vestra ;
mortalis visust pulchrior esse deo.

PORCIUS LICINUS (fl. circ. 90 B.C.)

XXIX

Dúm lasciviám nobilium et laúdes fucosás petit,
dum Africani vócem divinam haúrit avidis aúribus,
dum ád Philum se cénitare et Laélium pulchrúm putat,
dúm se amari ab hís concredit, crébro in Albanúm venit.

5

suís postlatis rébus ad summam ínopiam redáctus est. ítaque ex conspectu ómnium abit ut Graéciae in terram

últimam,

mórtuost Stympháli, Arcadiae in óppido, nil Públius Scípio profuít, nihil illi Laélius, nil Fúrius,

trés per id tempús qui agitabant fácile nobilíssimi :

eórum ille opera né domum quidem habuit conductítiam, sáltem ut esset quó referret óbitum domini sérvulus.

IO

VOLCATIUS SEDIGITUS (fl. circ. 90 B. C.)

XXX

1. Multós incertos cértare hanc rem vídimus,
palmám poetae cómico cui déferant.
eum meó iudicio errórem dissolvám tibi,
ut, cóntra si quis séntiat, nil séntiat.
Caecílio palmam Státio do mímico;
Plautús secundus fácile exsuperat céteros;
dein Naévius qui férvet pretio in tértiost;
si erít quod quarto détur dabitur Lícinio.
post ínsequi Licínium facio Atílium ;
in séxto consequétur hos Teréntius;
Turpilius septimúm, Trabea octavum óptinet;
nonó loco esse fácile facio Lúscium;
decimum áddo causa antíquitatis Ennium.

5

IO

« ZurückWeiter »