Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

quaeritur argenti semen, nunc aurea vena;
torquentur flamma terrae ferroque domantur,
dum sese pretio redimant, verumque professae
tum demum viles taceant inopesque relictae.
noctes atque dies festinant arva coloni,

callent rure manus, glebarum expendimus usum :
fertilis haec segetique feracior, altera viti,
haec plantis humnus, haec herbis dignissima tellus,
haec dura et melior pecori silvisque fidelis.
aridiora tenent oleae, sucosior ulmis

:

grata, leves cruciant animos et corpora causae,
horrea uti saturent, tumeant et dolia musto,
plenaque desecto surgant fenilia campo:
sic avidi semper qua visumst carius itis.
implendus sibi quisque bonis est artibus illae
sunt animi fruges; haec rerum est optima merces,
scire quod occulto terrae natura coërcet,
nullum fallere opus, non mutum cernere sacros
Aetnaei montis fremitus animosque furentis,
non subito pallere sono, non credere supter
caelestes migrasse minas aut Tartara rumpi,
nosse, quid intendat ventos, quid nutriat ignes,
unde reperta quies et mixto foedere
pax sit.

260

265

270

275

280

CCXVI

THE LAVA STREAM

Aetna 478-509

Verum ubi paulatim exiluit sublata caducis
congeries saxis, angusto vertice surgunt.
sic velut in fornace lapis torretur et omnis
exustus penitus venis subit altius humor :
amissis opibus levis et sine pondere pumex
excutitur liquor ille magis fervere magisque
fluminis in speciem mitis procedere tandem
incipit et pronis demittit collibus undas.
illae paulatim bis sena in milia pergunt;
quippe nihil revocat, curvis nihil ignibus obstat,
nulla tenet frustra moles: simul omnia pugnant.
nunc silvae rupesque rotant haec tela, solumque
ipsum adiutat opes facilesque sibi induit amnes.

480

485

490

quod si forte cavis cunctatus vallibus haesit,
utpote inaequales volvens perpascitur agros,
ingeminat fluctus et stantibus increpat undis
(sicut cum rapidum curvo mare cernimus aestu):
ac primum tenues, simas agit ulteriores.
progrediens late diffunditur, et succernens

flumina consistunt ripis ac frigore durant,
paulatimque ignes coëunt ac flammea messis.
exuitur facies tum, prima ut quaeque rigescit :
effumat moles atque ipso pondere tracta
volvitur ingenti strepitu, praecepsque sonanti
cum solido inflicta est, pulsatos dissipat ictus,
et qua disclusa est candenti robore fulget.
emicat examen plagis ardentia saxa,
scintillas, procul esse fides, procul esse ruentes.
incolumi fervore cadunt; verum impetus ignes
Symaethi quondam ut ripas traiecerit amnis,
vix iunctis quisquam faxo dimoverit illas :
vicenos persaepe pedes iacet obruta moles.

PERSIUS (34-62 A.D.)

CCXVII

THE LITERARY TASTE OF THE DAY'

I. 75-106

Euge poëta!

495

500

505

75

est nunc Brisaei quem venosus liber Acci, sunt quos Pacuviusque et verrucosa moretur Antiopa, aerumnis cor luctificabile fulta? hos pueris monitus patres infundere lippos

cum videas, quaerisne, unde haec sartago loquendi

80

venerit in linguas, unde istuc dedecus, in quo

Trossulus exsultat tibi per subsellia levis ?

nilne pudet capiti non posse pericula cano pellere, quin tepidum hoc optes audire decenter? fur es, ait Pedio; Pedius quid? crimina rasis librat in antithetis, doctas posuisse figuras

85

laudatur: bellum hoc! hoc bellum? an, Romule, ceves? men moveat quippe et, cantet si naufragus, assem

protulerim? cantas, cum fracta te in trabe pictum ex humero portes? verum nec nocte paratum plorabit, qui me volet incurvasse querella.—

sed numeris decor est et iunctura addita crudis.
claudere sic versum didicit: Berecyntius Attis;
et: qui caeruleum dirimebat Nerea delphin;
sic: costam longo subduximus Appennino.

arma virum, nonne hoc spumosum et cortice pingui,
ut ramale vetus praegrandi subere coctum ?—
quidnam igitur tenerum et laxa cervice legendum?
torva Mimalloneis implerunt cornua bombis,
et raptum vitulo caput ablatura superbo
Bassaris et lyncem Maenas flexura corymbis
Euhion ingeminat; reparabilis adsonat echo?
haec fierent, si testiculi vena ulla paterni
viveret in nobis? summa delumbe saliva

hoc natat in labris, et in udo est. Maenas et Attis,
nec pluteum caedit, nec demorsos sapit ungues.—

90

95

ΙΟΟ

105

CCXVIII

'I WILL HAVE MERCY AND NOT SACRIFICE'

II. 61-75

at vos

O curvae in terris animae et caelestium inanes !
quid iuvat, hos templis nostros immittere mores,
et bona dis ex hac scelerata ducere pulpa ?
haec sibi corrupto casiam dissolvit olivo,
haec Calabrum coxit vitiato murice vellus,
haec bacam conchae rasisse et stringere venas
ferventis massae crudo de pulvere iussit.
peccat et haec, peccat: vitio tamen utitur;
dicite, pontifices, in sancto quid facit aurum ?
nempe hoc quod Veneri donatae a virgine pupae.
quin damus id superis, de magna quod dare lance
non possit magni Messallae lippa propago:
compositum ius fasque animi, sanctosque recessus
mentis, et incoctum generoso pectus honesto.
haec cedo ut admoveam templis, et farre litabo.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

CCXIX

THE MISERY OF AN ACUTE CONSCIENCE

III. 30-43

Ad populum phaleras! ego te intus et in cute novi.
non pudet ad morem discincti vivere Nattae?
sed stupet hic vitio, fibris increvit opimum
pingue, caret culpa, nescit quid perdat, et alto
demersus summa rursum non bullit in unda.
magne pater divum, saevos punire tyrannos
haud alia ratione velis, cum dira libido
moverit ingenium ferventi tincta veneno:
virtutem videant intabescantque relicta.
anne magis Siculi gemuerunt aera iuvenci,
et magis auratis pendens laquearibus ensis
purpureas subter cervices terruit, imus,
imus praecipites, quam si sibi dicat et intus
palleat infelix, quod proxima nesciat uxor?

CCXX

CONSCIENCE CANNOT BE CHEATED

IV. 23-52

Ut nemo in sese temptat descendere, nemo, sed praecedenti spectatur mantica tergo! quaesieris nostin Vettidi praedia ?—cuius ?—— dives arat Curibus quantum non milvus oberrat.hunc ais, hunc dis iratis genioque sinistro, qui, quandoque iugum pertusa ad compita figit, seriolae veterem metuens deradere limum

[blocks in formation]

ingemit hoc bene sit! tunicatum cum sale mordens caepe, et farratam pueris plaudentibus ollam pannosam faecem morientis sorbet aceti ?—

ვი

caedimus, inque vicem praebemus crura sagittis.
vivitur hoc pacto; sic novimus. ilia subter
caecum vulnus habes; sed lato balteus auro
praetegit. ut mavis, da verba et decipe nervos,
si potes. egregium cum me vicinia dicat,
non credam ?-viso si palles, improbe, nummo,
si facis in penem quidquid tibi venit, amarum

45

si puteal multa cautus vibice flagellas :
nequiquam populo bibulas donaveris aures.
respue, quod non es; tollat sua munera cerdo ;.
tecum habita: noris, quam sit tibi curta supellex.

CCXXI

TRUE LIBERTY

v. 73-97

Libertate opus est, non hac, ut, quisque Velina
Publius emeruit, scabiosum tesserula far
possidet. heu steriles veri, quibus una Quiritem
vertigo facit hic Dama est non tressis agaso,
vappa et lippus et in tenui farragine mendax :
verterit hunc dominus, momento turbinis exit
Marcus Dama: papae ! Marco spondente recusas
credere tu nummos? Marco sub iudice palles?
Marcus dixit: ita est; adsigna, Marce, tabellas.
haec mera libertas! hoc nobis pilea donant !—
an quisquam est alius liber, nisi ducere vitam

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

cui licet, ut voluit? licet ut volo vivere: non sum
liberior Bruto?-mendose colligis, inquit
Stoicus hic aurem mordaci lotus aceto:

85

90

haec reliqua accipio; licet illud et ut volo tolle.—
vindicta postquam meus a praetore recessi,
cur mihi non liceat, iussit quodcumque voluntas,
excepto si quid Masuri rubrica vetavit?—

disce, sed ira cadat naso rugosaque sanna,
dum veteres avias tibi de pulmone revello.
non praetoris erat stultis dare tenuia rerum
officia atque usum rapidae permittere vitae :
sambucam citius caloni aptaveris alto.
stat contra ratio et secretam garrit in aurem,
ne liceat facere id quod quis vitiabit agendo.

CCXXII

PERSIUS APOSTROPHISES HIS HEIR

VI. 41-61

At tu, meus heres

quisquis eris, paulum a turba seductior audi :

o bone, num ignoras? missa est a Caesare laurus

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »