Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

CLXXXIX

FLORA DEFENDS BY PRECEDENTS HER ANGER AT THE

NEGLECT OF HER RITES

Fasti v. 297-326

Nos quoque tangit honor. festis gaudemus et aris,
turbaque caelestes ambitiosa sumus.
saepe deos aliquis peccando fecit iniquos,

et pro delictis hostia blanda fuit.

saepe Iovem vidi, cum iam sua mittere vellet
fulmina, ture dato sustinuisse manum.
at si neglegimur, magnis iniuria poenis
solvitur, et iustum praeterit ira modum.
respice Thestiaden: flammis absentibus arsit ;
causa est, quod Phoebes ara sine igne fuit.
respice Tantaliden: eadem dea vela tenebat.
virgost, et spretos bis tamen ulta focos.
Hippolyte infelix, velles coluisse Dionen,
cum consternatis diripereris equis.

300

305

310

longa referre mora est correcta oblivia damnis.

me quoque Romani praeteriere patres.

quid facerem, per quod fierem manifesta doloris ?

exigerem nostrae qualia damna notae?

excidit officium tristi mihi. nulla tuebar

315

rura, nec in pretio fertilis hortus erat:

lilia deciderant, violas arere videres,
filaque punicei languida facta croci.
saepe mihi Zephyrus 'dotes corrumpere noli
ipsa tuas' dixit. dos mihi vilis erat.

320

florebant oleae, venti nocuere protervi :

florebant segetes, grandine laesa Ceres:

in spe vitis erat, caelum nigrescit ab austris et subita frondes decutiuntur aqua.

nec volui fieri, nec sum crudelis in ira; cura repellendi sed mihi nulla fuit.

325

CXC

OVID DESCRIBES HIS EARLIER YEARS

Tristia IV. x. 21-58

Saepe pater dixit 'studium quid inutile temptas?
Maeonides nullas ipse reliquit opes.'

motus eram dictis, totoque Helicone relicto
scribere temptabam verba soluta modis.
sponte sua carmen numeros veniebat ad aptos,
et quod temptabam scribere, versus erat.
interea tacito passu labentibus annis
liberior fratri sumpta mihique togast,
induiturque umeris cum lato purpura clavo,
et studium nobis, quod fuit ante, manet.
iamque decem vitae frater geminaverat annos,
cum perit, et coepi parte carere mei.
cepimus et tenerae primos aetatis honores,
eque viris quondam pars tribus una fui.
curia restabat. clavi mensura coactast:
maius erat nostris viribus illud onus.
nec patiens corpus, nec mens fuit apta labori,
sollicitaeque fugax ambitionis eram,
et petere Aoniae suadebant tuta sorores
otia, iudicio semper amata meo.
temporis illius colui fovique poëtas,

quotque aderant vates, rebar adesse deos.
saepe suas volucres legit mihi grandior aevo,
quaeque nocet serpens, quae iuvat herba, Macer.
saepe suos solitus recitare Propertius ignes
iure sodalitii, quo mihi iunctus erat.
Ponticus heroo, Bassus quoque clarus iambis
dulcia convictus membra fuere mei ;
et tenuit nostras numerosus Horatius aures,
dum ferit Ausonia carmina culta lyra.
Virgilium vidi tantum; nec amara Tibullo
tempus amicitiae fata dedere meae.
successor fuit hic tibi, Galle, Propertius illi;
quartus ab his serie temporis ipse fui.
utque ego maiores, sic me coluere minores,
notaque non tarde facta Thalia mea est.
carmina cum primum populo iuvenalia legi,
barba resecta mihi bisve semelve fuit.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

CXCI

A LETTER FROM EXILE

Pont. IV. xiv. 1-30

Haec tibi mittuntur, quem sum modo carmine questus non aptum numeris nomen habere meis:

in quibus, excepto quod adhuc utcumque valemus, nil, me praeterea quod iuvet, invenies.

ipsa quoquest invisa salus, suntque ultima vota, quolibet ex istis scilicet ire locis.

nulla mihi curast, terra quo muter ab ista, hac quia, quam video, gratior omnis erit.

in medias Syrtes, mediam mea vela Charybdin
mittite, praesenti dum careamus humo.

Styx quoque, siquid eaest, bene commutabitur Histro;
siquid et inferius, quam Styga, mundus habet.
gramina cultus ager, frigus minus odit hirundo,
proxima Marticolis quam loca Naso Getis.
talia succensent propter mihi verba Tomitae,
iraque carminibus publica mota meis.
ergo ego cessabo numquam per carmina laedi,
plectar et incauto semper ab ingenio?
ergo ego, ne scribam, digitos incidere cunctor,

telaque adhuc demens, quae nocuere, sequor? ad veteres scopulos iterum devertor et illas,

in quibus offendit naufraga puppis, aquas? sed nihil admisi: nulla est mea culpa, Tomitae, quos ego, cum loca sim vestra perosus, amo. quilibet excutiat nostri monimenta laboris :

littera de vobis est mea questa nihil. frigus et incursus omni de parte timendos

et quod pulsetur murus ab hoste, queror. in loca, non homines, verissima crimina dixi. culpatis vestrum vos quoque saepe solum.

5

ΙΟ

15

20

25

30

GRATTIUS (fl. end of Augustan Age)

CXCII

THE POINTS AND EARLY TRAINING OF A SO-CALLED 'METAGON' HOUND, WHICH WAS A CROSS BETWEEN THE SPARTAN AND CRETAN BREED

Cynegetica 1. 269-327

Sint celsi vultus, sint hirtae frontibus aures,
os magnum, et patulis agitatos naribus ignes
spirent, adstricti succingant ilia ventres,
cauda brevis, longumque latus, discretaque collo
caesaries, non pexa nimis, non frigoris illa

:

impatiens validis tum surgat pectus ab armis,
quod magnos capiat motus, magnisque supersit.
effuge, qui lata pandit vestigia planta :
mollis in officio; siccis ego dura lacertis

crura velim, et solidos haec in certamina calces.

270

275

da requiem gravidae, solitosque remitte labores.
vix oneri super illa suo. tum deinde monebo,

286

ne matrem indocilis natorum turba fatiget,
percensere notis, iamque inde excernere pravos.
signa dabunt ipsi: teneris vix artubus haeret
ille tuos olim non defecturus honores;

iamque illum impatiens aequae vehementia sortis
extulit; affectat materna regna sub alvo;
ubera tota tenet, stat tergo liber aperto,
dum tepida indulget terris clementia mundi.
verum, ubi Caurino perstrinxit frigore vesper,
ira iacet, turbaque potens operitur inerti.
illius et manibus vires sit cura futuras
perpensare levis deducet pondere fratres.
haec de pignoribus, nec te mea carmina fallent.
protinus et cultus alios et debita fetae
blandimenta feres, curaque sequere merentem :
illa perinde suo saturat de lacte minores

ac longam praestabit opem; tum denique, fetae
cum desunt operi, fregitque industria matres,
transeat in catulos omnis tutela relictos.
lacte novam pubem, facilique tuebere maza;

M

290

295

300

305

nec luxus alios, avidaeque impendia vitae

noscant: haec magno redit indulgentia damno.

nec mirum: humanos non est magis altera sensus. tollit se ratio, et vitiis adeuntibus obstat.

haec illa est Pharios quae fregit noxia reges,

310

dum servata cavis potant Mareotica gemmis,

nardiferumque metunt Gangem, vitiisque ministrant.
sic et Achaemenio cecidisti, Lydia, Cyro:
atqui dives eras, fluvialibus aurea venis.
tu quoque luxuriae fictas dum colligis artes,
et sequeris demens alienam, Graecia, culpam,
scilicet ad summam ne quid restaret habendum,
o quantum et quoties decoris frustrata paterni !
at qualis nostris quam simplex mensa Camillis!
qui tibi cultus erat post tot, Serrane, triumphos !
ergo illi ex habitu, virtutisque indole priscae,
imposuere orbi Romam caput: actaque ab illis
ad caelum virtus, summosque tetendit honores.
scilicet exiguis magna sub imagine rebus
prospicies, quae sit ratio, et quo fine regendae.

315

320

325

PEDO ALBINOVANUS (fl. end of Augustan Age)

CXCIII

'PERILOUS SEAS IN FAIRY LANDS FORLORN'

Iam pridem post terga diem solemque relincunt,
iam pridem notis extorres finibus orbis
per non concessas audaces ire tenebras
ad rerum metas extremaque litora mundi.
nunc illum pigris immania monstra sub undis
qui ferat Oceanum, qui saevas undique pistres
aequoreosque canes, ratibus consurgere prensis—
accumulat fragor ipse metus-iam sidère limo
navigia et rapido desertam flamine classem
seque feris credunt per inertia fata marinis
tam non felici laniandos sorte relinqui.
atque aliquis prora caecum sublimis ab alta
aëra pugnaci luctatus rumpere visu,
ut nihil erepto valuit dignoscere mundo,

5

IO

« ZurückWeiter »