Quo feret ira, sequar. Facti fortasse pigebit: Viderit ista deus, qui nunc mea pectora versat. 210 3. A PROPOSAL. AM. I. 3. Iusta precor: quae me nuper praedata puella est, Accipe, per longos tibi qui deserviat annos: Si me non veterum commendant magna parentum Tecum, quos dederint annos mihi fila sororum, Te mihi materiem felicem in carmina praebe: Nos quoque per totum pariter cantabimur orbem, iunctaque semper erunt nomina nostra tuis. 25 A PROPOSAL-THE TABLET. 57 4. THE TABLET. AM. I. 12. Flete meos casus! tristes rediere tabellae. Infelix hodie littera posse negat. Omina sunt aliquid. Modo cum discedere vellet, ad limen digitos restitit icta Nape. Missa foras iterum limen transire memento cautius, atque alte sobria ferre pedem. Ite hinc, difficiles, funebria ligna, tabellae, tuque negaturis cera referta notis, 5 quam, puto, de longae collectam flore cicutae melle sub infami Corsica misit apis. 10 At tamquam, minio penitus medicata, rubebas. Ille color vere sanguinulentus erat. Proiectae triviis iaceatis, inutile lignum, vosque rotae frangat praetereuntis onus. Illum etiam, qui vos ex arbore vertit in usum, convincam puras non habuisse manus. Praebuit illa arbor misero suspendia collo: carnifici diras praebuit illa cruces: 15 illa dedit turpes raucis bubonibus umbras: 20 25 30 5. A DEFENSE OF POESY. AM. I. 15. Quid mihi, Livor edax, ignavos obicis annos, ingeniique vocas carmen inertis opus? non me more patrum, dum strenua sustinet aetas, praemia militiae pulverulenta sequi, nec me verbosas leges ediscere, nec me ingrato vocem prostituisse foro. Mortale est, quod quaeris, opus: mihi fama perennis quaeritur, in toto semper ut orbe canar. Vivet Maeonides, Tenedos dum stabit et Ide, Carmina sublimis tunc sunt peritura Lucreti, Tityrus et fruges Aeneïaque arma legentur, DEFENSE OF POESY-THE PARROT. Vilia miretur vulgus: mihi flavus Apollo pocula Castalia plena ministret aqua, sustineamque coma metuentem frigora myrtum, atque ita sollicito multus amante legar. Pascitur in vivis Livor: post fata quiescit, cum suus ex merito quemque tuetur honos. Ergo etiam cum me supremus adederit ignis, vivam, parsque mei multa superstes erit. 6. ELEGY ON THE PARROT. AM. II. 6. Psittacus, Eois imitatrix ales ab Indis, Quid scelus Ismarii quereris, Philomela, tyranni? Alitis in rarae miserum devertere funus. et stetit ad finem longa tenaxque fides. Quod fuit Argolico iuvenis Phoceus Orestae, hoc tibi, dum licuit, psittace, turtur erat. Quid tamen ista fides, quid rari forma coloris, quid vox mutandis ingeniosa sonis, quid iuvat, ut datus es, nostrae placuisse puellae ? Infelix avium gloria, nempe iaces. 20 Tu poteras fragiles pennis hebetare zmaragdos, tincta gerens rubro Punica rostra croco. Non fuit in terris vocum simulantior ales: reddebas blaeso tam bene verba sono. Raptus es invidia. Non tu fera bella movebas: garrulus et placidae pacis amator eras. Ecce, coturnices inter sua proelia vivunt, forsitan et fiant inde frequenter anus. 25 Plenus eras minimo, nec prae sermonis amore psittacus, extremo munus ab orbe datum. Illic innocui late pascuntur olores: et vivax phoenix, unica semper avis. Explicat ipsa suas ales Iunonia pennas: oscula dat cupido blanda columba mari. Psittacus has inter, nemorali sede receptus, convertit volucres in sua verba pias. Ossa tegit tumulus, tumulus pro corpore magnus, quo lapis exiguus par sibi carmen habet: 'Colligor ex ipso dominae placuisse sepulcro. Ora fuere mihi plus ave docta loqui.' |