PERSEUS AND ATLAS-CERES AND PROSERPINA. sive es mirator rerum, mirabere nostras. arcebatque suis externos finibus omnes. Huic quoque 'Vade procul, ne longe gloria rerum, quam mentiris' ait, 'longe tibi Iuppiter absit'; vimque minis addit manibusque expellere temptat cunctantem et placidis miscentem fortia dictis. Viribus inferior (quis enim par esset Atlantis viribus?) At quoniam parvi tibi gratia nostra est, accipe munus' ait, laevaque a parte Medusae 21 645 650 655 ipse retroversus squalentia protulit ora. Quantus erat, mons factus Atlas: nam barba comaeque, in silvas abeunt, inga sunt umerique manusque, quod caput ante fuit, summo est in monte cacumen, ossa lapis fiunt: tum partes auctus in omnes 660 crevit in inmensum (sic di statuistis), et omne cum tot sideribus caelum requievit in illo. 8. CERES AND PROSERPINA. MET. V. 385-408, 438-445, 462-463, 474-538, 564-571. Haud procul Hennaeis lacus est a moenibus altae, 385 nomine Pergus, aquae. Non illo plura Caystros carmina cycnorum labentibus audit in undis. Silva coronat aquas cingens latus omne, suisque frondibus ut velo Phoebeos submovet ictus. Frigora dant rami, Tyrios humus umida flores: perpetuum ver est. Quo dum Proserpina luco ludit et aut violas aut candida lilia carpit, dumque puellari studio calathosque sinumque implet et aequales certat superare legendo, 390 paene simul visa est dilectaque raptaque Diti: 395 400 Raptor agit currus et nomine quemque vocatos exhortatur equos, quorum per colla iubasque excutit obscura tinctas ferrugine habenas, perque lacus altos et olentia sulpure fertur stagna Palicorum, rupta ferventia terra, 405 et qua Bacchiadae, bimari gens orta Corintho, inter inaequales posuerunt moenia portus. Interea pavidae nequiquam filia matri omnibus est terris, omni quaesita profundo. Illam non udis veniens Aurora capillis cessantem vidit, non Hesperus. Illa duabus flammiferas pinus manibus succendit ab Aetna perque pruinosas tulit inrequieta tenebras. Rursus ubi alma dies hebetarat sidera, natam solis ab occasu solis quaerebat ad ortus. 438 440 445 Quas dea per terras et quas erraverit undas, dicere longa mora est: quaerenti defuit orbis. 462 Nescit adhuc, ubi sit: terras tamen increpat omnes 474 ingratasque vocat nec frugum munere dignas, Trinacriam ante alias, in qua vestigia damni repperit. Ergo illic saeva vertentia glaebas fregit aratra manu, parilique irata colonos ruricolasque boves leto dedit arvaque iussit fallere depositum vitiataque semina fecit. Fertilitas terrae latum vulgata per orbem falsa iacet: primis segetes moriuntur in herbis, et modo sol nimius, nimius modo corripit imber, sideraque ventique nocent, avidaeque volucres semina iacta legunt; lolium tribulique fatigant triticeas messes, et inexpugnabile gramen. Tum caput Eleis Alpheïas extulit undis 480 485 CERES AND PROSERPINA. rorantesque comas a fronte removit ad aures 233 490 495 haec mihi terra solo est: hos nunc Arethusa penates, hanc habeo sedem: quam tu, mitissima, serva. 'Mota loco cur sim tantique per aequoris undas advehar Ortygiam, veniet narratibus hora tempestiva meis, cum tu curaque levata et vultus melioris eris. Mihi pervia tellus praebet iter, subterque imas ablata cavernas hic caput attollo desuetaque sidera cerno. Ergo dum Stygio sub terris gurgite labor, visa tua est oculis illic Proserpina nostris: illa quidem tristis neque adhuc interrita vultu, sed regina tamen, sed opaci maxima mundi, sed tamen inferni pollens matrona tyranni.' Mater ad auditas stupuit ceu saxea voces attonitaeque diu similis fuit. Utque dolore pulsa gravi gravis est amentia, curribus oras exit in aetherias. Ibi toto nubila vultu ante Iovem passis stetit invidiosa capillis 500 505 510 6 'Pro' que 'meo veni supplex tibi, Iuppiter' inquit, sanguine proque tuo. Si nulla est gratia matris, 515 nata patrem moveat, neu sit tibi cura, precamur, vilior illius, quod nostro est edita partu. En quaesita diu tandem mihi nata reperta est, si reperire vocas amittere certius, aut si scire, ubi sit, reperire vocas. Quod rapta, feremus, dummodo reddat eam: neque enim praedone marito filia digna tua est, si iam mea filia non est.' Iuppiter excepit: Commune est pignus onusque nata mihi tecum. Sed si modo nomina rebus addere vera placet, non hoc iniuria factum, 520 525 verum amor est; neque erit nobis gener ille pudori, ore cibos; nam sic Parcarum foedere cautum est.' 530 535 At medius fratrisque sui maestaeque sororis 564 Iuppiter ex aequo volventem dividit aunum. 565 cum matre est totidem, totidem cum coniuge menses. Vertitur extemplo facies et mentis et oris: nam modo quae poterat Diti quoque maesta videri, laeta deae frons est, ut sol, qui tectus aquosis 570 nubibus ante fuit, victis e nubibus exit. 9. DAEDALUS AND ICARUS. MET. VIII. 183-235. Daedalus interea Creten longumque perosus exsilium tactusque loci natalis amore clausus erat pelago. Terras licet' inquit 'et undas 185 obstruat: at caelum certe patet; ibimus illac. Omnia possideat, non possidet aĕra Minos.' Dixit, et ignotas animum dimittit in artes naturamque novat. Nam ponit in ordine pennas, a minima coeptas, longam breviore sequenti, ut clivo crevisse putes. Sic rustica quondam fistula disparibus paulatim surgit avenis. Tum lino medias et ceris adligat imas, 190 DAEDALUS AND ICARUS. atque ita compositas parvo curvamine flectit, 25 195 impediebat opus. Postquam manus ultima coeptis imposita est, geminas opifex libravit in alas 200 ipse suum corpus motaque pependit in aura. Icare,' ait 'moneo, ne, si demissior ibis, Instruit et natum 'Medio' que 'ut limite curras, unda gravet pennas, si celsior, ignis adurat. Inter opus monitusque genae maduere seniles 205 210 215 dextra Lebinthus erat fecundaque melle Calymne, cum puer audaci coepit gaudere volatu deseruitque ducem caelique cupidine tractus altius egit iter. Rapidi vicinia solis 225 mollit odoratas, pennarum vincula, ceras. Tabuerant cerae: nudos quatit ille lacertos remigioque carens non ullas percipit auras, oraque caerulea patrium clamantia nomen excipiuntur aqua: quae nomen traxit ab illo. At pater infelix, nec iam pater, 'Icare,' dixit, 230 |