Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

neque ullius natantis impetum trabis
nequisse praeter ire, sive palmulis

5 opus foret volare sive linteo.

Et hoc negat minacis Hadriatici

negare litus insulasve Cycladas

Rhodumque nobilem horridamque Thraciam
Propontida trucemve Ponticum sinum,

10 ubi iste post phasellus antea fuit

comata silva nam Cytorio in iugo loquente saepe sibilum edidit coma. Amastri Pontica et Cytore buxifer, tibi haec fuisse et esse cognitissima 15 ait phasellus: ultima ex origine tuo stetisse dicit in cacumine, tuo imbuisse palmulas in aequore, et inde tot per impotentia freta erum tulisse, laeva sive dextera 20 vocaret aura, sive utrumque Iuppiter simul secundus incidisset in pedem; neque ulla vota litoralibus deis

sibi esse facta, cum veniret a marei

novissimo hunc ad usque limpidum lacum.

25 Sed haec prius fuere: nunc recondita senet quiete seque dedicat tibi, gemelle Castor et gemelle Castoris.

5. The Lovers.

CARMEN 4.

Vivamus, mea Lesbia, atque amemus,

rumoresque senum severiorum
omnes unius aestimemus assis.
Soles occidere et redire possunt:

5 nobis cum semel occidit brevis lux,
nox est perpetua una dormienda.

Da mi basia mille, deinde centum, dein mille altera, dein secunda centum, deinde usque altera mille, deinde centum. 10 Dein, cum milia multa fecerimus,

conturbabimus illa, ne sciamus, aut ne quis malus invidere possit, cum tantum sciat esse basiorum.

CARMEN 5.

6. Countless Kisses.

Quaeris, quot mihi basiationes
tuae, Lesbia, sint satis superque.
Quam magnus numerus Libyssae harenae
lasarpiciferis iacet Cyrenis,

5 oraclum Iovis inter aestuosi

et Batti veteris sacrum sepulcrum,
aut quam sidera multa, cum tacet nox,
furtivos hominum vident amores,

tam te basia multa basiare

10 vesano satis et super Catullost,

quae nec pernumerare curiosi possint nec mala fascinare lingua.

CARMEN 7.

7. Fie, Fond Lover!

Miser Catulle, desinas ineptire,

et quod vides perisse perditum ducas. Fulsere quondam candidi tibi soles, cum ventitabas quo puella ducebat 5 amata nobis quantum amabitur nulla. Ibi illa multa tum iocosa fiebant, quae tu volebas nec puella nolebat. Fulsere vere candidi tibi soles.

Nunc iam illa non volt: tu quoque, impotens, noli

10 nec quae fugit sectare, nec miser vive,
sed obstinata mente perfer, obdura.
Vale, puella, iam Catullus obdurat,
nec te requiret nec rogabit invitam:
at tu dolebis, cum rogaberis nulla.
15 Scelesta, vae te! quae tibi manet vita!

quis nunc te adibit? quoi videberis bella?
quem nunc amabis? quoius esse diceris?
quem basiabis? quoi labella mordebis ?
At tu, Catulle, destinatus obdura.

CARMEN 8.

8. Welcome Home!

Verani, omnibus e meis amicis antistans mihi milibus trecentis, venistine domum ad tuos penates fratresque unanimos anumque matrem ? 5 Venisti. O mihi nuntii beati !

Visam te incolumem audiamque Hiberum narrantem loca, facta, nationes,

ut mos est tuos, adplicansque collum iucundum os oculosque saviabor. 10 O quantumst hominum beatiorum, quid me laetius est beatiusve?

9. The Thief.

CARMEN 9.

Marrucine Asini, manu sinistra

non belle uteris in ioco atque vino:

tollis lintea neglegentiorum.

Hoc salsum esse putas? Fugit te, inepte:

5 quamvis sordida res et invenustast.

Non credis mihi? Crede Pollioni

fratri, qui tua furta vel talento

mutari velit est enim leporum
disertus puer ac facetiarum.

10 Quare aut hendecasyllabos trecentos
expecta aut mihi liuteum remitte,
quod me non movet aestimatione,
verumst mnemosynum mei sodalis.
Nam sudaria Saetaba ex Hibereis
15 miserunt mihi muneri Fabullus
et Veranius: haec amem necessest
ut Veraniolum meum et Fabullum.
CARMEN 12.

10. An Invitation to Dinner.
Cenabis bene, mi Fabulle, apud me
paucis, si tibi di favent, diebus,

si tecum attuleris bonam atque magnam cenam, non sine candida puella

5 et vino et sale et omnibus cachinnis. Haec si, inquam, attuleris, venuste noster, cenabis bene: nam tui Catulli plenus sacculus est aranearum. Sed contra accipies meros amores 10 seu quid suavius elegantiusvest: nam unguentum dabo, quod meae puellae donarunt Veneres Cupidinesque, quod tu cum olfacies, deos rogabis, totum ut te faciant, Fabulle, nasum.

CARMEN 13.

11. A Christmas Present.

Nei te plus oculis meis amarem,
iucundissime Calve, munere isto
odissem te odio Vatiniano:

nam quid feci ego quidve sum locutus,

5 cur me tot male perderes poetis ?
Isti di mala multa dent clienti,
qui tantum tibi misit impiorum.

Quod si, ut suspicor, hoc novom ac repertum
munus dat tibi Sulla litterator,

10 non est mi male, sed bene ac beate,

quod non dispereunt tui labores.

Di magni, horribilem et sacrum libellum
quem tu scilicet ad tuom Catullum
misti, continuo ut die periret,

15 Saturnalibus, optimo dierum !
Non non hoc tibi, salse, sic abibit:
nam, si luxerit, ad librariorum
curram scrinia, Caesios, Aquinos,
Suffenum, omnia colligam venena,
20 ac te his suppliciis remunerabor.
Vos hinc interea valete, abite
illuc, unde malum pedem attulistis,
saecli incommoda, pessimi poetae.

CARMEN 14.

12. A Conceited Poet.

Suffenus iste, Vare, quem probe nosti, homost venustus et dicax et urbanus, idemque longe plurimos facit versus. Puto esse ego illi milia aut decem aut plura 5 perscripta, nec sic ut fit in palimpsesto relata chartae regiae, novi libri, novi umbilici, lora, rubra membrana, derecta plumbo et pumice omnia aequata. Haec cum legas tu, bellus ille et urbanus 10 Suffenus unus caprimulgus aut fossor

rursus videtur: tantum abhorret ac mutat. Hoc quid putemus esse? Qui modo scurra

« ZurückWeiter »