Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

solus avem servat. At Romulus pulcher in alto 5 quaerit Aventino, spectat genus altivolantum.

Certabant, urbem Romam Remoramne vocarent.
Omnibus cura viris, uter esset induperator.
Exspectant veluti, consul cum mittere signum

volt, omnes avidi spectant ad carceris oras, 10 quam mox emittat pictis e faucibus currus :

sic exspectabat populus atque ora tenebat rebus, utri magni victoria sit data regni. Interea sol albus recessit in infera noctis.

Exin candida se radiis dedit icta foras lux; 15 et simul ex alto longe pulcherruma praepes

laeva volavit avis, simul aureus exoritur sol. Cedunt de caelo ter quattuor corpora sancta avium, praepetibus sese pulchrisque locis dant.

Conspicit inde sibi data Romulus esse propritim 20 auspicio regni stabilita scamna solumque.

3. An Ambiguous Oracle. Aio te, Aeacida, Romanos vincere posse.

4. Woodcutting Incedunt arbusta per alta, securibus caedunt, percellunt magnas quercus, exciditur ilex, fraxinus frangitur atque abies consternitur alta,

pinus proceras pervortunt: omne sonabat 5 arbustum fremitu silvai frondosai.

5. Pyrrhus to the Roman Envoys. Nec mi aurum posco nec mi pretium dederitis :' non cauponantes bellum, sed belligerantes ferro, non auro, vitam cernamus utrique ! Vosne velit an me regnare era quidve ferat Fors

5 virtute experiamur. Et hoc simul accipe dictum:

quorum virtuti belli fortuna pepercit, eorundem libertati me parcere certumst. Dono, ducite, doque volentibus cum magnis dis.

6. Janus Reopened. i postquam Discordia taetra Belli ferratos postes portasque refregit.

7. Fabius Maximus. Unus homo nobis cunctando restituit fem. Noenum rumores ponebat ante salutem. Ergo postque magisque viri nunc gloria claret. ;

8. Poor but Trusty. Ille vir haud magna cum re, sed plenus fidei.

9. The Strength of Rome. Moribus antiquis res stat Romana virisque.

10. The Tribune at Bay. Undique conveniunt velut imber tela tribuno: configunt parmam, tinnit hastilibus umbo, aerato sonitu galeae : sed nec pote quisquam

undique nitendo corpus discerpere ferro. 5 Semper adundantes hastas frangitque quatitque.

Totum sudor habet corpus multumque laborat,
nec respirandi fit copia: praepete ferro
Histri tela manu iacientes sollicitabant.

11. The Young Warrior. Et tum sicut equos, qui de praesaepibus fartus vincla suis magnis animis abrupit et inde.

fert sese campi per caerula laetaque prata

celso pectore, saepe iubam quassat simul altam, 5 spiritus ex anima calida spumas agit albas.

12. The Veteran.
Sicut fortis equos, spatio qui saepe supremo
vicit Olympia, nunc senio confectus quiescit.

EPIGRAMS.

13. On a Likeness of Ennius. Aspicite, o cives, senis Enni imaginis formam:

hic vestrum panxit maxima facta patrum.

14. The Poet's Wish.'
Nemo me dacrumis decoret nec funera fletu

faxit. Cur ? Volito vivos per ora virum.

15. Epitaph of Scipio Africanus. Hic est ille situs, cui nemo civis neque hostis

quivit pro factis reddere opis pretium.

SELECTIONS IN TROCHAIC VERSE.

16. Ne t'attends qu'à toi seul. Hóc erit tibi argumentum semper in promptú situm, néquid expectés amicos, quód.tute agere possies.

17. A Noble Father. Égo cum genni, túm morituros scívi et ei re sústuli. Praéterea ad Troiám cum misi ob défendendam Graéciam, scíbam me in mortíferum bellum, non in epulas míttere.

18. Epicurean Doctrine. Égo deum genus ésse semper díxi et dicam caélitum, séd eos non curáre opinor, quíd agat humanúm genus ; nám si curent, béne bonis sit, mále malis ; quod nunc abest.

19. Charlatans. Séd superstitiosi vates ínpudentesque árioli, aút inertes aút insani aut quíbus egestas ímperat, quí sibi semitám non sapiunt, álteri monstránt viam: quíbus divitias póllicentur, áb eis drachumam ipsí petunt.

CATULLUS.

· 1. A Dedicatory Poem.
Quoi dono lepidum novom libellum
arido modo pumice expolitum ?
Corneli, tibi: namque tu solebas
meas esse aliquid putare nugas,
5 iam tum cum ausus es unus Italorum

omne aevom tribus explicare chartis
doctis, Iuppiter, et laboriosis.
Quare habe tibi quidquid hoc libelli,

qualecumque, quod, o patrona virgo,
10 plus uno maneat perenne saeclo.

CARMEN 1.

2. Lesbia's Sparrow.
Passer, deliciae meae puellae,
quicum ludere, quem in sinu tenere,

quoi primum digitum dare adpetenti

et acris solet incitare morsus, 15 cum desiderio meo nitenti

carum nescio quid lubet iocari
ut solaciolum sui doloris,
credo, ut tum gravis acquiescat ardor :

tecum ludere sicut ipsa possem
10 et tristis animi levare curas ! ...

CARMEN 2.

3. The Dead Sparrow. Lugete, o Veneres Cupidinesque, et quantumst hominum venustiorum. Passer mortuos est meae puellae,

passer, deliciae meae puellae,
5 quem plus illa oculis suis amabat:

nam mellitus erat suamque norat
ipsam tam bene quam puella matrem
nec sese a gremio illius movebat,

sed circumsiliens modo huc modo illuc 10 ad solam dominam usque pipiabat.

Qui nunc it per iter tenebricosum illuc, unde negant redire quemquam. At vobis male sit, malae tenebrae

Orci, quae omnia bella devoratis : 15 tam bellum mihi passerem abstulistis.

O factum male! io miselle passer !
tua nunc opera meae puellae
flendo turgiduli rubent ocelli.

CARMEN 3.

4. The Yacht. : Phasellus ille, quem videtis, hospites, ait fuisse navium celerrimus,

« ZurückWeiter »