Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

23. Woman's Vows.

Nulli se dicit mulier mea nubere malle

quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat. Dicit sed mulier cupido quod dicit amanti, in vento et rapida scribere oportet aqua.

CARMEN 70.

24. Affectation in the Use of h.

Chommoda dicebat, si quando commoda vellet dicere, et insidias Arrius hinsidias, et tum mirifice sperabat se esse locutum, cum quantum poterat dixerat hinsidias. 5 Credo, sic mater, sic liber avonculus eius, sic maternus avos dixerat atque avia. Hoc misso in Syriam requierant omnibus aures: audibant eadem haec leniter et leviter,

10

nec sibi postilla metuebant talia verba,

cum subito adfertur nuntius horribilis, Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset, iam non Ionios esse, sed Hionios.

25. True Beauty.

CARMEN 84.

Quintia formosast multis, mihi candida, longa, rectast. Haec ego sic singula confiteor, totum illud formosa nego: nam nulla venustas, nulla in tam magnost corpore mica salis. 5 Lesbia formosast, quae cum pulcherrima totast, tum omnibus una omnes surripuit Veneres.

26. Catullus at his Brother's Grave.

CARMEN 86.

Multas per gentes et multa per aequora vectus advenio has miseras, frater, ad inferias,

ut te postremo donarem munere mortis

et mutam nequiquam adloquerer cinerem, 5 quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum, heu miser indigne frater adempte mihi.

10

Nunc tamen interea haec prisco quae more parentum tradita sunt tristes munera ad inferias,

accipe fraterno multum manantia fletu,

atque in perpetuom, frater, ave atque vale.

CARMEN 101.

10

TIBULLUS.

Reveries of a Poet.

Ibitis Aegaeas sine me, Messalla, per undas, o utinam memores ipse cohorsque mei: me tenet ignotis aegrum Phaeacia terris: abstineas avidas, Mors precor atra, manus. 5 Abstineas, Mors atra, precor: non hic mihi mater quae legat in maestos ossa perusta sinus, non soror, Assyrios cineri quae dedat odores et fleat effusis ante sepulcra comis,

Delia non usquam; quae me quam mitteret urbe, dicitur ante omnes consuluisse deos.

Illa sacras pueri sortes ter sustulit: illi

rettulit e trinis omina certa puer.

Cuncta dabant reditus: tamen est deterrita numquam,

quin fleret nostras respueretque vias.

15 Ipse ego solator, cum iam mandata dedissem, quaerebam tardas anxius usque moras.

Aut ego sum causatus aves aut omina dira,

20

Saturnive sacram me tenuisse diem.

O quotiens ingressus iter mihi tristia dixi offensum in porta signa dedisse pedem! Audeat invito ne quis discedere Amore,

aut sciat egressum se prohibente deo.

Quid tua nunc Isis mihi, Delia, quid mihi prosunt illa tua totiens aera repulsa manu,

25 quidve, pie dum sacra colis, pureque lavari te (memini) et puro secubuisse toro?

30

Nunc, dea, nunc succurre mihi (nam posse mederi picta docet templis multa tabella tuis),

ut mea votivas persolvens Delia voces

ante sacras lino tecta fores sedeat bisque die resoluta comas tibi dicere laudes insignis turba debeat in Pharia.

At mihi contingat patrios celebrare penates reddereque antiquo menstrua tura lari.

35 Quam bene Saturno vivebant rege, priusquam tellus in longas est patefacta vias!

40

Nondum caeruleas pinus contempserat undas, effusum ventis praebueratque sinum,

nec vagus ignotis repetens compendia terris presserat externa navita merce ratem. Illo non validus subiit iuga tempore taurus, non domito frenos ore momordit equus, non domus ulla fores habuit, non fixus in agris, qui regeret certis finibus arva, lapis.

45 Ipsae mella dabant quercus, ultroque ferebant obvia securis ubera lactis oves.

50

Non acies, non ira fuit, non bella, nec ensem immiti saevus duxerat arte faber.

Nunc love sub domino caedes et vulnera semper, nunc mare, nunc leti mille repente viae. Parce, pater. Timidum non me periuria terrent,

6

non dicta in sanctos impia verba deos. Quod si fatales iam nunc explevimus annos,

fac lapis inscriptis stet super ossa notis: 55 Hic iacet immiti consumptus morte Tibullus, Messallam terra dum sequiturque mari.'

60

Sed me, quod facilis tenero sum semper Amori, ipsa Venus campos ducet in Elysios.

Hic choreae cantusque vigent, passimque vagantes dulce sonant tenui gutture carmen aves,

fert casiam non culta seges, totosque per agros floret odoratis terra benigna rosis:

at iuvenum series teneris immixta puellis ludit, et adsidue proelia miscet Amor. 65 Illic est, cuicumque rapax mors venit amanti, et gerit insigni myrtea serta coma.

70

At scelerata iacet sedes in nocte profunda

abdita, quam circum flumina nigra sonant: Tisiphoneque impexa feros pro crinibus angues saevit, et huc illuc impia turba fugit : tunc niger in porta serpentum Cerberus ore stridet et aeratas excubat ante fores. Illic Iunonem temptare Ixionis ausi

versantur celeri noxia membra rota,

75 porrectusque novem Tityos per iugera terrae adsiduas atro viscere pascit aves.

80

Tantalus est illic, et circum stagna: sed acrem
iam iam poturi deserit unda sitim:

et Danai proles, Veneris quod numina laesit,
in cava Lethaeas dolia portat aquas.
Illic sit, quicumque meos violavit amores,
optavit lentas et mihi militias.

At tu casta precor maneas, sanctique pudoris
adsideat custos sedula semper anus.

85 Haec tibi fabellas referat positaque lucerna

deducat rena stamina longa colu, at circa gravibus pensis adfixa puella

paulatim somno fessa remittat opus.

Tum veniam subito, nec quisquam nuntiet ante, 90 sed videar caelo missus adesse tibi.

Tunc mihi, qualis eris, longos turbata capillos, obvia nudato, Delia, curre pede.

Hoc precor, hunc illum nobis Aurora nitentem Luciferum roseis candida portet equis.

CARMEN I. 3.

HORACE.

SELECTIONS FROM THE ODES.

1. Prologue to the Odes. Maecenas atavis edite regibus,

o et praesidium et dulce decus meum:
sunt quos curriculo pulverem Olympicum
collegisse iuvat, metaque fervidis

5 evitata rotis palmaque nobilis
terrarum dominos evehit ad deos;
hunc, si mobilium turba Quiritium
certat tergeminis tollere honoribus ;
illum, si proprio condidit horreo
10 quicquid de Libycis verritur areis.
Gaudentem patrios findere sarculo
agros Attalicis condicionibus
numquam demoveas, ut trabe Cypria
Myrtoum pavidus nauta secet mare;

« ZurückWeiter »