Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

sed tu quod nolles, voluit miserabile fatum: ei mihi! plus illud, quam tua vota, valet. 5 in Scythia nobis quinquennis olympias acta est: iam tempus lustri transit in alterius.

10

perstat enim fortuna tenax, votisque malignum opponit nostris insidiosa pedem.

certus eras pro me, Fabiae laus, Maxime, gentis, numen ad Augustum supplice voce loqui:

occidis ante preces, causamque ego, Maxime, mortis nec fueram tanti me reor esse tuae.

iam timeo nostram cuiquam mandare salutem.
ipsum morte tua concidit auxilium.

15 coeperat Augustus deceptae ignoscere culpae:
spem nostram terras deseruitque simul.
quale tamen potui, de caelite, Brute, recenti
vestra procul positus carmen in ora dedi.
quae prosit pietas utinam mihi, sitque malorum
iam modus et sacrae mitior ira domus!

20

te quoque idem liquido possum iurare precari,
o mihi non dubia cognite Brute nota.
nam cum praestiteris verum mihi semper amorem,
hic tamen adverso tempore crevit amor.

25 quique tuas pariter lacrimas nostrasque videret,
passuros poenam crederet esse duos.
lenem te miseris genuit natura, nec ulli

30

mitius ingenium, quam tibi, Brute, dedit: ut qui, quid valeas, ignoret, Marte forensi, posse tuo peragi vix putet ore reos. scilicet eiusdem est, quamvis pugnare videntur, supplicibus facilem, sontibus esse trucem. cum tibi suscepta est legis vindicta severae, verba velut tinctum singula virus habent. 35 hostibus eveniat, quam sis violentus in armis, sentire et linguae tela subire tuae.

40

quae tibi tam tenui cura limantur, ut omnes istius ingenium corporis esse negent.

at si quem laedi fortuna cernis iniqua,

mollior est animo femina nulla tuo.

hoc ego praecipue sensi, cum magna meorum notitiam pars est infitiata mei.

inmemor illorum, vestri non inmemor umquam, qui mala solliciti nostra levatis, ero.

45 et prius hic nimium nobis conterminus Hister in caput Euxino de mare vertet iter,

utque Thyesteae redeant si tempora mensae,

solis ad Eoas currus agetur aquas,

quam quisquam vestrum, qui me doluistis ademptum, arguat, ingratum non meminisse sui.

VII.

50

Missus es Euxinas quoniam, Vestalis, ad undas, VESTALI ut positis reddas iura sub axe locis, aspicis en praesens, quali iaceamus in arvo, nec me testis eris falsa solere queri. accedet voci per te non inrita nostrae, Alpinis iuvenis regibus orte, fides. ipse vides certe glacie concrescere Pontum, ipse vides rigido stantia vina gelu: ipse vides, onerata ferox ut ducat Iazyx

per medias Histri plaustra bubulcus aquas.
aspicis et mitti sub adunco toxica ferro,
et telum causas mortis habere duas.

atque utinam pars haec tantum spectata fuisset,
non etiam proprio cognita Marte tibi!
tendisti ad primum per densa pericula pilum,
contigit ex merito qui tibi nuper honor.

sit licet hic titulus plenis tibi fructibus ingens,
ipsa tamen virtus ordine maior erit.

non negat hoc Hister, cuius tua dextera quondam
Puniceam Getico sanguine fecit aquam:
non negat Aegisos, quae te subeunte recepta
sensit in ingenio nil opis esse loci.

nam, dubium, positu melius defensa manune,
urbs erat in summo nubibus aequa iugo.
Sithonio regi ferus interceperat illam
hostis et ereptas victor habebat opes:
donec fluminea devecta Vitellius unda
intulit, exposito milite, signa Getis.
at tibi, progenies alti fortissima Donni,
venit in adversos impetus ire viros.
nec mora, conspicuus longe fulgentibus armis,
fortia ne possint facta latere, caves,
ingentique gradu contra ferrumque locumque
saxaque brumali grandine plura subis.
nec te missa super iaculorum turba moratur,
nec quae vipereo tela cruore madent.
spicula cum pictis haerent in casside pinnis,
parsque fere scuti vulnere nulla vacat.

5

10

15

20

20

25

30

35

40

nec corpus cunctos feliciter effugit ictus:
sed minor est acri laudis amore dolor.
talis apud Troiam Danais pro navibus Aiax
dicitur Hectoreas sustinuisse faces.

ut propius ventum est admotaque dextera dextrae,
resque fero potuit comminus ense geri,
45 dicere difficile est, quid Mars tuus egerit illic,
quotque neci dederis, quosque, quibusque modis.
ense tuo factos calcabas victor acervos,

50

10

impositoque Getes sub pede multus erat. pugnat ad exemplum primi minor ordine pili, multaque fert miles vulnera, multa facit. sed tantum virtus alios tua praeterit omnes, ante citos quantum Pegasus ibat equos. vincitur Aegisos: testataque tempus in omne sunt tua, Vestalis, carmine facta meo.

VIII.

Littera sera quidem, studiis exculte Suilli, huc tua pervenit, sed mihi grata tamen, qua, pia si possit superos lenire rogando gratia, laturum te mihi dicis opem.

SUILLIO.

5 ut iam nil praestes, animi sum factus amici
debitor, et meritum velle iuvare voco.
impetus iste tuus longum modo duret in aevum,
neve malis pietas sit tua lassa meis.

ius aliquod faciunt adfinia vincula nobis,

quae semper maneant inlabefacta precor. nam tibi quae coniunx, eadem mihi filia paene; et quae te generum, me vocat illa virum. ei mihi, si lectis vultum tu versibus istis ducis et adfinem te pudet esse meum! 15 at nihil hic dignum poteris reperire pudore praeter fortunam, quae mihi caeca fuit. seu genus excutias, equites ab origine prima usque per innumeros inveniemur avos: sive velis, qui sint mores, inquirere, nostri, errorem misero detrahe, I labe carent. tu modo si quid agi sperabis posse precando, quos colis, exora supplice voce deos.

20

di tibi sunt Caesar iuvenis: tua numina placa; hac certe nulla est notior ara tibi.

25 non sinit illa sui vanas antistitis umquam esse preces: nostris hinc pete rebus opem.

quamlibet exigua si nos ea iuverit aura,
obruta de mediis cumba resurget aquis.
tunc ego tura feram rapidis sollemnia flammis
et, valeant quantum numina, testis ero.
nec tibi de Pario statuam, Germanice, templum
marmore: carpsit opes illa ruina meas.
templa domus facient vobis urbesque beatae:
Naso suis opibus, carmine, gratus erit.

parva quidem fateor pro magnis munera reddi, cum pro concessa verba salute damus.

sed qui quam potuit dat maxima, gratus abunde est, et finem pietas contigit illa suum.

30

35

nec, quae de parva pauper dis libat acerra,

tura minus, grandi quam data lance, valent.

40

agnaque tam lactens, quam gramine pasta Falisco victima Tarpeios inficit icta focos.

nec tamen officio vatum per carmina facto principibus res est aptior ulla viris.

carmina vestrarum peragunt praeconia laudum,
neve sit actorum fama caduca, cavent:
carmine fit vivax virtus, expersque sepulcri
notitiam serae posteritatis habet.

tabida consumit ferrum lapidemque vetustas,
nullaque res maius tempore robur habet:
scripta ferunt annos; scriptis Agamemnona nosti,
et quisquis contra vel simul arma tulit.
quis Thebas septemque duces sine carmine nosset,
et quicquid post haec, quicquid et ante fuit?
di quoque carminibus, si fas est dicere, fiunt,
tantaque maiestas ore canentis eget.
sic Chaos ex illa naturae mole prioris
digestum partes scimus habere suas:
sic adfectantes caelestia regna Gigantes
ad Styga nimbifero vindicis igne datos:
sic victor laudem superatis Liber ab Indis,
Alcides capta traxit ab Oechalia.

et modo, Caesar, avum, quem virtus addidit astris,
sacrarunt aliqua carmina parte tuum.

si quid adhuc igitur vivi, Germanice, nostro

restat in ingenio, serviet omne tibi.

[blocks in formation]

non potes officium vatis contemnere vates: iudicio pretium res habet ista tuo.

quod nisi te nomen tantum ad maiora vocasset, gloria Pieridum summa futurus eras,

70

sed dare materiam nobis, quam carmina, mavis: nec tamen ex toto deserere illa potes.

nam modo bella geris, numeris modo verba coerces, quodque aliis opus est, hoc tibi lusus erit.

75 utque nec ad citharam nec ad arcum segnis Apollo est, sed venit ad sacras nervus uterque manus, sic tibi nec docti desunt nec principis artes, mixta sed est animo cum Iove Musa tuo. quae quoniam nec nos unda summovit ab illa, ungula Gorgonei quam cava fecit equi, prosit opemque ferat, communia sacra tueri atque isdem studiis imposuisse manum, litora pellitis nimium subiecta Corallis

80

ut tandem saevos effugiamque Getas: 85 clausaque si misero patria est, ut ponar in ullo, qui minus Ausonia distet ab urbe, loco, unde tuas possim laudes celebrare recentes magnaque quam minima facta referre mora. tangat ut hoc votum caelestia, care Suilli, numina, pro socero paene precare tuo.

90

IX.

CINO.

Unde licet, non unde iuvat, Graecine, salutem GRAE-
mittit ab Euxinis hanc tibi Naso vadis,
missaque, di faciant, Auroram occurrat ad illam,
bis senos fasces quae tibi prima dabit:

5 ut, quoniam sine me tanges Capitolia consul
et fiam turbae pars ego nulla tuae,
in domini subeat partes et praestet amici
officium iusso littera nostra die.

10

atque ego si fatis genitus melioribus essem et mea sincero curreret axe rota:

quo nunc nostra manus per scriptum fungitur, esset lingua salutandi munere functa tui,

gratatusque darem cum dulcibus oscula verbis, nec minus ille meus, quam tuus, esset honor.

15 illa, confiteor, sic essem luce superbus,

20

ut caperet fastus vix domus ulla meos: dumque latus sancti cingit tibi turba senatus, consulis ante pedes ire viderer eques:

et quamquam cuperem semper tibi proximus esse,
gauderem lateris non habuisse locum.
nec querulus, turba quamvis eliderer, essem:
sed foret a populo tum mihi dulce premi.

« ZurückWeiter »