Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Iam, Phryx, a nupta quereris, Tithone, relinqui, et vigil Eois Lucifer exit aquis:

ite, bonae matres,

[ocr errors]

vestrum Matralia festum flavaque Thebanae reddite liba deae. pontibus et magno iuncta est celeberrima Circo area, quae posito de bove nomen habet. hac ibi luce ferunt Matutae sacra parenti sceptriferas Servi templa dedisse manus. quae dea sit, quare famulas a limine templi arceat (arcet enim) libaque tosta petat? Bacche, racemiferos hedera redimite capillos, si domus illa tua est, dirige vatis opus. arserat obsequio Semele Iovis. accipit Ino te, puer, et summa sedula nutrit ope. intumuit Iuno, rapta quod paelice natum educet. at sanguis ille sororis erat. hinc agitur Furiis Athamas et imagine falsa, tuque cadis patria, parve Learche, manu. maesta Learcheas mater tumulaverat umbras et dederat miseris omnia iusta rogis. haec quoque, funestos ut erat laniata capillos, prosilit et cunis te, Melicerta, rapit. est spatio contracta brevi, freta bina repellit unaque pulsatur terra duabus aquis. huc venit insanis natum complexa lacertis et secum ex celso mittit in alta iugo. excipit inlaesos Panope centumque sorores, et placido lapsu per sua regna ferunt. nondum Leucothea, nondum puer ille Palaemon vorticibus densi Thybridis ora tenent.

11. B MATR N

475

480

485

490

495

500

lucus erat: dubium, Semelae Stimulaene vocetur; Maenadas Ausonias incoluisse ferunt.

quaerit ab his Ino, quae gens foret. Arcadas esse audit, et Euandrum sceptra tenere loci. dissimulata deam Latias Saturnia bacchas instimulat fictis insidiosa sonis:

'o nimium faciles, o toto pectore captae!

non venit haec nostris hospes amica choris. fraude petit sacrique parat cognoscere ritum. quo possit poenas pendere, pignus habet.' vix bene desierat: complent ululatibus auras Thyiades, effusis per sua colla comis, iniciuntque manus puerumque revellere pugnant. quos ignorat adhuc, invocat illa deos:"

505

510

515

520

'dique virique loci, miserae succurrite matri!'
clamor Aventini saxa propinqua ferit.
appulerat ripae vaccas Oetaeus Hiberas:

audit, et ad vocem concitus urget iter.
Herculis adventu, quae vim modo ferre parabant,
turpia femineae terga dedere fugae.

'quid petis hinc,'- cognorat enim-'matertera Bacchi?
an numen, quod me, te quoque vexat?' ait.

525 illa docet partim, partim praesentia nati continet, et furiis in scelus isse pudet. rumor, ut est velox, agitatis pervolat alis, estque frequens, Ino, nomen in ore tuum. hospita Carmentis fidos intrasse Penates

530

diceris et longam deposuisse famem.
liba sua properata manu Tegeaea sacerdos
traditur in subito cocta dedisse foco.
nunc quoque

liba iuvant festis Matralibus illam:
rustica sedulitas gratior arte fuit.

535 'nunc,' ait 'o vates, venientia fata resigna,
qua licet. hospitiis hoc, precor, adde meis.'
parva mora est: caelum vates ac numina sumit
fitque sui toto pectore plena dei.

540

vix illam subito posses cognoscere: tanto
sanctior et tanto, quam modo, maior erat.
'laeta canam.
gaude, defuncta laboribus Ino!'
dixit 'et huic populo prospera semper ades!
numen eris pelagi: natum quoque pontus habebit.
in vestris aliud sumite nomen aquis.

545 Leucothea Grais, Matuta vocabere nostris:
in portus nato ius erit omne tuo.

550

quem nos Portunum, sua lingua Palaemona dicct.
ite, precor, nostris aequus uterque locis!'
adnuerat. promissa fides. posuere labores;
nomina mutarunt: hic deus, illa dea est.
cur vetet ancillas accedere, quaeritis? odit;
principiumque odii, si sinat illa, canam.
una ministrarum solita est, Cadmeï, tuarum
saepe sub amplexus coniugis ire tui.

555 improbus hanc Athamas furtim dilexit: ab illa
comperit agricolis semina tosta dari.

560

ipsa quidem fecisse negat, sed fama recepit.
hoc est, cur odio sit tibi serva manus.
non tamen hanc pro stirpe sua pia mater adoret:
ipsa parum felix visa fuisse parens.

alterius prolem melius mandabitis illi:

utilior Baccho, quam fuit ipsa suis.

hanc tibi 'quo properas?' memorant dixisse, Rutili: 'luce mea Marso consul ab hoste cades.'

exitus accessit verbis, flumenque Toleni purpureum mixtis sanguine fluxit aquis.

565

proximus annus erat: Pallantide caesus eadem Didius hostiles ingeminavit opes.

lux eadem, Fortuna, tua est, auctorque locusque.
sed superiniectis quis latet iste togis?

Servius est; et constat enim: sed causa latendi
discrepat et dubium me quoque mentis habet.
dum dea furtivos timide profitetur amores,
caelestemque homini concubuisse pudet
(arsit enim magno correpta cupidine regis,
caecaque in hoc uno non fuit illa viro),
nocte domum parva solita est intrare fenestra,
unde Fenestellae nomina porta tenet.
nunc pudet, et voltus velamine celat amatos,
oraque sunt multa regia tecta toga.

570

575

580

an magis est verum, post Tulli funera plebem confusam placidi morte fuisse senis:

nec modus ullus erat, crescebat imagine luctus, donec eum positis occuluere togis?

tertia causa mihi spatio maiore canenda est: nos tamen adductos intus agemus equos. Tullia coniugio, sceleris mercede, peracto his solita est dictis extimulare virum:

585

'quid iuvat esse pares, te nostrae caede sororis meque tui fratris, si pia vita placet?

590

vivere debuerant et vir meus et tua coniunx, si nullum ausuri maius eramus opus.

et caput et regnum facio dotale parentis.
si vir es, i, dictas exige dotis opes!
regia res scelus est! socero cape regna necato
et nostras patrio sanguine tingue manus!'
talibus instinctus solio privatus in alto

sederat. attonitum volgus ad arma ruit:

hinc cruor, hinc caedes, infirmaque vincitur aetas sceptra gener socero rapta Superbus habet.

ipse sub Esquiliis, ubi erat sua regia, caesus concidit in dura sanguinulentus humo.

filia carpento patrios initura Penates

ibat per medias alta feroxque vias.

595

600

605 corpus ut aspexit, lacrimis auriga profusis
restitit. hunc tali corripit illa sono:
'vadis, an expectas pretium pietatis amarum?
duc, inquam, invitas ipsa per ora rotas!'
certa fides facti. dictus Sceleratus ab illa

610

vicus, et aeterna res ea pressa nota.

post tamen hoc ausa est templum, monimenta parentis,
tangere. mira quidem, sed tamen acta loquar.
signum erat in solio residens sub imagine Tulli:
dicitur hoc oculis opposuisse manum,

615 et vox audita est 'voltus abscondite nostros,
ne natae videant ora nefanda meae!'
veste data tegitur. vetat hanc Fortuna moveri
et sic e templo est ipsa locuta suo:
'ore revelato qua primum luce patebit

620

Servius, haec positi prima pudoris erit.' parcite, matronae, vetitas attingere vestes: sollemni satis est voce movere preces; sitque caput semper Romano tectus amictu, qui rex in nostra septimus urbe fuit.

625 arserat hoc templum. signo tamen ille pepercit ignis: opem nato Mulciber ipse tulit.

630

namque pater Tulli Volcanus, Ocresia mater
praesignis facie Corniculana fuit.

hanc secum Tanaquil, sacris de more peractis,
iussit in ornatum fundere vina focum.

hic inter cineres obsceni forma virilis

aut fuit aut visa est: sed fuit illa magis.
iussa foco captiva sedet. conceptus ab illa
Servius a caelo semina gentis habet.

635 signa dedit genitor, tunc cum caput igne corusco
contigit, inque comis flammeus arsit apex.
te quoque magnifica, Concordia, dedicat aede
Livia, quam caro praestitit ipsa viro.

640

disce tamen, veniens aetas, ubi Livia nunc est
porticus, inmensae tecta fuisse domus.
urbis opus domus una fuit, spatiumque tenebat,
quo brevius muris oppida multa tenent.
haec aequata solo est, nullo sub crimine regni,
sed quia luxuria visa nocere sua.

645 sustinuit tantas operum subvertere moles
totque suas heres perdere Caesar opes.
sic agitur censura et sic exempla parantur,
cum vindex, alios quod monet, ipse facit.

13. D EID N

651

Nulla nota est veniente die, quam dicere possis. 12. CN
Idibus Invicto sunt data templa Iovi.
et iam Quinquatrus iubeor narrare minores.
nunc ades o coeptis, flava Minerva, meis!
'cur vagus incedit tota tibicen in urbe?

quid sibi personae, quid stola longa volunt?' sic ego; sic posita Tritonia cuspide dixit

(possim utinam doctae verba referre deae): 'temporibus veterum tibicinis usus avorum magnus et in magno semper honore fuit. cantabat fanis, cantabat tibia ludis,

cantabat maestis tibia funeribus.

dulcis erat, mercede labor. tempusque secutum,
quod subito gratae frangeret artis opus.....
adde quod aedilis, pompam qui funeris irent,
artifices solos iusserat esse decem.

exilio mutant urbem Tiburque recedunt.
exilium quodam tempore Tibur erat!
quaeritur in scaena cava tibia, quaeritur aris;
ducit supremos naenia nulla toros.
servierat quidam, quantolibet ordine dignus,
Tibure; sed longo tempore liber erat.
rure dapes parat ille suo turbamque canoram
convocat: ad festas convenit illa dapes.
nox erat, et vinis oculique animique natabant,
cum praecomposito nuntius ore venit

atque ita "quid cessas convivia solvere?" dixit:
"auctor vindictae iam venit ecce tuae.”
nec mora, convivae valido titubantia vino

membra movent. dubii stantque labantque pedes. at dominus "discedite!" ait, plaustroque morantes sustulit. in plaustro scirpea lata fuit.

alliciunt somnos tempus motusque merumque, potaque se Tibur turba redire putat.

iamque per Esquilias Romanam intraverat urbem, et mane in medio plaustra fuere foro.

Claudius, ut possent specie numeroque senatum fallere, personis imperat ora tegi

admiscetque alios et, ut hunc tibicina coetum augeat, in longis vestibus esse iubet:

sic reduces bene posse tegi, ne forte notentur
contra collegae iussa redisse sui.

res placuit; cultuque novo licet Idibus uti
et canere ad veteres verba iocosa modos.'
Ovidii vol. III.

[ocr errors]

8

655

660

665

670

675

680

685

690

« ZurückWeiter »