Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

te, dea; nec fueras aspicienda viro.

255 sed quae nescieram quorumque errore tenebar, cognita sunt, nullo praecipiente, mihi.

260

dena quater memorant habuisse Parilia Romam,
cum flammae custos aede recepta dea est:
regis opus placidi, quo non metuentius ullum
numinis ingenium terra Sabina tulit.

quae nunc aere vides, stipula tum tecta videres,
et paries lento vimine textus erat.

hic locus exiguus, qui sustinet atria Vestae,
tunc erat intonsi regia magna Numae.

265 forma tamen templi, quae nunc manet, ante fuisse
dicitur. et formae causa probanda subest.
Vesta eadem, quae Terra: subest vigil ignis utrique.
significant sedem terra focusque suam.

270

terra pilae similis, nullo fulcimine nixa:

aëre subiecto tam grave pendet onus. ipsa volubilitas libratum sustinet orbem: quique premat partes, angulus omnis abest. cumque sit in media rerum regione locata et tangat nullum plusve minusve latus, 275 ni convexa foret, parti vicinior esset,

280

nec medium terram mundus haberet onus.
arte Syracosia suspensus in aëre clauso
stat globus, immensi parva figura poli:
et quantum a summis, tantum secessit ab imis
terra. quod ut fiat, forma rotunda facit.
par facies templi: nullus procurrit in illo

angulus. a pluvio vindicat imbre tholus.
cur sit virginibus, quaeris, dea culta ministris?
inveniam causas hac quoque parte suas.

285 ex Ope Iunonem memorant Cereremque creatas
semine Saturni; tertia Vesta fuit.

290

utraque nupserunt, ambae peperisse feruntur:
de tribus impatiens restitit una viri.
quid mirum, virgo si virgine laeta ministra

admittit castas ad sua sacra manus?

nec tu aliud Vestam, quam vivam intellege flammam: nataque de flamma corpora nulla vides. iure igitur virgo est, quae semina nulla remittit nec capit: et comites virginitatis habet. 295 esse diu stultus Vestae simulacra putavi: mox didici curvo nulla subesse tholo. ignis inextinctus templo celatur in illo.

effigiem nullam Vesta nec ignis habet. stat vi terra sua: vi stando Vesta vocatur; causaque par Grai nominis esse potest. at focus a flammis et quod fovet omnia, dictus: qui tamen in primis aedibus ante fuit. hinc quoque vestibulum dici reor. inde precando praefamur Vestam, quae loca prima tenet.

300

ante focos olim scamnis considere longis mos erat, et mensae credere adesse deos.

305

nunc quoque, cum fiunt antiquae sacra Vacunae,

ante Vacunales stantque sedentque focos.

venit in hos annos aliquid de more vetusto:
fert missos Vestae pura patella cibos.
ecce coronatis panis dependet asellis,
et velant scabras florida serta molas.
sola prius furnis torrebant farra coloni
et Fornacali sunt sua sacra deae -:
suppositum cineri panem focus ipse parabat,
strataque erat tepido tegula quassa solo.
inde focum servat pistor dominamque focorum,
et quae pumiceas versat asella molas.
praeteream referamne tuum, rubicunde Priape,
dedecus? est multi fabula parva ioci.

turrigera frontem Cybele redimita corona
convocat aeternos ad sua festa deos.

convocat et satyros et, rustica numina, nymphas; Silenus, quamvis nemo vocarat, adest.

310

315

320

nec licet, et longum est, epulas narrare deorum. in multo nox est pervigilata mero.

325

hi temere errabant in opacae vallibus Idae: pars iacet et molli gramine membra levat:

hi ludunt: hos somnus habet: pars bracchia nectit
et viridem celeri ter pede pulsat humum.
Vesta iacet placidamque capit secura quietem,
sicut erat, positum caespite fulta caput.
at ruber hortorum custos nymphasque deasque
captat et errantes fertque refertque pedes.
aspicit et Vestam. dubium, nymphamne putarit
an scierit Vestam: scisse sed ipse negat.
spem capit obscenam furtimque accedere temptat
et fert suspensos corde micante gradus.
forte senex, quo vectus erat, Silenus asellum
liquerat ad ripas lene sonantis aquae.
ibat, ut inciperet longi deus Hellesponti,

330

335

340

intempestivo cum rudit ille sono.

territa voce gravi surgit dea. convolat omnis
turba: per infestas effugit ille manus.

345 Lampsacus hoc animal solita est mactare Priapo:
apta asini flammis indicis exta damus.

350

quem tu, diva, memor de pane monilibus ornas.
cessat opus, vacuae conticuere molae.
nomine, quam pretio, celebratior arce Tonantis,
dicam, Pistoris quid velit ara Iovis.
cincta premebantur trucibus Capitolia Gallis:
fecerat obsidio iam diuturna famem.
Iuppiter, ad solium superis regale vocatis,
'incipe!' ait Marti. protinus ille refert:

355 'scilicet ignotum est, quae sit fortuna meorum,
et dolor hic animi voce querentis eget!

360

si tamen, ut referam breviter mala iuncta pudori,
exigis: Alpino Roma sub hoste iacet.

haec est, cui fuerat promissa potentia rerum,
Iuppiter? hanc terris impositurus eras?
iamque suburbanos Etruscaque contudit arma;
spes erat in cursu: nunc Lare pulsa suo est!
vidimus ornatos reserata per atria picta
veste triumphales occubuisse senes:

365 vidimus Iliacae transferri pignora Vestae
sede. putant aliquos scilicet esse deos:
at si respicerent, qua vos habitatis in arce,
totque domos vestras obsidione premi,
nil opis in cura scirent superesse deorum,
et data sollicita tura perire manu.

370

atque utinam pugnae pateat locus! arma capessant
et, si non poterunt exsuperare, cadant.
nunc inopes victus ignavaque fata timentes

monte suo clausos barbara turba premit.'

375 tunc Venus et lituo pulcher trabeaque Quirinus
Vestaque pro Latio multa locuta suo est.
'publica' respondit 'cura est pro moenibus istis,'
Iuppiter 'et poenas Gallia victa dabit.

380

tu modo, quae desunt fruges, superesse putentur,
effice, nec sedes desere, Vesta, tuas.

quodcumque est solidae Cereris, cava machina frangat,
mollitamque manu duret in igne focus.'
iusserat. et fratris virgo Saturnia iussis

adnuit, et mediae tempora noctis erant.

385 iam ducibus somnum dederat labor. increpat illos

Iuppiter et sacro, quid velit, ore docet: 'surgite et in medios de summis arcibus hostes mittite, quam minime mittere vultis, opem!' somnus abit, quaeruntque novis ambagibus acti, tradere quam nolint et iubeantur, opem. esse Ceres visa est. iaciunt Cerealia dona: iacta super galeas scutaque longa sonant. posse fame vinci spes excidit. hoste repulso candida Pistori ponitur ara Iovi. forte revertebar festis Vestalibus illa,

qua Nova Romano nunc via iuncta foro est. huc pede matronam vidi descendere nudo: obstipui, tacitus sustinuique gradum. sensit anus vicina loci, iussumque sedere alloquitur quatiens voce tremente caput: 'hoc, ubi nunc fora sunt, udae tenuere paludes; amne redundatis fossa madebat aquis. Curtius ille lacus, siccas qui sustinet aras, nunc solida est tellus, sed lacus ante fuit. qua Velabra solent in Circum ducere pompas, nil praeter salices cassaque canna fuit. saepe suburbanas rediens conviva per undas cantat et ad nautas ebria verba iacit. nondum conveniens diversis iste figuris nomen ab averso ceperat amne deus.

hic quoque lucus erat iuncis et harundine densus, et pede velato non adeunda palus.

390

395

400

405

410

stagna recesserunt et aquas sua ripa coercet, siccaque nunc tellus: mos tamen ille manet.'

reddiderat causam. 'valeas, anus optima!' dixi: 'quod superest aevi, molle sit omne, tui.'

415

cetera iam pridem didici puerilibus annis,
non tamen idcirco praetereunda mihi.
moenia Dardanides nuper nova fecerat Ilus;
Ilus adhuc Asiae dives habebat opes:
creditur armiferae signum caeleste Minervae
urbis in Iliacae desiluisse iuga.

cura videre fuit: vidi templumque locumque.
hoc superest illi: Pallada Roma tenet.
consulitur Smintheus, lucoque obscurus opaco
hos non mentito reddidit ore sonos:
'aetheriam servate deam: servabitis urbem.
imperium secum transferet illa loci.'
servat et inclusam summa tenet Ilus in arce,

420

425

430

curaque ad heredem Laomedonta redit.
sub Priamo servata parum. sic ipsa volebat,
ex quo iudicio forma revicta sua est.
seu genus Adrasti seu furtis aptus Ulixes
seu pius Aeneas (eripuisse ferunt),

435 auctor in incerto: res est Romana. tuetur
Vesta, quod assiduo lumine cuncta videt.
heu quantum timuere patres, quo tempore Vesta
arsit, et est tectis obruta paene suis!

4.10

flagrabant sancti sceleratis ignibus ignes,

mixtaque erat flammae flamma profana piae.
attonitae flebant demisso crine ministrae:
abstulerat vires corporis ipse timor.

provolat in medium et magna 'succurrite!' voce
'non est auxilium flere' Metellus ait.

445 'pignora virgineis fatalia tollite palmis!

450

non ea sunt voto, sed rapienda manu!
me miserum! dubitatis?' ait. dubitare videbat
et pavidas posito procubuisse genu.

haurit aquas, tollensque manus 'ignoscite,' dixit
'sacral vir intrabo non adeunda viro.

si scelus est, in me commissi poena redundet:
sit capitis damno Roma soluta mei.'
dixit et irrupit. factum dea rapta probavit
pontificisque sui munere tuta fuit.

455 nunc bene lucetis, sacrae, sub Caesare, flammae:
ignis in Iliacis nunc erit usque focis.
nullaque dicetur vittas temerasse sacerdos
hoc duce, nec viva defodietur humo.

460

sic incesta perit; quia quam violavit, in illam
conditur, et Tellus Vestaque numen idem est. -
tum sibi Callaico Brutus cognomen ab hoste
fecit et Hispanam sanguine tinxit humum.
scilicet interdum miscentur tristia laetis,

nec populum toto pectore festa iuvant.

465 Crassus ad Euphraten aquilas natumque suosque
perdidit, et leto est ultimus ipse datus.
'Parthe, quid exultas?' dixit dea 'signa remittes:
quique necem Crassi vindicet, ultor erit.'

470

At simul auritis violae demuntur asellis
et Cereris fruges aspera saxa terunt,
navita puppe sedens 'Delphina videbimus,' inquit
'umida cum pulso nox erit orta die.'

10. AN

« ZurückWeiter »