Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ambigui prosecta lupi; nec defuit illic squamea Cinyphii tenuis membrana chelydri, vivacisque jecur cervi, quibus insuper addit ora caputque novem cornicis saecula passae.

His et mille aliis postquam sine nomine rebus propositum instruxit remorari Tartara munus, arenti ramo jampridem mitis olivae omnia confudit, summisque immiscuit ima. ecce vetus calido versatus stipes aëno fit viridis primo, nec longo tempore frondes induit, et subito gravidis oneratur olivis. at quacumque cavo spumas ejecit aëno ignis, et in terram guttae cecidere calentes, vernat humus, floresque et mollia pabula surgunt. Quae simul ac vidit, stricto Medea recludit ense senis jugulum, veteremque exire cruorem passa, replet sucis. Quos postquam conbibit Aeson, aut ore acceptos aut vulnere, barba comaeque canitie posita nigrum rapuere colorem ; pulsa fugit macies, abeunt pallorque situsque, adjectoque cavae supplentur corpore rugae, membraque luxuriant. Aeson miratur, et olim ante quater denos hunc se reminiscitur annos.

275

280

285

290

XV. THE MURDER OF PELIAS.

[BOOK VII.-294-353.]

MEDEA restores the nurses of Bacchus to youth. Then she performs a similar miracle upon an aged ram, and persuades the daughters of Pelias, Jason's enemy, to kill their father in order that she may make him young again. But no sooner is he slain than Medea takes to flight in a chariot drawn by winged dragons.

VIDERAT ex alto tanti miracula monstri

Liber. Et admonitus juvenes nutricibus annos posse suis reddi, capit hoc a Colchide munus.

295

Neve doli cessent, odium cum conjuge falsum Phasias assimulat, Peliaeque ad limina supplex confugit. Atque illam, quoniam gravis ipse senecta est, excipiunt natae. Quas tempore callida parvo Colchis amicitiae mendacis imagine cepit,

dumque refert inter meritorum maxima, demptos Aesonis esse situs, atque hac in parte moratur,

300

spes est virginibus Pelia subjecta creatis, arte suum parili revirescere posse parentem.

305

jamque petunt, pretiumque jubent sine fine pacisci.
illa brevi spatio silet et dubitare videtur,
suspenditque animos ficta gravitate rogantum.
mox ubi pollicita est, Quo sit fiducia major
muneris hujus,' ait 'qui vestras maximus aevo est
dux gregis inter oves, agnus medicamine fiet.'

310

Protinus innumeris effetus laniger annis attrahitur flexo circum cava tempora cornu: cujus ut Haemonio marcentia guttura cultro fodit, et exiguo maculavit sanguine ferrum, membra simul pecudis validosque venefica sucos

315

mergit in aere cavo: [minuunt en corporis artus, cornuaque exurunt, nec non cum cornibus annos : et tener auditur medio balatus aëno.

nec mora, balatum] mirantibus exsilit agnus, lascivitque fuga, lactantiaque ubera quaerit. obstipuere satae Pelia: promissaque postquam exhibuere fidem, tum vero impensius instant.

Ter juga Phoebus equis in Hibero flumine mersis dempserat, et quarta radiantia nocte micabant sidera, cum rapido fallax Aeetias igni imponit purum laticem et sine viribus herbas. jamque neci similis resoluto corpore regem et cum rege suo custodes somnus habebat, quem dederant cantus magicaeque potentia linguae. intrarant jussae cum Colchide limina natae, ambierantque torum. Quid nunc dubitatis inertes? stringite' ait 'gladios, veteremque haurite cruorem, ut repleam vacuas juvenali sanguine venas. in manibus vestris vita est aetasque parentis. [si pietas ulla est, nec spes agitatis inanes,] officium praestate patri, telisque senectam exigite, et saniem conjecto emittite ferro.'

32C

325

330

335

his, ut quaeque pia est, hortatibus impia prima est, [et ne sit scelerata, facit scelus. Haud tamen ictus 340 ulla suos spectare potest, oculosque reflectunt,] caecaque dant saevis aversae vulnera dextris. ille, cruore fluens, cubito tamen allevat artus, semilacerque toro temptat consurgere, et inter tot medius gladios pallentia bracchia tendens 'Quid facitis, gnatae? quid vos in fata parentis armat?' ait. Cecidere illis animique manusque. plura locuturo cum verbis guttura Colchis abstulit, et calidis laniatum mersit in undis.

345

Quod nisi pennatis serpentibus isset in auras, non exempta foret poenae. Fugit alta superque Pelion umbrosum, Philyreïa tecta, superque Othryn et eventu veteris loca nota Cerambi.

350

XVI. THE MYRMIDONS.

[BOOK VII.-614-657.]

[PASSING over the scene of many transformations, Medea comes to Athens; whence (her attempted poisoning of Theseus being foiled by the recognition of his father Ægeus) she suddenly vanishes (350-424). A feast is celebrated in honor of Theseus' exploits; and hostility ensuing with Minos (Europa's son) of Crete, Cephalus is sent as envoy to Ægina, where he is received by King Æacus and his sons. In answer to questions of Cephalus, Æacus tells how his land was visited by a severe pestilence (425-613).]

The loss of life caused by the pestilence is made good by the marvellous transformation of ants into men who are therefore called Myrmidons.

ATTONITUS tanto miserarum turbine rerum, 'Juppiter o!' dixi ‘si te non falsa loquuntur dicta sub amplexus Aeginae Asopidos isse,

nec te, magne pater, nostri pudet esse parentem : aut mihi redde meos, aut me quoque conde sepulchro.' ille notam fulgore dedit tonitruque secundo. 'Accipio, sintque ista, precor, felicia mentis

signa tuae!' dixi 'quod das mihi, pigneror omen.' forte fuit juxta patulis rarissima ramis

615

620

sacra Jovi quercus de semine Dodonaeo.

hic nos frugilegas aspeximus agmine longo grande onus exiguo formicas ore gerentes

rugosoque suum servantes cortice callem.

dum numerum miror, 'Totidem, pater optime,' dixi 'tu mihi da cives, et inania moenia supple.'

intremuit ramisque sonum sine flamine motis

alta dedit quercus.

Pavido mihi membra timore

horruerant stabantque comae. Tamen oscula terrae

625

630

« ZurückWeiter »