Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

56. adde quod ingenuas didicisse fideliter artes

emollit mores nec sinit esse feros.

57. nemo ipsam voluptatem, quia voluptas sit, aspernatur, aut odit, aut fugit; sed quia consequuntur magni dolores eos qui ratione voluptatem sequi nesciunt.

58.

aut prodesse volunt aut delectare poetae,
aut simul et jucunda et idonea dicere vitae.

59. justitia praecipit parcere omnibus, consulere generi hominum, suum cuique reddere, sacra, publica, aliena non tangere.

60.

tempore difficiles veniunt ad aratra juvenci :
tempore lenta pati frena docentur equi.

61. omnium rerum, ex quibus aliquid acquiritur, nihil est agricultură melius, nihil uberius, nihil dulcius, nihil homine libero dignius.

62.

prima Ceres unco glebam dimovit aratro :

prima dedit fruges, alimentaque mitia terris:
prima dedit leges.

63. insignis idem annus et expugnatione Athenarum, et morte Darii regis Persarum, et exsilio Dionysii Siciliae tyranni fuit.

64.

illi robur et aes triplex

circa pectus erat, qui fragilem truci

commisit pelago ratem

primus, nec timuit praecipitem Africum

decertantem Aquilonibus.

65. quae domus tam stabilis, quae tam firma civitas est, quae non odiis atque dissidiis funditus possit everti?

66. Phosphore, redde diem : quid gaudia nostra moraris ? Caesare venturo, Phosphore, redde diem.

67. optimus quisque aequissimo animo moritur, pessimus iniquissimo.

68.

custode rerum Caesare, non furor
civilis, aut vis exiget otium;

non ira, quae procudit enses,

et miseras inimicat urbes,

69. nihil tam alte constitutum est quo virtus non possit eniti : nihil tam facile est quin difficile fiat si invitus facias.

70.

vitaret caelum Phaethon, si viveret; et, quos

optarat stulte, tangere nollet equos.

71. bello Punico secundo, C. Flaminius, consul iterum, neglexit signa rerum futurarum magna cum clade reipublicae.

72.

quicumque turpi fraude semel innotuit,

etiamsi verum dicit, amittit fidem.

73. Horatius Cocles, postquam hostes undique instantes solus submovere non poterat, ponte reciso, tranatat Tiberim, nec arma dimittit.

74. est modus in rebus; sunt certi denique fines, quos ultra citraque nequit consistere rectum.

75. Hiero in alloquio blandus fuit, in negotio justus, in imperio moderatus; prorsus ut nihil ei regium deesse, praeter regnum, videretur.

76. dente timentur apri; defendunt cornua cervos:

imbelles damae quid, nisi praeda, sumus?

77. Atticus nullas inimicitias gessit; quod neque laedebat quemquam, neque, si quam injuriam acceperat, malebat ulcisci quam oblivisci.

78.

non domus et fundus, non aeris acervus et auri
aegroto domini deduxit corpore febres;

non animo curas.

79. serviendum est tempori, modo ne contra jus fasque serviatur.

etsi non auctor necis, at conscius fuit

homo quod crebro videt non miratur, etiamsi cur fiat Caesar, etiamsi non is esset, qui est, tamen ornandus vid eloquentiae studendum est, etsi ea quidam perverse ab id quoque possum ferre, quamquam injurium est quamvis occultetur flagitium, honestum tamen nullo mo potest

20) Pollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam ut desint vires, tamen est laudanda voluntas non magnus pumilio est, licet in monte constiterit fabā Pythagorei utique abstinuere, quasi vero eo cibo mer venter, infletur

(G.)

1)I-grant-it certainly if you-ask

hearken to-a-few-words, if not troublesome

if all-things happen by-fate, nothing can warn us to-bew you-must combat, unless you-yield

you-are-come I-deliver to-you the kingdom strong, if you-will-be goo bad, weak

I-shall-never think you are-come late, if

I-could not imitate the speeches of-Thucydides, did I nor perhaps would-I-wish if I-could

I-should-not be-able to-live, if I-lived-not in literature more would-have-fallen, had-not night interrupted the 10) I-would-not have-borne it, were-we not here in your ki truth, though it-is not pleasant, is yet welcome to-me will you-do this, however base it-be?

although glory have nothing in it to be-desired, yet it-
virtue as its-shadow

live with men as-though God saw-you
speak with God as-if men heard-you

NOTE.—Quamvis in Cicero takes the Subjunctive: poets, and s historians, admit the Indicative.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Platoni placet eað

moveatur, a

Regulus sententiam ne po

hostium teneret.

(2) rex imperavit ta

tanta est caritas pate
essem, quod eam a me Minis

equidem illud mo
aliquid in seat out.
Caesar hortatus est

ferrent: quod si esset

verteret, uti ad Ger

(3) sapiens non dubitat & ma

Darius ejus potis

in Hispania progave, alyti cum exercitibus que lateret Fabio dicta dies est, qui

80.

81.

luctantem Icariis fluctibus Africum
mercator metuens, otium et oppidi
laudat rura sui: mox reficit rates

quassas, indocilis pauperiem pati.

nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan;
nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe;
quaque fuit tellus, illic et pontus et aër.

82. munus animi est ratione bene uti; et sapientis animus ita semper affectus est, ut ratione optime utatur: nunquam igitur est perturbatus.

83.

agricolam laudat juris legumque peritus,

sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat.

84. scutum, gladium, galeam, in onere Romani milites non plus numerant, quam umeros, lacertos, manus.

85.

soles occidere et redire possunt :

nobis, quum semel occidit brevis lux,

nox est perpetua una dormienda.

86. in mundo Deus inest aliquis, qui regit, qui gubernat, qui cursus astrorum, mutationes temporum, rerum vicissitudines ordinesque conservat, terras et maria contemplans, hominum commoda vitasque tuetur.

87.

venturae memores jam nunc estote senectae:
sic nullum vobis tempus abibit iners.

88. uri sunt magnitudine paulo infra elephantos; specie, et colore, et figură tauri. magna vis eorum, et magna velocitas : neque homini, neque ferae, quam conspexerint, parcunt. hos studiose foveis captos interficiunt.

89.

ultima semper

exspectanda dies homini: dicique beatus
ante obitum nemo supremaque funera debet.

« ZurückWeiter »