Subsidia primaria, a companion book to the 'Public school Latin primer', by the ed. of the 'Primer'.

Cover

Im Buch

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 157 - sollicitant alii remis freta caeca, ruuntque in ferrum, penetrant aulas et limina regum; hie petit excidiis urbem miserosque Penates, ut gemma bibat et Sarrano dormiat ostro ; condit opes alius defossoque incubat auro; hie stupet attonitus rostris; hunc plausus hiantem per cuneos (geminatus enim plebisque Patrumque) corripuit; gaudent perfusi sanguine fratrum, exsilioque
Seite 156 - nascitur ibi plumbum album in mediterraneis regionibus, in maritimis ferrum ; sed ejus exigua est copia; aere utuntur importato. materia cuj usque generis ut in Gallia est, praeter fagum atque abietem. leporem et gallinam et anserem gustare fas non putant; haec tamen alunt animi voluptatisque causa, loca sunt temperatiora quam in Gallia, remissioribus frigoribus.
Seite 155 - objicibus ruptis, rursusque in se ipsa residant; quid tantum Oceano properent se tinguere soles hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet. sin, has ne possim naturae accedere partes, frigidus obstiterit circum praecordia sanguis; rura mihi et rigui placeant in vallibus anmes,
Seite 156 - felix, qui potuit rerum cognoscere causas, atque metus omnes et inexorabile fatum subjecit pedibus strepitumque Acherontis avari : fortunatus et ille, decs qui novit agrestes, Panaque Silvanumque senem Nymphasque sorores : ilium non populi fasces, non purpura regum
Seite 152 - nox erat, et placidum carpebant fessa soporem corpora per terras, silvaeque, et saeva quierant aequora: quum medio volvuntur sidera lapsu, quum tacet omnis ager, pecudes pictaeque volucres, quaeque lacus late liquidos, quaeque aspera dumis rura tenent, somno positae sub nocte silenti.
Seite 167 - genitor sua fata ; novemque addiderat lustris altera lustra novem. non aliter flevi, quam me fleturus ademptum ille fuit. matri proxima justa tuli. felices ambo, tempestiveque sepulti, ante diem poenae quod periere meae. me quoque felicem, quod non viventibus illis sum miser ; et de me quod doluere nihil! si tamen extinctis aliquid, nisi nomina, restat,
Seite 156 - qui novit agrestes, Panaque Silvanumque senem Nymphasque sorores : ilium non populi fasces, non purpura regum flexit, et infidos agitans discordia fratres, aut conjurato descendens Dacus ab Istro; non res Eomanae, perituraque regna ; neque ille aut doluit miserans inopem, aut invidit habenti. quos rami fructus, quos ipsa volentia rura
Seite 153 - postquam altum tenuere rates, nee jam amplius ullae apparent terrae, caelum undique et undique pontus, turn mihi caeruleus supra caput adstitit imber, noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris. continue venti volvunt mare, magnaque surgunt aequora. dispersi jactamur gurgite vasto. involvere diem nimbi, et nox umida caelum
Seite 158 - ipse dies agitat festos, fususque per herbam, ignis ubi in medio et socii cratera coronant, te, libans, Lenaee, vocat; pecorisque magistris velocis jaculi certamina ponit in ulmo ; corporaque agresti nudant praedura palaestrae, hanc olim veteres vitam coluere Sabini; hanc Eemus et frater; sic fortis Etruria crevit scilicet, et rerum facta est pulcherrima Roma, septemque una sibi muro circumdedit arces.
Seite 162 - pectus. informes hiemes reducit Juppiter, idem summovet. non, si male nunc, et olim sic erit. quondam cithara tacentem suscitat Musam neque semper arcum tendit Apollo. rebus angustis animosus atque fortis appare; sapienter idem contrahes vento nimium secundo turgida vela.

Bibliografische Informationen