Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

optavit genitor primaevi funera nati,

liber ut innuptae poteretur flore novercae, ignaro mater substernens se impia nato

impia non verita est divos scelerare parentes,
omnia fanda nefanda malo permixta furore
iustificam nobis mentem avertere deorum.
Quare nec talis dignantur visere coetus,
nec se contingi patiuntur lumine claro.

XIV. (65.)

Etsi me assiduo confectum cura dolore sevocat a doctis, Ortale, virginibus,

nec potis est dulcis Musarum expromere fetus mens animi, tantis fluctuat ipsa malis :

loquentem,

namque mei nuper Lethaeo in gurgite fratris
pallidulum manans alluit unda pedem,
Troia Rhoeteo quem subter litore tellus
ereptum nostris obterit ex oculis.
Alloquar, audiero numquam tua
numquam ego te, vita frater amabilior,
aspiciam posthac? at certe semper amabo,
semper maesta tua carmina morte tegam,
qualia sub densis ramorum concinit umbris
Daulias, absumpti fata gemens Itylei.
Sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto
haec expressa tibi carmina Battiadae,
ne tua dicta vagis nequicquam credita ventis
effluxisse meo forte putes animo.

Ut missum sponsi furtivo munere malum

procurrit casto virginis e gremio,

quod miserae oblitae molli sub veste locatum, dum adventu matris prosilit, excutitur: atque illud prono praeceps agitur decursu, huic manat tristi conscius ore rubor.

405

5

ΙΟ

15

20

XV. (96.)

Si quicquam mutis gratum acceptumve sepulcris
accidére a nostro, Calve, dolore potest,
quo desiderio veteres renovamus amores

atque olim missas flemus amicitias, certe non tanto mors immatura dolori est Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.

XVI. (101.)

Multas per gentes et multa per aequora vectus
advenio has miseras, frater, ad inferias,
ut te postremo donarem munere mortis

et mutam nequicquam alloquerer cinerem. Quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum, heu miser indigne frater adempte mihi,

nunc tamen interea haec prisco quae more parentum tradita sunt tristi munere ad inferias,

accipe fraterno multum manantia fletu,

atque in perpetuum, frater, ave atque vale.

5

5

ΙΟ

T. LUCRETI CARI

DE RERUM NATURA.

A

LIBER PRIMUS.

ENEADUM genetrix, hominum divomque voluptas, alma Venus, caeli subter labentia signa

quae mare navigerum, quae terras frugiferentis

ΙΟ

5

concelebras, per te quoniam genus omne animantum concipitur visitque exortum lumina solis : te, dea, te fugiunt venti, te nubila caeli adventumque tuum, tibi suavis daedala tellus summittit flores, tibi rident aequora ponti placatumque nitet diffuso lumine caelum. Quae quoniam rerum naturam sola gubernas nec sine te quicquam dias in luminis oras exoritur neque fit laetum neque amabile quicquam, te sociam studeo scribendis versibus esse quos ego de rerum natura pangere conor Memmiadae nostro, quem tu, dea, tempore in omni 15 omnibus ornatum voluisti excellere rebus.

Quo magis aeternum da dictis, diva, leporem.

20

(25)

Quod superest, vacuas auris animumque sagacem (50) semotum a curis adhibe veram ad rationem, ne mea dona tibi studio disposta fideli, intellecta prius quam sint, contempta relinquas. Nam tibi de summa caeli ratione deumque disserere incipiam et rerum primordia pandam,

(55)

unde omnis natura creet res auctet alatque
quove eadem rursum natura perempta resolvat,
quae nos materiem et genitalia corpora rebus
reddunda in ratione vocare et semina rerum
appellare suëmus et haec eadem usurpare
corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.
Humana ante oculos foede cum vita iaceret
in terris oppressa gravi sub religione
quae caput a caeli regionibus ostendebat
horribili super aspectu mortalibus instans,
primum Graius homo mortalis tollere contra
est oculos ausus primusque obsistere contra,
quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
inritat animi virtutem, effringere ut arta

naturae primus portarum claustra cupiret.

[blocks in formation]

Ergo vivida vis animi pervicit, et extra

40

processit longe flammantia moenia mundi

atque omne immensum peragravit mente animoque, unde refert nobis victor quid possit oriri,

quid nequeat, finita potestas denique cuique quanam sit ratione atque alte terminus haerens.) Quare religio pedibus subiecta vicissim

opteritur, nos exaequat victoria caelo.

45

(75)

Illud in his rebus vereor, ne forte rearis inpia te rationis inire elementa viamque indugredi sceleris, quod contra saepius illa religio peperit scelerosa atque impia facta. Aulide quo pacto Triviai virginis aram Iphianassai turparunt sanguine foede ductores Danaum delecti, prima virorum. Cui simul infula virgineos circumdata comptus ex utraque pari malarum parte profusast, et maestum simul ante aras adstare parentem sensit et hunc propter ferrum celare ministros

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »