wwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwwww PRÆFATIO Quum Ovidii Metamorphoses olim edidissem , operamque iis impensam non improbatam esse viris doctis vidissem ex eo, quod nuper editio illa typis esset repetenda , placuit similem curam Fastis ejusdem poetæ adhibere, cui carmini similitudinem quamdam cum illo altero intercedere constat. Neque operam talem supervacuam , opinor , reddidit priorum Editorum copia. Immo mirari licet, suavissimum hoc carmen , nec illiberáļe ad cognoscendum, neglectum propemodum esse ał iis qui libellos veterum in scholis lectititickós seja ratim ediderunt. Neglectum certe jacuit in Germania inde a Taubnero usque ad ea tempora , quibus Lenzius in Encyclopædia Scholastica partes quasdam ejus repetiit, notisque illustravit : Krebsius autem primus fere exstitit , qui versionem ejus vernaculam vulgaret. Postquam manum admoveram operi , cognovi quidem Gesenium , V. D. idem jam moliri , specimenque laboris sui proposuisse ; nihilo tamen minus, quoniam rationem |