Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

PROOEMIUM.

QUAE JAE causa impulerit Ovidium, ut ad Fastos Romanorum elegis exornandos adjiceret animum, equidem liquido dicere non ausim. Mitto Propertii (IV, 1, 69) verba, Sacra diesque canam, et cognomina prisca locorum, quibus excitatus prævenisse amicum nonnullis videtur. Memorabilior est sententia eorum, qui Callimachum putant ab eo esse expressum. Hunc enim constat carmine, cui Atriov sive Causarum nomen inscriptum, rerum antiquissimarum, ad Deos et heroas pertinentium causas (αἴτια ωγυγίων ἡρώων. xaì paxápwv) explicuisse; cujus carminis fragmenta,, sed.· ́brevissima, Bentleii curis collecta, in editione Callimachi Ernestina, tom. II, p. 416-426, leguntur. Et ex his qui dem fragmentis operis ratio minime cognoscitor; verum Anthologia Græca, tom. IV, pag. 236, Epigramma habet, unde poetam usum esse hoc figmento videmus, ut in somnis se diceret in Helicona abreptum, quæ quæreret, ex ipsis Musis accepisse. Et sane, etiam Ovidius in Fastorum opere Causas multarum rerum, non Romanarum tantum, exponit, quin et Deos sibi Musasque fingit apparuisse, ut, quæ abdita laterent, sibi aperirent. Etiam hoc certum est, Callimachi carmen satis notum fuisse Romanis, laudatumque a Varrone, Martiali, Plutarcho, Servio aliisque. Ruhnkenius denique locum ex Trist. V, V, 33 sqq, notavit, quem ex ipsis illis Callimachi Airios expres

sum esse judicat. Concedamus igitur, quod et recentissimi Fastorum Interpretes, Lenzius, Krebsius, Gesenius, amplexi sunt, quodque etiam Jacobs in Animadv. ad Anthol. Græc. vol. III, P. II, p. 161, tuetur, Callimachi carmen obversatum esse Ovidii ingenio, quum suum opus moliretur. Aliud tamen est, causas rerum ab heroibus gestarum, non constat quo ordine, canere; aliud, Kalendarium Romanum carmine persequi, causasque reddere eorum omnium, quæ ad dies singulos paucis literis notata erant (*). Exemplum ejus Argumentis librorum subjecimus, id quidem, quod e pluribus, quæ exstant, etiam Mitscherlichius elegit. Formam ejus fuisse videmus talem, ut non nisi ingenium multarum rerum scientia inundatum, atque tenuissimis etiam rebus exornandis idoneum, ad se -tractandum invitare posset.

In examinandis carminibus inventio rerum ac dispositio primium spectari solet; atque his ingenium poetæ vel maxime. æstimatur. Verum Ovidio inde laus debetur prope nufla; etenim Fasti docebant ipsi, et quas res, et quo ordine singulas tractaret. Illæ vero ad hæc ferme capita revocari possunt : ad descriptionem anni Romani, numerum, ordinem et nomina mensium, discriminaque dierum; ad cælestia nonnulla, ortum et occasum siderum, initia vicissitudinum annuarum, solisque per signa Zodiaci decursum; ad dedicationem templorum; ad festorum et ludorum vel rationem, vel originem ; ad res denique memorabiles,

(*) De Fastis Romanorum, tam Kalendaribus quam Historicis, pauca diximus ad I, i et 7. Plura de iis disputat Gesenius in Symbolis Observat. ad Ovidii Fastos. Nonnulla etiam præmisit Lenzius notis ad loca selecta Fastórum in Encycl. Schol.

vel ab antiquis Romanis, vel ab Augusto, Tiberio Germanicoque gestis. His Ovidius præter necessitatem siderum multorum originem addidit. Insigne igitur hoc opus et uberrimum dixeris a rerum ad cognoscendum minime illiberalium copia. In istis autem omnibus non licebat poetæ, quæ vellet, fingere, sed ea lege tenebatur, ut quæ notata essent ab aliis, aut tradita, ea fideliter repeteret ; et, si traditiones sententiæque inter se dissiderent, aut eam excerperet, quæ ipsi videretur proxime ad verum accedere, aut plures lectori dijudicandas proponeret. Atque hunc cursum per totum carmen tenuit. Ortum et occasum siderum notasse videtur e Kalendario quodam, adhibito etiam Astronomi cujusdam Græci libro; originem siderum hausit ex mythologis, quos in Metamorphosesin secutus erat; reliqua petiit non ex Annalibus tantum, quanquam eos solos bis nominat, sed e plurimis illis monumentis librisque, quibus res Romanorum enarratæ atque illustratæ erant. Multi enim, in quibus Varro præ cæteris memorabilis, in rituum Romanorum origines diligenter inquisiverant; unde et serius Plutarchus Quæstiones suas Romanas, aut Kepalaiwv xaraɣpaqńív excerpsit, quibus et ipsis in Romuli Vita nomen Αἰτίων Ρωμαϊκῶν tribuit. Quin Butas quidam carmine elegiaco et ipse hoc argumentum tractavit, cecinitque Αἰτίας μυθώδεις περὶ τῶν ̔Ρωμαϊκῶν, e quibus Plutarchus, in Rom. 20, distichon laudat. Sed non constat, quo tempore Butas ille vixerit.

Rerum porro istarum acervum ita tractavit Ovidius, ut insignem illam ingenii vim, egregium illud ingenii flumen, quod per totum Metamorphoseon opus spectandum et admirandum proposuit, plurimis locis desideres. Mirificus

ibi est in rebus, quas traditas acceperat, explicandis et exornandis in Fastorum autem carmine multa tenuiter tractata, multa breviter relata, multa ex aliis scriptoribus repetita videmus. Neque aliter per rerum illarum naturam fieri poterat, quum sæpe Grammatici partes agendæ essent, quas ille minime fastidivit; immo diserte id egit, ut docendo et explicando prodesset tam æqualibus, quam posteris vetustatis cognoscendæ cupidis. Non tamen, quum hæc dico, sua laude poetica hoc carmen fraudare volo. Quod contra ita decurrit, ut mentem tuam alliciat, allectam suaviter teneat. In illecebris, quas eum in usum adhibuit, primum posuerim interventum Deorum. Sic in principio statim operis Janus adest, omnemque mythologiam suam, implicitam illam sane, longiore illo cum vate sermone, 89-286, 89-286, expedit. Procedente libro illo, vers. 695, Musa intervenit atque Sementivæ originem indicat. Lib. III, 170, Mars eloquitur, quæ sint Matronalia; vers. 260, Egeria Nympha, cur Salii Martis arma ferant, enarrat. Lib. IV init. Venus adest, poetamque myrto tactum numine suo implet; vers. 191, Magna Mater unam ex Musis excitat, quæ eumdem instruat; vers. 723, Pales adjuvat Palilia canentem; V, 191, Flora ipsa facundissime omnia ad ipsam pertinebant, refert; VI, 251, Vesta nonnulla suppeditat de sacris suis; vers. 655, Minerva discessum tibicinum narrat et reditum. Sed in primis memorabilia sunt duo ex hoc genere loca; V init. ubi tres Musa, et VI init. ubi Juno, Hebe et Concordia sententias dicunt de nominibus Maii et Junii; quibus locis disquisitio grammatica, eaque admodum tenuis, dramatis suavissimi formam induit. In reliquis illis figmentis non multum quidem

quæ

ingenii elucet; namque Dii vel respondent interrogati ad singula, vel continua utuntur oratione ; tamen vel sic non male variatur et animatur carmen. Varietatis causa et homines vates induxit, sacerdotem, hospitem et matronam, a quibus se nonnulla accepisse fingeret. In rebus vel gestis, vel ut gestis referendis ubique se ut poetam ostendit, verbis delectis, figuris, sententiis insertis, notationibus variis, oratiunculis fictis. Non enim ut historicus, II, 195 sqq, interitum Fabiorum in bello Veientino narrat; non II, 394 sqq, negotium eorum, qui Romulum et Remum in Tiberi mergendos ferebant; non II, 685-852, Tarquinii Superbi, Sextique filii facinora; non III, 259-398, delapsum peltæ e cælo; non 523-685, Annæ discessum a sorore et adventum in Italia; non IV, 249-348, curam Romanorum in arcessenda Magna Matre Deum. Tam illa, quam plura alia loca poeticis luminibus distincta vides. Et quoniam in illis historiæ fides impetum ingenii coercebat, idcirco etiam ea admiscuit, in quibus ingenio suo atque phantasia posset indulgere, ut III, 459-516, Thesei et Ariadnes fabulam, quam in Metamorphosesin breviter attigerat; IV, 417-620, Proserpinæ raptum Cererisque errores. Adde ludicra illa, I, 393, de Sileni asello Priapique libidine, quæ cum varietate quadam repetita sunt lib. VI; tum II, 305, de Omphale et Hercule; III, 741, de Sileno mel reperiente : in quibus eamdem, quam in altero illo opere, et phantasiam et petulantiam observabis. Insignis est locus, ingenioque poetico dignus, III, 11-54, de Rhea Silvia; suavissima reperitur, V, 191-330, Flora narratio. Quid? quod et tenuissimis rebus, quæ ad numerum et ordinem mensium, ad discrimen dierum, ad

« ZurückWeiter »